Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: communis

Your search found 350 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 148-173:


148. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 770 | Paragraph | SubSect | Section]

dominus constitutus: in quibus rebus constitit illud primum regnum Dei. Deinde ibi est lex, lapsus et mors aut maledictio, seu culpa et poena: in quibus est situm regnum satanae. Postremo est benedictum semen et restitutio generis humani: in quibus est regnum gratiae. Denique est inchoatio huius communis vitae, coniugii, procreationis, et laborum, operumque. Quare optima methodo Scriptura ab iis principiis incipit, quae tum faciliora sunt, tum etiam totius huius doctrinae fontes aut fundamenta existunt. 17 Omnis intellectus ac expositio Scripturae sit analoga fidei, quae est


149. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 785 | Paragraph | SubSect | Section]

plenisque materiarum sedibus, exaliit, ubi obiter et breviter aliquae sententiae attinguntur, praeiudicium fiat, aut tenebrae offundantur. Ex clarioribus enim obscuriora illustranda sunt, et ex certioribus ac firmioribus infirmiora, non contra. Quod omnes Methodi praecipiunt, et ipse etiam communis sensus docet. 30 Adhibetur nihilominus in omnibus scientiis ac autoribus ea quoque diligentia in investiganda veritate, ut alius aliquanto obscurior locus, ex aliorum locorum collatione, ubi de eadem re agitur, illustrotur: idque aliquando etiam ille ipse, ubi quasi ex professo


150. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 796 | Paragraph | SubSect | Section]

Grammatica, Dialectica, Geometria. Tametsi et per alias tradi queat, sicut nos eam in omnibus tribus ordinibus in hac tabella delineavimus. Posui vero syntheticam, tanquam huic materiae maxime propriam, primo loco: secundo Analyticam: tertio Definitivam. Prima Tabella progreditur, uti communis scriptio aut lectio, dextrorsum: Secunda retro, aut sinistrorsum, ut Hebraea scriptio ac lectio: Postrema, a superiori deorsum sum tendit. Sed iam singulas methodos ac delineationes ordine exponamus. DE PRIMA AUT SYNTHETICA METHODO. Est vero Synthesis, ea


151. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 814 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

super Exod. quaest, 47, Divina scriptura solet tempora ita nuncupare, ut quod de summa perfectioris numeri paululum excrescit, aut infra est, non computetur. 5 Factum est haud raro, ut maturus filius cum seniore ac imbecillo rege aliquando communiter regnum administrarent: illudque communis regni tempus, iam patri, iam filio adscriberetur: ut loram, filius Achab, dicitur 2. Reg. 1, coepisse regnare secundo anno Ioram filii Iosaphat regis Iuda: contra mox tertio capite, dicitur coepisse regnare 18 anno Iosaphat. Sic communis regiminis tempus primum filio, postea patri.


152. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 814 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

rege aliquando communiter regnum administrarent: illudque communis regni tempus, iam patri, iam filio adscriberetur: ut loram, filius Achab, dicitur 2. Reg. 1, coepisse regnare secundo anno Ioram filii Iosaphat regis Iuda: contra mox tertio capite, dicitur coepisse regnare 18 anno Iosaphat. Sic communis regiminis tempus primum filio, postea patri. 6 Aliquando tempus mali regiminis alicuius regis omittitur, et tantum boni nominatur: quia illud eius malum regimen fuerit quasi anarchia quaedam. Sic 2. Reg. 8, legitur Ioram 32 annorum fuisse. cum regnare incoeperit, et regnasse


153. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 818 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ad decimum usque annum Manasse, ante Christum 780. 7. Ioel, Ezechiae anno 14, ante bellum illatum a Sennacherib, ante Christum 700 annos. 8. Nahum, eodem tempore praedicat Ninivitis, relapsis in pristina scelera. 9. Habacuc, sub Manasse floruit, ante Christum 680. Ezechias paulo ante erat velut communis Mecoenas atque alumnus Prophetarum: Manasses vero, hostis et tyrannus in eos saevit. 10. Zophonias sub pio rege Iosia, ante Christum 610. 11. Ieremias, incoepit eiusdem Iosiae anno 13. Prosequitur vero etiam post captam civitatem 610. 12. Daniel in Chaldaea, cum capto rege Ioachim, ante


154. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 821 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

mentem, et nec percipi facile, nec retineri bene possunt: ideo utile fuerit observare, quae sententiae ad quos locos communes vel religionis, vel etiam externae vitae referri debeant: quo praeter superiores utilitates, etiam ea quae in tanta brevitate necessario desunt, ex cognitione totius loci communis suppleri queant. Postremo, facta tali distributione, utile fuerit tum spirituales sententias cum aliis Scripturae locis, ubi eadem plenius aguntur, conferre, ac inde earum uberiorem noticiam haurire: tum et politicas Gnomas etiam cum Philosophorum disputationibus et aliorum


155. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 849 | Paragraph | SubSect | Section]

creationem substitisse, sed ex se unigeniti sui naturalis doceretur nativitas: quia Scriptura per corporalia spiritualia docet, et invisibilis per visibilia demonstrat. Plerunque per nostrorum corporum membra, operationum suarum nobis Deus momenta significans, sensum nostrum usu intelligentiae communis edocet. Operum efficientia per manum intelligitur, cum ait: Cuius manus creaverunt omnem militiam caeli. universitatis cognitio per oculum significatur, quia extra scientiam Dei nihil sit. Per cor voluntas enunciatur, per quam David morum probitate complacuit. Inveni, inquit, David


156. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 891 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

naturarum, dicendum nunc de accidentibus voluntatis. Est autem voluntas vis animi inviolata, sive spontanea, secundum quam diversae atque contrariae cogitationes efficiuntur, et opera. Naturalis in nobis ipsa virtus sit, an spontanea? Naturalis est in nobis boni malique communis discretio: spontaneus autem motus in his, quae iam discreta et sequenda sunt. ipsum Lex quidem erudit: gratia autem praeparat, adiuvat, corroborat, coronat. De consequentibus eventum voluntatis. Cap. XXII. Consequentia voluntatis


157. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 914 | Paragraph | SubSect | Section]

ut optimo iure phrasis haec linguae huius idiotismus dici queat: ut Luc. 16, Oeconomus iniustitiae, id est, iniustus. Gal. 6, Spiritus lenitatis, id est lenis. Prov. 11, Vir benignitatis, id est benignus. Vas electionis, misericordiae aut irae, auri, preciositatum, figuli. 5 Communis vero sententia est peritorum sermonis Sacrarum literarum, quod magis Emphatica sit abstracta hoc modo posita, quam concreta: tametsi hoc etiam Latini Grammatici dixerint: ut multo est significantius, Tu es sapientia, quam sapiens. 6 Cum aut substantia et accidens quod ei


158. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 999 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ego ipse de me testificor, tamen testimonium meum verum est. Quae duo quasi pugnantia loca necesse est ita concordare, quod hoc posterius de veritate sui testimonii secundum rei ipsius naturam accipiatur: illud vero prius de eiusdem falsitate, secundum concessionem cogitationis Iudaeorum et communis sententiae. Sic dicit Christus. Et me nostis, et unde sim nostis: cum contrarium mox affirmet. Sed loquitur de noticia communi, crassa et externa, et secundum ipsorum opinionem: quasi dicat, Vos quidem putatis, quod me optime noveritis, et nostis sane suo quodam modo. Sic forte


159. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1000 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

obscurantur a sole superveniente, cum noctu eximia esse videantur. Alia affirmantur aut negantur pro rei natura, alia pro communi hominum iudicio. Sic Iohan. 5, negat Christus, suum testimonium esse idoneum: vel potius adversariis concedit non esse idoneum, scilicet habita ratione communis hominum iudicii aut consuetudinis. Contra Iohan. 8, habita ratione veritatis affirmat: tametsi et ibi ad communem consuetudinem duorum testium rem perducit. Secunda enim et prima persona de filio hominis testabantur. Sic et Iohan. 8, et concedit et negat Christus, Iudaeos esse filios


160. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1002 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

simul, ut ita dicam, in aures intellectumque eius effusa, obruit et confundit, ut omnia subito apprehendere et expendere non possit. Quare hoc genus sermonis aut tractationis rerum perspicere, notumque imperitioribus, quoad fieri omnino potest, efficere, utile fuerit. Neque tamen hic tantum communis ista ruditas obstaculo est, sed etiam contraria aliorum scriptorum et linguarum consuetudo, quae plerunque paucas res magna verborum copia dilatant. Quare ob summam huius linguae peregrinitatem ac diversitatem ab aliis etiam literati minus eam feliciter intelligere possunt. Consideremus


161. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1032 | Paragraph | SubSect | Section]

imperiti, ut sunt rustici ac pastores, utuntur. Alias non admodum copiosus aut ornatus: alias pro rei natura factus, et quasi ex ipsismet rebus nascens, non exingenio aut industria scriptoris: alias apertus et propalam id agens, quod agit: alias minime malitiosus, fucatus aut fraudulentus: alias communis ac proprius aptusque, et non figuratus. Hermogenes dicit simplices sententias esse communes, ac omnibus usitatas, nihilque admodum profundi et astute cogitati habentes, aut etiam aliud quid celantes. Scaliger dicit, simplicem sermonem opponi amplificato. Sermo igitur


162. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1047 | Paragraph | SubSect | Section]

ut in praedicto exemplo: Paulus est servus Iesu Christi, igitur non malus aut improbus, non levis aut nihili, eoque non est contemnendus. Est etiam vocatus Apostolus, et ad Evangelium segregatus: igitur studiose ac in timore Dei audiendus est, plenaque ei fides est habenda, non ut aliquis alius communis doctor, quantumvis alioqui bonus ac doctus. Est igitur Scriptura verbis quidem sermoneque brevis, rebus autem prolixissima. Utitur autem Scriptura brevitate cum propter eas causas et commoditates brevitatis, quas supra exposui: tum etiam, sicut Ioannes subindicat, ne pusilli


163. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1085 | Paragraph | SubSect | Section]

salutis viam, nosque omnino posse legi Dei plene obedire. Verum Paulus et Augustinus docent, ideo Deum impossibilia flagitare, ut nos agnoscentes nostram iniustitiam et infirmitatem, ad Dei gratiam ac misericordiam in filio ipsius propositam confugiamus. 22 Scriptura plurimum utitur communis vitae phrasibus in omnibus materiis, adeo ut etiam Deo membra et plurimas hominum actiones adscribat. At humana vita legibus regitur, praecepta, obedientia, merces et praemia ubique inculcantur. Illi dicuntur in ista vita iusti et omnibus commodis digni, qui suis dominis, eorumque


164. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1092 | Paragraph | SubSect | Section]

mediocri quadam noticia, praesertim autem hominis, eiusque virium vel physicarum, vel rationalium, vel etiam motuum et actionum ipsius. Quare omnium artium noticia tum logicarum, tum et naturalium, atque adeo etiam mechanicarum et rusticarum, prodest ad sacrarum Literarum cognitionem. Quin etiam communis sensus, quotidianaque experientia, tum malitiae, tum et virtutum recteque factorum, atque adeo quarumvis huius vitae actionum cognitio iuvare nos potest. Nam etiam hîc valet aliquo modo regula Aristotelis, quod si non doctrina ac professio ipsa Theologiae, at saltem sermo sacer est


165. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1097 | Paragraph | SubSect | Section]

et denuo, ut initio, partim sub sacerdotibus, partim sub iudicibus extiterit, donec tandem illi iudices Regulorum nomen sibi infeliciter usurparunt: haec, inquam, omnia, ex ipsa historia sacrarum Literarum nota sunt. Quales leges ille populus habuerit tum sacrorum tum iudiciorum ac communis vitae, tum etiam moralium praeceptorum, diligentissime cognoscendum est, potissimum ex 4 posterioribus libris Moysis. Nam inde multae locutiones in sequentibus libris sumptae sunt, multaque illorum institutorum subinde fit mentio. Iam enim Metaphorae, Allusiones, Similitudines, aut typorum


166. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1112 | Paragraph | SubSect | Section]

maiestas ac splendor divinae lucis, qui in ea vere est in clusus, perspici possit. Verum quia non satis est ipsum obiectum esse lucidum, et ita detectum, ac in edito expositum, ut sit omnibus conspicuum: oportet etiam ipsos oculos id perspecturos, sanos et idoneos esse, aut fieri. Si enim in rebus communis externaeque istius vitae quidam recte dixit, nostros oculos ad veritatem, tanquam noctuarum ad meridianam lucem caligare: multo profecto magis id in rebus divinis, nobis corruptissimis hominibus optimo iure tribuendum fuerit. Dicamus igitur iam de alterius velaminis


167. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1112 | Paragraph | SubSect | Section]

dominio satanae ac peccato afferimus. Utrunque cum altero admodum pulchre consonat: utrunque etiam non solûm in intellectu, sed et in voluntate ac affectibus haeret. Quo autem tanto clarius intelligi possit, quale sit hoc accersitum velamen malorum habituum, pravae institutionis, communis rerum usus aut vitae, et aliarum partium: videatur libellus de Metis ac materiis scientiarum, ubi ostenditur, quam multipliciter Philosophia nobis in Theologia imponat, et sua natura caecos mentis nostrae oculos etiam magis excaecet. Sumamus vel ex communi vita, illa huius


168. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1112 | Paragraph | SubSect | Section]

castigetur. Stulte, aut etiam tyrannice eum facere, qui impossibiles leges proponat: unum quenque suis operibus, suaque culpa, sibi poenas, et vicissim suis meritis praemia sibi accersere. Sic et in Theologia religioneque esse aut fieri, certo nobis persuademus. Sic porro totius communis vitae experientia nos docet, frustra mandari semina arenae: sed oportere, ubi quid boni efficere volumus, subesse nativam quandam bonitatem, quae exculta nostra industria acceptisque seminibus bonos fructus proferat. Sic et in Theologia Christianaque pietate volumus conversionem et


169. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1132 | Paragraph | SubSect | Section]

significare non tantum opus, actionem aut cogitationem, non etiam tantum habitum aliquem malum: sed etiam vim ac essentiam quandam pessimam nobiscum ex utero matris allatam. Deinde etiam adversatur eidem vehementissime recepta opinio non tantum Philosophiae aut Doctorum, sed etiam communis vitae, omniumque hominum, qui sentiunt, omnem hominem per se bonam quandam creaturam esse, sed tamen nasci, nec bonum moraliter (uti loquuntur) aut idoneum ad ulla utilia aut laudabilia facta vel opera, aut etiam ad contraria, tametsi quaedam initia aut principia bonarum facultatum habeat:


170. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1132 | Paragraph | SubSect | Section]

artium et scientiarum, vel etiam virtutum, atque adeo etiam iniustitiae opera. Quare omnes statuunt, ut praedictos habitus, sic etiam omnem bonam malamve vim aut facultatem agendi moralem in homine adventitium aut accidentarium quiddam esse. Sic igitur tum Grammatica, tum Philosophia, atque adeo communis opinio veram sententiam Scripturae de originali peccato oppugnat. Quod si qui etiam expugnantur a Theologia, ut contra Philosophiam statuant nobiscum nasci malitiam, ex utero matris: tamen ita sunt dementati praeceptis philosophicis, ac prorsus persuasi, vitia et virtutes esse


171. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1175 | Paragraph | SubSect | Section]

vices iustae loquendi, ne alter totum tempus occupet, aut (sicut Cicero dicit) tanquam si in suam possessionem intrasset, solus ibi regnet: sed et alteri tantundem spacium dicendi concedat. 27 In argumentis et solutionibus sint res ac probationes. Theologicae, forma Dialectica, sermo communis, usitatus, notus et perspicuus, praesertim autem materiae, de qua agitur, conveniens. 28 Longe autem firmiora argumenta sunt, quae in sacris Literis suas affirmativas aut negativas sententias expresse habent, quam quae ratiocinatione quadam ac consequentia inde deducuntur.


172. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1185 | Paragraph | SubSect | Section]

nam alius maioris vel sapientiae vel autoritatis iudex, illas lites et controversias, quae de vetustissimis Patrum scriptis, deque sacris Evangeliorum verbis, inter nos suboriuntur, melius actutius dirimere et comprimere potest, quam maiorum nostrorum vetustissima et universalis consuetudo? quam communis et concors eorundem Patrum sententia? quam per totum Christianum orbem omnibus seculis iam inde a temporibus Apostolorum ad haec usque tempora perpetuo, et quasi per manus traditum institutum, et apud omnes semper recepta et continuata observatio? Te pacatum reddat traditio, (ait Magnus


173. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1202 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in Sacramentis, quae videantur pro ratione temporum, hominum, locorum, et aliarum circumstantiarum. Si Christiana religio variat ratione circumstantiarum, actum est de Bibliis aut scripto iure, quod de una tantum quadam immota forma Religionis, quae omnibus temporibus, locis ac hominibus fit communis, loquitur. Res tota hoc modo ad arbitrium gubernatorum, qui sese ad circumstantias applicare poterunt, reducetur. 50 Denique quis est nunc omnium Pontificiorum scriptorum, qui quidem sero in tuendum Papatum incumbunt, qui illustrare conetur, aut sit conatus, ipsum textum


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.