Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: aliqua

Your search found 1175 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 114-118:


114. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

se deceptum animaduertit seroque eum poenitet cuncta, quae ab Ecclesia recepta sunt, non perfecte credidisse. Integra enim fides praestat uirtutibus aeternae remunerationis meritum, non ea, quae aliquo dubietatis scrupulo corrupta habetur. Nam et frugiferae arbores, cum in aliqua radicis parte laesae fuerint, fructus suos ante maturitatem ad terram demittunt. Virtutum radix fides est. Ea si quicquid titubauerit, frustra beatae immortalitatis fructus speratur, cum scriptum sit: Spes impiorum peribit.


115. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE PACE CVM ALIIS ET SECVM HABENDA Parabola VIII Fuit aliquando annus, in quo nihil aduersi, sed omnia laeta sensit humanum genus. Non grando uineta laesit, non rubigo frugibus nocuit, non reliquos fructus aliqua caeli intemperies uexauit. Suis temporibus fluxit imber uentique flauerunt. Ne in mari quidem quisquam ullius tempestatis passus est iniuriam. Prosperis nauigationibus usi nautae maria omnia laeti percurrerunt. Bella quoque per id tempus


116. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

In his tamen quidam saepe humi effusi rursum resurgendo decertabant, ita ut eosdem, a quibus deiecti fuerant, superarent. Qui uero per ignauiam hostibus cessere, plurimi inuenti sunt. Quorum alii, cum primum acriter obstitissent, postremo pugnandi tedio magis quam ui aliqua superati manum aduersariis dedere. Alii uero ante pugnam transfugae facti iugum subiere inimicorum. De his, qui uicti sunt, regi tandem redditis supplicium sumptum est. Illis autem, qui cum uictoriae laude rediere, triumphus datus et cum rege simul considendi


117. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Talis in Ecclesia lex Dei est. Nihilque factu facilius poenam perennem uitare uolentibus quam ut eos et peccati poeniteat et fateri peccata non pigeat. Non hic pecunia exigitur, non peregrinationis labor, non nauigationis periculum, non mundanae militiae studium, non aliqua exterior corporis fatigatio; absque impensa, absque mora peragi potest, quod iubetur. Linguam tantum moue, ut confitearis, cor, ut doleas, animum, ut caueas, et omni prorsus animaduersione liber euades, immo et mercede, quae iustis promittitur, dignus.


118. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE PVRGATORIO Parabola XLVII Rex inter potentissimos primus mensam habet decore egregiam et electissimorum ferculorum semper plenam. Quam uasa auri purissimi mirabilique fulgore radiantia exornant. Nihil in ea infertur pollutum, nihil aliqua in parte maculatum. Huic regi lances aureae, et hae quidem affabre factae aliquando oblatae cum non satis purgati metalli apparuissent, remittendas artificibus curauit, ut igni excoquerentur reficerenturque et omni demum consumpta scoria dignae fierent conuiuii sui uasis


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.