Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: communis

Your search found 350 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 103-147:


103. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

satis ostendemus postea in voce Infernus, ubi aliquid de hac materia disseremus. ANIMUS apud Latinos plerunque ita distinguitur ab Anima, ut haec vim illam quae vitam sensumque praebet, ille vero rationis religionisque capacem facultatem suppeditet: haec etiam brutis esset communis, ille vero tantum hominibus proprius. quomodo et Iuvenalis distinguit:
Sensum a caelesti demissum traximus arce,
Cuius egent prona et terram spectantia: mundi
Principio indulsit communis conditor illis
Tantum animas, nobis animum quoque. —


104. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

vero rationis religionisque capacem facultatem suppeditet: haec etiam brutis esset communis, ille vero tantum hominibus proprius. quomodo et Iuvenalis distinguit:
Sensum a caelesti demissum traximus arce,
Cuius egent prona et terram spectantia: mundi
Principio indulsit communis conditor illis
Tantum animas, nobis animum quoque. — Graeci vocant νοῦν, quem etiam solum dicit Aristoteles ab extra intrare in hominem. Accipiunt illi vocem hanc etiam pro eius affectu: id est, pro sententia, scopo, aut mente.


105. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

non tam moneta aut numisma fuisset, quam rudis et intractabilis massa. Secundo apparet passim ex historiis Biblicis, fuisse communem ac valde usitatam monetam. At tanta massa non posset valde usitata esse, ne in metallicis quidem locis: nedum apud illos, ubi nullae fodinae fuerunt. Non enim quivis communis homo tantum pecuniae habere potuit. Solet quoque moneta applicari ad emptionem quotidianarum rerum. At quae tandem res quotidianae, ac pervulgata emptione, decem coronatis emuntur? Abrahamo donat Abimelech oves, boves et ancillas, et insuper mille argenteos. Gen. 20. Quis credat, illum


106. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

Gen. 20. Quis credat, illum pauperem regulum, vel potius pastorem, solitum esse donare 10000 coronatorum, praeter alia munera? Sic Iudicum 17, Micha conducit Levitem pro duabus vestibus, victu, et 10 argenteis annuatim. Quis credat eum illi 100 coronatos, praeter omnia alia dedisse, cum fuerit communis quispiam rusticus ille Micha, et non magnus satrapes? Praeterea videtur eum habuisse mediocri loco in sua familia. Sic Deut. 22. iubetur mulctari is qui uxorem suam infamasset, 100 argenteis, praeter plagarum castigationem. Apparet fuisse communem quandam, et


107. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 47 | Paragraph | SubSect | Section]

hostium videre, Habitare cum sensata muliere, Lingua non labi, Non servire indignis, Habere amicos sinceros, Docere iustitiam, Cupidum esse discendi, Consequi sapientiam ac scientiam, et timere Deum. Similiter ferme et Psal. 128 felicitas hominis describitur. Paulus etiam de communis vitae commodis accipit hanc vocem cum dicit, beatiorem fore caelibem. Item Dominus, cum dicit. Beatae erunt steriles: scilicet, commodius in eo statu habebunt, non dolentes aliorum praeter suam calamitatem. Sic Psal. 136, Beatus qui retribuet tibi retributionem, et allidet


108. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt butyro ora eius, at praelium cor eius. Iud. 5. ponitur pro lacte: In phiala fortium obtulit butyrum. id est, lac. Butyrum et mel comedere: pro, communi vita vivere, et communem sortem experiri: de Messia praedicitur Esa. 7. Ut discat eligere bonum, et reprobare malum. Quia experientia communis vitae, malorum ac bonorum docet iudicium. Tali enim victu multum etiam hodie in Iudaea utuntur. Sic Epistola ad Hebraeos: dicit, eum per omnia factum aliis similem, et tentatum, ut posset aliis compati. Vide et infra in MELLE. BYSSUS, sicut et purpura, pro elegantiori et


109. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 61 | Paragraph | SubSect | Section]

malorum. Ierem. 16, Nec potabunt eos calice consolationum, super matre aut patre: id est, propter innumera funera desinent observare usitata iusta, ut solet in caede aut peste fieri. Secundo, est calix tribulationis, angustiae, crucis et passionis, Christo omnibusque piis, et impiis quoque communis. Christus bibit eum, ut nos redimeret. Aliter autem piis, aliter impiis porrigitur a Domino: piis, ad emendationem et purgationem, vel exercitium fidei: impiis, ad exitium. Et tunc vocatur calix irae et furoris Domini, Psal. 16. Huc referatur illud Ezech. 23, ubi contra


110. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

quae supra nos, seu proxima terrae et aquae est, idque aliquando coniunctim cum aetherea, aliquando et sine ea. Hoc an proprio, an catachrestico fiat sensu, dubitatur. cuius dubitationis causa est, quia etymologia quidem ab aquis sumpta, maxime pro prie videtur aeream regionem indicare. Sed contra communis quaedam opinio magis hanc vocem de aetherea regione semper intelligit. Verum quoquo modo proprie aut figurate accipiatur haec vox, nunc recitabimus exempla significationis, notantis totam hanc molem supra terram aut aquam existentem, quae partim aetherea, partim elementaris est. ut statim


111. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

et nova obedientia, in qua postquam ex morte spirituali resuscitati sumus, vivere debeamus. Voces CONTAMINATUM, Immundum, Impurum, Pollutum, Prophanum, Commune, aliquando etiam Sacrum inquinatum, et similes, valde vicinae, imo potius eaedem sunt: de quibus nunc dicetur, et supra in voce COMMUNIS aliqued actum est. Sed infra in vocabulo Mundus, Sacer et sanctus, etiam clarius tanquam ex suo opposito illustrabuntur. In Hebraeo eadem vox est טמא tame, quae et sono et significatu est idem ferme cum simplici Latina Tamino, cuius composita


112. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

Hebraismi in se habet: non tamen adeo obscuri, quin etiam ex Latino sermone iudicari possit. Nam cum in Sacris literis plurimum ponatur verbum Ambulare, et Via, pro vocatione, functione aut vita hominis, currere et cursus plerunque in rebus religionis ponitur. Non enim hîc simplex aut communis quaedam ambulatio tantum requiritur, sed summa festinatio ac diligentia, in administrando tam sacro negotio. Currebant, et non mittebam eos: Ierem. 33. Ut gloriari possim quod non in vanum cucurrerim, Phil. 2. Item: Sic curro, non quasi in incertum. 1. Cor. 9. Sic, Cum impleret


113. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section]

videre speciem Dei, est eum vere agnoscere. Christus igitur Ioan. 5, cum negat Iudaeos vel vocem Dei audisse, vel speciem vidisse, veram ac spiritualem Dei agnitionem, qua intus in corde eum agnovissent, aut auribus et oculis cordis pernovissent, eis adimit. Loquutio autem sumpta est de medio communis sermonis: quia quae res, et praesertim homines, cognoscuntur, de visu aut auditu cognoscuntur. Perinde ergo est, ac si communi usu loquendi diceremus, Neque audisti, neque vidisti eum. Sic Paulus Rom. 1. dicit, Non probaverunt habere Deum in noticia aut agnitione: pro, non lvaunt vere


114. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

communibus rebus ac sermone, tum et in religione, et denique tam docilem ac sedulum auditorem corruptum hominem: non est mirum, quod tantum calumniando proficiat, eoque tam sit studiosus huius artificii aut negociationis, ut inde nomen ipsum obtinuerit. Hinc sunt tam variae fraudes ac errores in communis vitae rebus ac sermonibus, tam varii errores ac corruptelae in religione, et denique etiam mira varietas et inconstantia cogitationum, animi motuum ac tentationum. Praeterea per metaphoram aut similitudinem quandam diabolicae calumniandi malitiae, etiam ad malos homines aliquando haec vox


115. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

Adam, אנוש Aenos, מתי Methe, quae multum inter sese differunt. Is, plerunque eximium ac praestantem significat: ut apud Latinos Vir, de qua voce suo loco in vocabulo VIR agetur. Adam, plerunque communis sortis hominem, sumpta voce a terra, denotat. Aenos, afflictum ac calamitosum: sumpta voce a morte. Methe in plurali numero penitus oppressum servitute, aut fame, aut alioqui plane contemptum. Piscatores hominum vocat Christus Apostolos, Mar. 1, Luc 5. per metaphoram, quia perinde


116. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

usurpari. Dicit. n. ibi Scriptura, quod Christus sit splendor gloriae et character, seu expressa imago hypostaseos. i. substantiae, aut potius subsistentiae eius. Ubi necessario prorsus debet intelligi, referre aut repraesentare ipsam personam patris non autem eius essentiam, quae res et vox est communis omnibus trib. personis, utpote coessentialib. aut consubstantialibus, seu eiusdem prorsus substantiae aut essentiae, vel homousiis. Inepte. n. diceretur repraesentare filius essentiam patris, cum ea sit illi perinde propria aut communis, ut et patri ipsi: cumque perinde Spiritus sanctus


117. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

personam patris non autem eius essentiam, quae res et vox est communis omnibus trib. personis, utpote coessentialib. aut consubstantialibus, seu eiusdem prorsus substantiae aut essentiae, vel homousiis. Inepte. n. diceretur repraesentare filius essentiam patris, cum ea sit illi perinde propria aut communis, ut et patri ipsi: cumque perinde Spiritus sanctus posset dici imago essentiae patris aut filii, et vicissim cum sit eis homousios aut consubstantialis. Alio qui rectissime ac verissime dicitur, quod solus filius repraesentet aut referat patrem, ac praecipue tanquam viva aptissimaque imago


118. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

incedere, Isaiae 58, sed multum diversa significatione: nempe, quod innocentia, aut etiam pietas aut probitas alicuius, ante eum omnes difficultates amoliatur, eumque Deo et hominibus gratum acceptumque faciat. Annunciare iustitiam, aliquando idem est quod loqui iusta, sive religionis, sive communis iuris ac vitae hominum. Proverb. 12. Qui loquitur veritatem, et annunciat iustitiam: id est, lo quitur vera ac iusta. Praesertim autem de Doctoribus verae doctrinae et iustitiae Christi intelligatur, quia illi funguntur legatione nomine Dei, celebrantes simul et annunciantes, ac veluti


119. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 267 | Paragraph | SubSect | Section]

totamque illam ardentiorem verbi Dei tractationem, et divinarum promissionum fiduciam, qua tunc in summo periculo diligentius utebantur, verbum labiorum aut inane notant, cum ad certamen praelii requiratur prudentia et fortitudo, qua ille prorsus destitueretur, temereque rebellasset. Locutio est communis ac usitata omnibus linguis. ut cum dicimus: Non iam inani verborum strepitu, sed reipsa, virtute ac opera strenue fortiterque agendum esse. Qui verus ac genuinus loci illius sensus, a paucis est animadversus. Sic et Prover. 14, Verbum labiorum, pro ocioso verborum sonitu, sine factis


120. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

in Scriptura, ut Isaiae 28, Psal. 118, Matth. 21 propterea quod inde Ecclesia Christi aedificatur. Dicitur etiam Christus lapis reiectus ab aedificantibus: quia sacerdotes, doctores et gubernatores iudicarunt eum non tantum inutilem esse ad omnia munia Ecclesiae, politiae, et communis vitae: sed etiam perniciosum societati hominum, eoque de vita tollendum. Eadem ratione etiam omnes pii sunt lapides reiecti, eoque a functionibus arcentur, praesertim doctores: quinetiam ut [?: cath- ] mata tolluntur. Dicitur denique idem Servator lapis [?: ] dali,


121. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 291 | Paragraph | SubSect | Section]

num propterea ea quae de illis paucis et eximiis dicuntur, toti naturae humanae, eiusque noticiis conveniunt? Non valet ista ratiocinatio, ne in philosophia quidem, a selectis ac divinis quibusdam ingeniis (paucorum qui sane vitiisque iocisque Altius humanis exeruere caput) ad omnes homines communis sortis ac naturae. Et verum sane est, Deum quosdam singulares Heroas ac instauratores orbis mirificis donis ornasse, non tamen carentia originalis peccati. Undecimo, expendatur conclusio totius huius collationis hypocritae, Iudaei, et iusti Ethnici. Ea enim manifeste indicat, totam illam


122. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 299 | Paragraph | SubSect | Section]

iuris, aut eius quod alicui licet, quo hinc tanto clarius tales periphrases iudicari queant, positis speciebus liciti. I. Licitum mandatum, est Decalogus, et omnia mandata Dei. Haec enim ita licita sunt, ut etiam severissime a Deo exigantur. II. Licitum probatum, est coniugium, et tota vita communis, ac quicquid omnino est a Deo ordinatum, non tamen proprie ad religionem cultumque Dei spectans. III. Licitum adtaphoricum, sunt res neutrae, quae perinde in utramque partem licitae et a Deo permissae sunt. IV. Licitum permissum, aut indultum est: ut, quod


123. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 300 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, hoc vobis permittitur per indulgentiam quandam, velut minus malum: sed non iubetur tanquam aliquod necessarium bonum. Quarto quaedam permittuntur a Deo iuxta modum dispensationis, qua fit iuris communis relaxatio quaedam ob causam: quo modo permissa fuit olim sanctis patribus pluralitas uxorum, non utique ad duritiam cordis eorum (nam sancti erant) sed ob magnum bonum populi Dei augendi, ac mysterium quod Deus in eo facto significatum voluit. Dispensavit itaque Deus in lege communi, qua


124. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 304 | Paragraph | SubSect | Section]

אמר amar, sagen, rech et dire. Haec verba in diversis linguis omnino sibi invicem correspondere videntur. Discrimen porro inter Loqui et Dicere, Cicero in Oratore id esse affirmat, quod solius Oratoris sit Dicere: Loqui vero sit communis vulgi, et etiam Dialecticorum ac Philosophorum, vulgarem nimirum communemve sermonem locutionem nominans. Vicinum huic est quod quidam aiunt, Loqui esse a natura, Dicere vero ab arte. Mihi sane in isto communiore serm one etiam illud istorum duorum verborum discrimen occurrit, quod Loqui


125. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 326 | Paragraph | SubSect | Section]

id a paleis, et significat summam autoritatem iudicandi et repurgandi Ecclesiam et religionem. quod proprium est Christi, ut Malachias quoque hanc repurgationem cap. 3 describit. Manus communes, Marcus cap. 7 prophanas et immundas vocat: quod supra in voce Communis prolixius est expositum. Manibus operari, 1. Thess. 4, est, quacunque demum iusta opera aliquid agere aut moliri, et ea ratione victum quaerere. Characterem Antichristi in manu et fronte accipere, est, non totum Antichristianismum, sed tantum aliquas eius partes, notas aut vestigia


126. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 328 | Paragraph | SubSect | Section]

Canticum mecum noctu: id est, perpetuo Deum celebrabo. Psal. [?: ] Et nocte canticum eius mecum: scilicet erit. pro [?: p-tuo ] , tempestive et intempestive celebrabo Deum suis beneficiis. Eadem vis est etiam in vocibus Tecum, Nobiscum, Vobiscum. ut etiam communis precatio [?: ] Dominus vobiscum, et cum tuo spiritu: pro, assistat, [?: ] regat vos, opituletur vobis in audiendo, et mihi [?: ] cendo. Psal. 73, propria quaedam vis harum voculare esse videtur: Quis mihi est in caelo, et Tecum nihil


127. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 329 | Paragraph | SubSect | Section]

in medio: tametsi id nihil referat. Sic Genes. 2: Princeps Dei es in medio nostri: pro inter [?:-os ] . Sic Baptista dicit Iohannis primo: In medio [?: ve-ūm ] stat, quem vos non nostis: id est, inter vos versatur, vel etiam propalam. Nisi quis velit intelligere, est communis speciei ac vestitus, ut nihil in eo eximium [?:-ae ] caeteris cernatur aut conspiciatur, utque unus de conmmuni plebecula et de media fece vulgi esse videatur. Sicut paulo post dicam, in medio esse, vilitatem quandam significare. Lucae 22: Ego in medio vestrûm sto, ut


128. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 344 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsi eorum scriptores docent, indicantes quam partem quisque homuncio adiecerit. Si libêret divinare, posset forte sacra coena, uno ferculo constans, sic videri Missa dicta, sicut quoduis ferculum missum dicitur. MNA, et Mina, certum numerum aut pondus pecuniae notans, est vox communis Hebraeis, Graecis et Latinis. Venit autem ab Hebraeo Mana, quod numerare et partiri significat. Reperitur quoque haec vox in Hebraeo textu veteris Testamenti, Esdr. 2, et Ezech. 45, et in Graeco Novi saepissime. De quantitate porro Minae discrepant autores. Ezechiel eam praedicto loco


129. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 348 | Paragraph | SubSect | Section]

