Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: arbitror

Your search found 151 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 129-134:


129. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxi | Paragraph | Section]

quidem miseret divini hominis, quum eum audio sine cantu, ac prope sine voce aliena lingua balbutientem, rudem, inconditum, enervem, nihil venuste, nihil suaviter, nihil sublate, ut solet, ac granditer efferentem. Itaque et stomachari soleo interdum, et dicere, parum fortasse probabiliter, sed, ut arbitror, vere: nullos mihi interpretes minus fideles videri, quam eos, qui in oratoribus, ac poëtis de sua fide maxime gloriantur, eamque sibi, non sua scribentibus, sed aliena vertentibus, non solum praecipue, sed etiam unice cordi fusse affirmant. Quae enim, malum, est ista fides, quae poëtam


130. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvii | Paragraph | Section]


Cirrum, quem cunctis obtulit ilia deis. In quibus ipsis flavum illud addidi, vel ut versum explerem, vel ut ille cirrus lectori minus displiceret. Sed hunc omitto: redeo ad Tullium; cujus ratio in Graecis convertendis qualis fuerit, satis arbitror ex iis, quae dixi, perspici potuisse. Summus videlicet dicendi, et interpretandi magister duas Aeschinis et Demosthenis contrarias orationes, quod etiam Hieronymus, qui eas legerat, in epistola ad Pammachium testatur, sic transtulit, ut multa in illis praetermiserit, multa


131. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxii | Paragraph | Section]

μανίαν derivari. deinde, quaecunque esset hujus vocabuli origo, Latinae linguae rationem haberi oportebat, neque in re, de qua esset agendum, proponenda, eam vocem adhiberi, quae si proprie diceretur, falsa esset; si non proprie, ambigua et perobscura. Satis, ut arbitror, ostendi Eobanum ea libertate, quae poëtae interpretanti conceditur, licenter abusum esse in primo versu. in quo quidem consisto, nec postulo, ut ex eo fiat conjectura de ceteris; nec usurpo illa Ovidii (Fast. I.)
principiis omen inesse


132. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiii | Paragraph | Section]

tracto, disciplinis unum omnium instar esse profiteor, in oratoribus quod genus interpretandi optimum putarit, ostendi; atque id quale esset, ipsius verbis cum propositis, tum etiam expositis, declaravi; idemque genus ob easdem caussas dixi adhibendum esse multo etiam magis in poëtis. Nec vero arbitror Tullium, si voluisset exponere quomodo convertisset aut Aratea, aut alia Graecorum carmina, quae in ejus libris leguntur, non aeque de his scripturum fuisse, quod scripsit de illis duabus a se conversis duorum Atticae eloquentiae principum orationibus: se videlicet


133. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlvi | Paragraph | SubSect | Section]

aut in verbis compositis epithetisque exprimendis quodam quasi temperamento uti suaserit. Constat enim, latinas Musas Graecis multo severiores pleraque respuere, venusta illa quidem apud Graecos atque elegantia, sed quae frigidum quippiam in latino carmine et plane infacetum sonarent. Equidem arbitror in hoc praecipue optimorum interpretum industriam versari oportere, ut non semper verba verbis, sed sententias sententiis, quantum utriusque linguae ratio patitur, reddendas curent, studeantque iis potissimum et verbis et sententiis uti, quibus Poeta Graecus usus esset, si latine scribere


134. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlvi | Paragraph | SubSect | Section]

esset, si latine scribere instituisset. Quod quidem Interpreti nostro ita feliciter cessisse comperio, ut haec sua lucubratio superiores omnes versiones, atque adeo celeberrimam illam Helii Eobani Hessi multis nominibus superasse videatur. Quamobrem et doctissimo Auctori vehementer gratulandum arbitror, et immortales habendas gratias Principi praestantissimo BALTHASSARI ODESCHALCHIO, qui, ut est flagrantissimus optimarum artium et cultor et fautor, non prius apud Auctorem, hominem sibi omni officiorum genere devinctum, instare destitit, quam praeclaram hanc Homericae Iliados versionem


Bibliographia locorum inventorum

Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.