Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: arbitror

Your search found 151 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 43-57:


43. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

Nempe Italis Hungari, Boëmi ac Poloni adeo infensi sunt, ut illos eodem fere odio, quo et Iudaeos prosequantur, eorum maxime (has enim maleuolentiae causas inquirendo comperi) calliditatem atque auaritiam perosi. Quam profecto opinionem de Italis inde natam esse illis gentibus arbitror, quia aliquando quidam Romani sacerdotes, missu summi pontificis ad Circumistranas regiones accedentes, adeo ab illa natione nummos per spetiem religionis extorserunt, ut nullum auaritiae ac latrocinii genus


44. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

se ingessisset, malum minabantur, quodque praesulatu nondum omnino recuperato nullam ferme inter proceres auctoritatem erat consecutus. Quum uel ex eo comitiis nequaquam fuisset adhibitus, eo quod amotae mentis esset habitus, quamuis illum, ut ego arbitror ― etenim usus sum eius familiaritate ― magis insita superbia quam mens insana furere aliquando coegisset. Quod sane malum plerisque nouis inest hominibus, qui scilicet obscuro loco nati, dum fortuna, non autem uirtute,


45. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

incessit. Qua gestiens (ut sunt foeminae natura temperandis animi affectibus impotentes) credebat ea uictoria rem suam magnis auctibus creuisse, atque ob id Hungarorum dolum percipere non potuit, qui ei, inscio, ut arbitror, rege Vuladislauo (nondum enim in Hungariam uenerat) intendebatur, uirique defuncti non sine famae iactura omnino iam obliuiscitur, atque amori, quo dudum capta erat, indulgens magno studio Vuladislaui partes suscepit. Illa enim uiuente adhuc coniuge, si famae libet credere, quae


46. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

non nisi imperii seueritas coercere potest. Hi largitionibus principum, efficaci uulgi illecebra, capiuntur, nonnulli generis nobilitatem in principe maxime admirantur. Quare ingenium tuum moribus eorum, quos recturus es, accommodabis. Et id tibi in tractandis tuorum animis faciundum arbitror, quod prudentes medici in curandis corporibus facere solent, qui sane pro corporum uarietate, aegrotantiumque natura necessario diuersa corporibus adhibent medicamenta. Est igitur tibi noscendum Hungarorum ingenium, moresque eorum penitus animaduertendi, qui quidem multum lupi in


47. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

benefitiorum gratia perpetua est. Pone igitur hostiles animos: licitum est tibi Hungarorum in te studia sine cede et sanguine experiri. Nam praeterquam quod inhonestum atque impium est fratres inter se bello decernere, multo etiam tutius esse arbitror uerbis potius ac iure disceptare quam ad aleam sceleratissimi omnium certaminis descendere, ubi plerumque qui rebus ac copiis instructior quam cuius causa iustior est uictor euadit. Tute autem probe nosti, quam paratus accesseris ad bellum aduersus Hungaros gerendum, qui sane ac si ulla


48. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc genere natus Matthiae quoque regi suspectus; Maximilianus Vastonem castellum obtinet. Interea Ioannes Vethesius, Vesprimiensium praesul, ope ab Hungaris saepius nequicquam implorata, desperato, ut arbitror, Vuladislaui reditu ― non enim deerat rumor eum hostili metu in Boëmiam aufugisse arcem Vesprimiensem, situ fere inexpugnabilem, Alemanis magna famae iactura tradidit, praesidioque accaepto ad Maximilianum desciuit. Quo facto Sclauenorum quoque nomini (erat enim


49. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

obitu solet, ablata, ad ducenta millia nummum aureorum apud illum reperta sunt, atque in domum regiam illata. Porro mos est Hungarorum regum nummos penes extinctum antistitem inuentos sibi uendicare, quam quidem consuetudinem, ut sacrilegio sacrilegium multetur, inde exortam esse arbitror, quia nostrae aetatis sacerdotes congerendae pecuniae supra omnes mortales student, eamque ut plurimum aut repositam in nullum usum, quod dementium hominum est, condunt, aut suo ipsorum uel consanguineorum arbitratu magis quam legum praescripto tam uiuentes absumunt quam


50. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

ipse mihi per ignauiam deesse uiderer, propterea quod non in priuatis quibusdam conciliabulis, ubi fratrem meum regem creatum esse aiunt, uerum in Cancri campo, ubi reges Hungarorum designari mos est, rex appellatus sum. Atque inde, non sine diuino quidem, ut arbitror, nutu, uoces ille puerorum acclamantium et nomen meum, dum rex nuncupor, in coelum tollentium fuere, quandoquidem Deus infantium uocibus suam plerumque denuntiat uoluntatem. Pro nostra igitur, milites, iustissima possessione pugnaturi, quam uobis non quidem


51. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

Poloni quam in gratiam Maximiliani factum est, tametsi id pro non adiecto foederi Hungari haberent, propterea quod iusiurandum pactioque praesentis senatus Hungarici insequentium quoque optimatum fidem in creando rege ― ut plerique Hungarorum, parum recte, ut arbitror, censent ― haud solet obstringere. Haec quidem mortuo Matthia Chugniade, quem Coruinum appellatum esse diximus, duobus annis ― tot enim ab eius morte usque ad pacem cum Albertho ac Maximiliano factam intercessere ― in Hungaria


52. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 111 | Paragraph | SubSect | Section]

ira in Polonum accensum, opemque absque ullo dolo implorare, partem fere tertiam copiarum traiecit, duas reliquas in iisdem castris reliquit, ne sociorum agris multitudine hominum oneri esset, quum praesertim expeditio haud magnis copiis indigeret, propterea quod graue Moldouiae, ut arbitror, Polonis coelum omnem pene exercitum cum ipso duce ualetudine tentauerat, magnaque pars Polonorum, quae maxime laborum insueta rerum necessariarum inopiam longinquamque militiam molestius tolerauerat, morbo absumpta erat. Valachi, Turcarum auxiliis fraeti, confestim e


53. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

ut fit, nouarum rerum ualde desiderari - uerum etiam se bonam imperii partem eo facto Turcis adempturum. Quippe arbitrabatur Bazethem fraterno metu nullam pacis conditionem ab se dictam recusaturum, legatos ad Lodouicum, Francorum regem, Turcam petitum mittit. Gallus, nondum enim, ut arbitror, Deus propter scelera nostra a Turcis auersus erat, ne Rhodiorum animos offenderet, negat se Hungaro, quod postularet, iure praestare posse, excusans Turcam haudquaquam esse sui iuris, utpote quem Rhodii per sese custodirent. Non ita multo post Innocentius Octauus,


54. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

iussit quam primum soluta naui extra fines regni enauigare. Non desunt insuper, qui dicant quasdam naueis a rege submissas, ut Venetam triremem Hellesponto egredientem adorirentur, atque si possent una cum uectoribus submergerent. At ego tantum scelus Bazethem iussisse haud arbitror, quandoquidem et Zancanus ne uiso quidem ullo hoste in patriam cum comitibus suis incolumis regressus sit, et rex ille ita iustitia insignis uixerit, ut hanc fere solam laudem ab omnibus semper tulerit. Veneti animaduerso Bazethis hostili animo, qui classi


55. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

quam ne in suis sedibus manum cum Christianis conserere cogantur. Valde enim timent, ne suae ditionis Christiani, quorum quidem uis ingens est, licet iam extincta sit eorum nobilitas, oblata externi auxilii occasione iugum excutiat, et in communem hostem arma rapiat. Inde morem illis esse arbitror, ut si quem forte alicuius numeri hostem intra fines suos armatum coeperint, eum extemplo interficiant; rursus, ipsi praedandi studio egressi, quemcunque in hostico nacti fuerint conseruent, in seruitutemque abducant. Tametsi ferocissima natio solos fere Hungaros,


56. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 166 | Paragraph | Section]

nimirum erat et apud Turcas Hungaricae uirtutis opinio, et Venetis in ea gente spes reposita, tametsi Veneti, dum a Turcis bello urgentur, saepius conquesti sint Hungaros magis spem auxilii ostendere quam re socios iuuare. Qua quidem in re Venetos imprudenter conquestos esse arbitror: neque enim Veneti suo duntaxat aerario totas Hungarorum uires, quas id bellum postulabat, conducere poterant, nec rursus Hungari centum millium aureorum precio Turcarum arma in se auertere seque pro alienis uastandis obicere censebant. Turcae enim sicut ad pugnam collatis


57. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

causam belli aduersus Hungaros ineundi mihi esse existimarem. Quippe semper magnorum uirorum in numero habiti sunt, qui augendo armis imperio gloriam suam excoluerunt. Nunc uero, quum sim insigni iniuria lacessitus, non modo iustam belli causam, sed etiam neccessariam mihi obuenisse arbitror. Nam quum legatio iure gentium ubique sancta sit, eam Hungari temeritate ac superbia, spreto Othomanorum fastigio, dupliciter uiolarunt, et quod legationi nostrae noluerint respondere, et quod legatum ipsum in carcerem coniecerint. Magno igitur animo Hungarorum iniuriis obuiam


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.