Satanae. Secundo, quod privati libertate simus facti mancipia Satanae, ad eius libitum libidinemque captivata. Tertio, quod simus in iusti, ac veluti infames et rei coram Deo. Quuarto, quod habemus Deum, qui est fons vitae, iratum. Postremo, mors sunt poenae temporariae (in quibus est etiam ista communis mors) et aeternae. De hac morte dicitur Genes. 2, In quacunque die comederis de arbore scientiae boni ac mali, morte morieris: quod aliqui declarant, mortalis eris: sed hoc dictum praesentem, et ( [?: ] ita dicam) actu ibi existentem mortem indicat. Complectitur ergo omnes


130. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 368 | Paragraph | SubSect | Section]

conditi. Huc igitur pertinet necessarium aeternum physicum, et quod vocant definitionis. Quae necessitas nihilominus Deo suam superioritatem non adimit, qui sistit aut retrahit solem, et impedit ignem ne urat: sed ut ab eo venit, ita quoque ex eiusdem arbitrio nutuque dependet: sed ratione communis cursus nobisque creaturis necessitas quaedam est ac dicitur. Consequentiae porro necessarium id dicitur, quod sua quidem natura erat contingens, sed ratione alicuius antecedentis, cui necessario cohaeret: si illud praegressum est, hoc necessario sequitur. Sic necessariae sunt poenae et


131. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 369 | Paragraph | SubSect | Section]

simplex est: hoc enim non potest multipliciter se habere. quapropter nec aliter et aliter: etenim multipliciter se haberet. Si igitur aliqua perpetua et immobilia sunt, nihil in eis violentum aut praeter naturam est. Haec non tantum propter praecedentes loquutiones adscripsi: sed etiam ut ista communis loquutio omnium linguarum intelligatur, cum aliquid dicitur esse necessarium ad aliud: quam communem loquutionem etiam impia propositio Maioris continet, Opera sunt necessaria ad salutem, Quae sententia in omnibus linguis, et omnium sanorum iudicio omnino significat, Opera sunt concausa


132. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 403 | Paragraph | SubSect | Section]

minarum propheticarum dicebant, non imminere adeo brevi illas calamitates: se debere aedificiis et munitionibus civitatem exornare, et in ea parare ad ferendam omnem sortem casumque et obsidionem. Utebantur igitur ista locutione aut parabola, Nos sumus caro, et civitas haec est olla. quasi dicant, Communis est nostra sors cum hac civitate, hic volumus expectare hostem, et ferre obsidionis difficultatem, sicut simul eodemque igne affligitur aut inflammatur olla et caro. Est etiam aliqua similitudo,


133. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 433 | Paragraph | SubSect | Section]

fraudes hominum bellum metuitur, et simul variis imposturis ac laesionibus homines belligerantur, ac in se invicem grassantur. Coniungitur et cum iustitia, quia pax nec carnalis nec spiritualis iustitia carere potest. In spiritualibus pax est filia verae iustitiae. In carnalibus fit saepe ut sit communis quaedam pax, aut potius species pacis, sed interea omni genere fraudis ac iniuriarum sese invicem cives divexent, lacerent ac perdant. Cum igitur pax et iustitia sese invicem amplectantur et osculentur, ut Psalmo octuagesimoquinto loquitur: tunc est optimus rerum status. Pax et paces,


134. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 454 | Paragraph | SubSect | Section]

eam, vel sectare. significat enim, omni studio ac cura aliquid quaerere, et veluti venari. Ab hac porro significatione, aut etiam pertinaci insecutione adversariorum fugientium (ut fit in pugna, cum altera pars terga vertit, quam victor persequitur, ac veluti pertinaciter sequitur) venit ista communis ac Theologica, qua significatur omnis gravior infestatio et afflictio piis illata ab impiis, praesertim religionis gratia. Nam impii perinde crudeliter, studiose, et pertinaciss. [?: perg-- ] infestare et affligere pios, quantumvis fugitantes, [?: ] lamque eis


135. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 467 | Paragraph | SubSect | Section]

vos pupugi, ac mihi doluit quod vobis durus esse cogerer: nunc dolere ob hanc causam desino, dum video utile vobis fuisse. Doluit ergo de ipsorum dolore, sed gavisus est de spe fructus: praesertim autem nunc, postquam laetus exitus contigit. POLLUTUS, immundus, impurus, prophanus, communis, et similia, supra in voce CONTAMINATUS exponuntur. PONDUS, et Ponderare verbum, saepe per metaphoram ad spiritualem aut alio qui invisibilem ponderationem, sicut et apud Latinos, nonnunquam etiam ad Dei regimen gubernationemque transfertur. Prov. 4. Pondera semitam pedum


136. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 497 | Paragraph | SubSect | Section]

insuper ei, odisse ac detestari illud. Sic Ionas cap. 2. inquit, Proiecisti me in profundum maris: Ego dixi, Proiectus sum a conspectu oculorum tuorum, id est, removisti a cura, favore ac protectione tua, ac veluti in extremum exitium abiecisti. Sumpta vero est locutio de medio communis vitae. Sic enim solemus longissime a nobis abiicere ea quae non tantum non curamus aut amamus, sed etia odimus ac detestamur. De tali spirituali proiectione loquitur etiam David. namque deprecatur, cum inquit Psalmo 51. Ne proiicias me a facie tua, et Spiritum S. tuum ne auferas a me. id


137. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 514 | Paragraph | SubSect | Section]

fortassis praestiterit, Panem cibarium interpretari, vocabulo Latinis usitato in hac quoque significatione: vel per periphrasim, Panem sustentandis nobis idoneum. Verum tanti apud me non fuit haec amphibolia, ut quicquam innovandum putaverim, quo offendi possent infirmiores. Haec Beza. Mihi sane communis ac usitata vox Quotidianus maxime probatur, ita tamen, si intelligatur de imminente tempore: ut sit idem panis quotidianus, ac omnia huius vitae commoda omnibus adventantibus horis necessaria. perinde ac si dicas, victum imminentis temporis, nam pro praesentis vitae victu et bono, iam


138. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 517 | Paragraph | SubSect | Section]

Octavo, Ezechiel iubetur radere suum caput et barbam, eosque pilos in tres partes dividere, quarum primam in ignem iniiciat, secundam gladio concîdat, tertiam in ventum dispergat: ut illo novo ac peregrino facto ostendat Iudaeis, quomodo Deus sit illos puniturus. Postremo radebant aliquando communis usitataeque mundiciei causa. Quare intermittere talem rasionem, sicut et apud Romanos habere promissam barbam aut capillos, signum luctus ac doloris erat. Sic exulante Davide Mephiboschet non raserat barbam suam, nec se laverat, aut vestimenta mutaverat. 2. Sam. 19. RAMUS


139. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 540 | Paragraph | SubSect | Section]

co-vium ] Simonis leprosi. Proinde miror, unde apud [?: L-- ] num caeterosque recentiores interpretes legamus. iter Sabbati non habere plus quam mille passus: nisi forte haec accidit vitio librariorum. Proinde nos vertimus, Abest ab Hierosolymis iter Sabbati. SACCUS, vox communis Hebraeis, Graecis, Latinis et Germanis: praeter propriam significationem quaerunque denotat vilem, contemptum, sordidum, et quid lugubrem vestitum. Solebant vero illae gentes in omni maiore dolore animi et luctu se tali vestitu [?: ] humi cubare, cinere aut pulvere


140. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 556 | Paragraph | SubSect | Section]

usurpare, cum [?: art- ] tabernaculi subinde Sapientes, aut sapientes corde appelis. Sic et Paulus 1 Corinth. 3, architectum dicit sapienti et Isaias cap. 3. Ierem. decimo. Postremo, sapientes vocant etiam scientiam communium rerum, vitae [?: ] communis, morumque. Sic Catonem sapientem ei dictum, testatur Cicero. Sic etiam doctrina de moribus et communi vita, a Salomone in Proverbiis comprehensa, Sapientia vocatur: et quidem per prosopopoeiam, veluti mulier quaedam sapiens proponitur. Haec et alias plures significationes in Sacris


141. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 589 | Paragraph | SubSect | Section]

videtur aliquanto significantius esse, quam simpliciter facere aliquid contra legem, aut peccare contra eam. Quare Christus Matth. 5 inquit: Nolite putare, quod venerim solvere legem. Non veni solvere legem, sed implere eam. Ratio autem locutionis est, quod leges sunt veluti vincula quaedam communis vitae, morum, ac subditorum. quae omnia alligant aut obligant ad certam formam aut rationem, quam solam rectam ac legitimam esse praescribunt ac pronunciant. Mox tamen ibidem, Qui unum de hisce solverit: violare tantum significat. SOLIUM, vide THRONUS. SOMNUS, vide


142. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 614 | Paragraph | SubSect | Section]

ad infimas partes terrae? id est, ad inferos, ut habet articulus fidei nostrae: et Psal. 16 et Act 2. Nam (ut modo dixi) Inferi dicuntur esse in interioribus partibus terrae. Terrae animam adhaerere, est, esse vicinum morti. Psal. 119. Via universae terrae, est communis profectio, aut ratio omnium mortalium, nempe ipsa mors. 1. Reg. 2: Ego abeo per viam universae terrae, confortare, et esto vir. Sic Graecum epigramma dicit, nos omnes in eundem portum navigare. Vir terrae, est agricola: sicut vir belli, miles. Genesis nono: Coepit autem Noah vir


143. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 614 | Paragraph | SubSect | Section]

miles. Genesis nono: Coepit autem Noah vir terrae plantare vineam. Spiritus tuus deducat me in terram rectam: Psalmo 143. id est, in iter, vel potius locum ac portum salutarem. Terra oblivionis, est locus mortuorum: Psal. 88. Contra, Terra viventium, est hic mundus, et communis haec vita. Abscissus est de terra viventium: Isaiae 53. Nisi credidissem me visurum bonitatem Domini in terra viventium. Eadem loquutio est Isaiae 38, et Psal. 116, Ambulabo coram Iehova in terra viventium. Terra siticulosa: id est, arida, sitibunda. Psalm. 143,


144. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 618 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Hebraeos multa de duobus testamentis dicuntur, dum ita inter se conferuntur, ut longissime novum veteri abolitoque praeponatur. Christus etiam dicitur esse mediator et sponsor huius testamenti aut foederis, quia ipse etiam conciliavit ac sanxit hoc foedus inter Deum ac nos, veluti quidam communis sacerdos aut foecialis, obstringens Deum ad hoc foedus: et sponsor factus est erga nos, quod Deus sit servaturus hoc foedus, bonaque fide nobis promissa bona praestiturus: de qua etiam sponsione subinde eum in precibus nostris, omnique necessitate commonefacimus. ¶ Hebr. 9 plane


145. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 642 | Paragraph | SubSect | Section]

et non tantum collatione istius terrenae ac corruptibils lucis, sed etiam collatione verorum doctorum, qui non sunt perinde plena ac perfecta lux, idque ex se ac originaliter. Sic se suaque beneficia appellat verum panem, eo quod ille vere solus spiritualiter satiet ac vivificet: cum iste communis panis sit tantam umbratile quid, quod ad breve tempus utcunque hanc mortalem vitam fulcit. Idem, eademque ratione dicit se esse veram vitem: id est, vere ac solide foventem suos spirituales palmites. Alioqui communi more veram vitem istam, viniferam vitam diceremus, cui id nomen proprie


146. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 656 | Paragraph | SubSect | Section]

est, spiritu vivere, Galatis 5: Iuste et pie vivere: ad Titum. 1 In viventibus vitam alicuius esse, Ezech. 7. Quoniam qui [?: u--dit ] ad venditionem, non revertetur, et adhuc in viventibus vita eorum. id est, etiamsi adhuc vivent, aut supersint. Lumen viventium, haec communis lux vocatur, in qua viventes versantur. Ut ambulem coram Deo in lumine viventium: Psalmo 56. Sic Iob trigesimotertio, Ut illustretur homo luce viventium. id est sit inter viventes. Verum Psalmo 142, Terra viventium videtur significare Ecclesiam: Clamavi ad te Domine. et dixi, Tu es


147. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 657 | Paragraph | SubSect | Section]

4, Gentes alienatae â vita Dei, in quem locum sic quidam adnotat. Vita Dei bifariam accipi potest: vel quae censetur coram Deo ut gloria Dei, Iohannis duodecimo: vel quam Deus electis suis communicat per spiritum regenerationis. Utrovis modo sumas, eadem tamen sententia erit non diversa. Nam communis haec vita qua sumus homines, nihil aliud est quam inane simulachrum vitae: non modo quia cito praeterit, sed etiam quod animae nostrae vivendo mortuae sunt, cum Deo non adhaerent. Sciamus ergo, in hoc mundo tres esse vitae gradus. Nam una est vita universalis, quae motu duntaxat et sensu


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.