Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: aliqua

Your search found 1175 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 728-733:


728. Getaldić, Marin. Promotus Archimedes seu De variis... [page 3 | Paragraph | SubSect | Section]

enim non est ut A, ad BC, ita D, ad EF, erit ut A, ad BC, ita D, vel ad minorem quam EF, vel ad maiorem, sit primum ad minore, nempe ad EG, et exponatur aliquod corpus K, eiusdem generis cum corporibus A, B C, cuius grauitas sit aequalis ipsi GF, et a corpore BC, auferatur aliqua pars HC, quae sit minor corpore K, ita ut reliquae pars. BL, sit commensurabilis ipsi A. et sit partis HC, grauitas IF, ergo reliquae partis BL, grauitas erit EI. Quoniam igitur corpus A, commensurabile est ipsi BL,* erit ut A, ad BL, ita D, ad EI, sed ut A, ad BC, ita est D, ad EG,


729. Getaldić, Marin. Promotus Archimedes seu De variis... [page 29 | Paragraph | SubSect | Section]

grauia, cum in aqua, tum in aere, et quoniam corpus A, leuius est in aqua, corpore B, erunt corpora M, A, simul, in aqua leuiora corporibus L, B, sed corpora L, B, simul, aeque grauia sunt atque aqua, ergo corpora M, A, simul, leuiora erunt quam aqua; quare corpus M, non demergetur totum, sed aliqua pars ipsius ex aquae superficie extabit. Et quoniam eiusdem generis, et grauitatis ponuntur corpora A, B, erunt magnitudine aequalia, et per additionem aequalium aequalibus, corpora M, A, erunt aequalia corporibus L, B, Quoniam igitur corpora M,


730. Getaldić, Marin. Promotus Archimedes seu De variis... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

colligatur, erit non parui erroris causa, praeter quam quod, non semper adeo facile inuenitur par auri, argentique massa, quando corona, vel alia auri massa, quae examinanda proponitur, mediocrem excederet magnitudinem. Neque praeterea potest discerni praedicta argenti portio in aliqua auri parua massa, differentiae enim aquarum, quae extra vas effluunt, sunt adeo exiguae, ut ne cognosci quidem possint, quod si cognoscerentur, non semper erunt verae, siquidem non semper in vasis medio in cumulum crescens aequalis aquae copia remanet, sed maior interdum, interdum minor, ut


731. Getaldić, Marin. Promotus Archimedes seu De variis... [page 60 | Paragraph | SubSect | Section]

24. caratti, quidue pauciorum, hoc est penes quid attendatur diuersa auri qualitas. Deinde quomodo aurum alligent Aurifices, vel alij ad quos alligandi officium spectat. His enim cognitis, non erit difficile, id quod proponitur, certa aliqua ratione, assequi. Aurum igitur 24. partium appellatur aurum purum, pauciorum vero dicitur non purum, sed aliquo alio metallo, vel pluribus affectum. et quia haec affectio multiplex est, ideo etiam auri qualitas, qua ex varia mixtione nascitur, varia sit est necesse:


732. Getaldić, Marin. Promotus Archimedes seu De variis... [page 63 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vel denique in numeris integris ut 299, ad 29, omnium enim istorum numerorum eadem est ratio.

5. huius Quibus sic constitutis inuenietur qualitas auri cuiuscumque hoc modo. Sit exempli gratia proposita aliqua massa aurea, cuius grauitas in aere sit unc. 24, et oporteat invenire cuius qualitatis sit ipsum aurum. Ponderetur ea massa in aqua et habeat grauitatem unciarum 22 2/5301, ergo * grauitas aquae magnitudinem habentis aequalem propositae massae erit unc. 1


733. Getaldić, Marin. Promotus Archimedes seu De variis... [page 65 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

grauitas massae propositae, quae si maior fuerit, vel minor, ad eam facile reuocabitur. Vnde in posterum solum opus erit inuenire tertium proportionis terminum, hoc est differentiam inter grauitates secundae et tertiae aquae. Sed ut hoc etiam exemplo illustretur, proponatur aliqua massa auri, cuius inuestiganda sit qualitas, et sit ipsius massae grauitas quidem in aere 837, in aqua vero 784, ergo * grauitas aquae magnitudinem habentis aequalem propositae massae erit 53, differentia enim inter primam, et secundam grauitatem est 53.


Bibliographia locorum inventorum

Getaldić, Marin (1566-1626) [1603], Promotus Archimedes seu De variis corporum generibus gravitate et magnitudine comparatis, versio electronica (), Verborum 19625, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus] [word count] [getaldimpromo].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.