Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nemini

Your search found 172 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 39-50:


39. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_314 | Paragraph | SubSect | Section]

Huiusce rei documenta exibere nobis uolens Magister ac Dominus noster Iesus Christus, leprosos mundat, cęcos illuminat, infirmos curat, surdo et muto aurium linguęque officium instaurat, et tamen singulis, ne nemini quicquam dicant, iniungit. Archisynagogi quoque filiam mortuam suscitaturus, turbam iuxta cadauer tumultuantem abscedere pręcepit nec in publico, sed domi uitale operatus est remedium, ne popularem gloriam expetere


40. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_317 | Paragraph | SubSect | Section]

iusserit, quia demonibus imperarent, sec quia in libro uitę ęternę scripti censique essent. Iterum admonebat, si quam aliquis ex illis uel secretę uisionis uel spiritalis fruitionis dotem a Deo accepisset, nemini nisi necessitate coactus proderet. Alioquin si exinde illum prę cęteris ęstimationi haberi contigerit haud facile uanę glorię uitio cariturum. Eo autem surrepente gratiam omnem, quam assecutus fuerat, irritam fore


41. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_356 | Paragraph | SubSect | Section]

docere pergeret, simul iussisse. Dignus quippe magisterio iudicatus est, cuius uel solus conspectus potuit esse non paruum hortamentum aspera quęque pro Christo subeundi atque perferendi. Dicerem equidem talia nemini factu possibilia esse, si quicquam impossibile esset credentibus. Neque tamen, ut mihi uidetur, minus stupendę uitę speciem prębuit Simon, Susotionis filius. Hic annum tantum cum fratribus in monasterio Antiochię


42. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_438 | Paragraph | SubSect | Section]

uos, et orate pro persequentibus uos! Cuius quidem pręcepti Beonem, * corr. ex Benonem deserti Thebaidis abbatem, non immemorem fuisse constat, cum nunquam uisus sit iratus. Qui nemini iracitur, nonne semper in pace uersatur? Profecto, tametsi persecutiones sustinet, fatigantur persecutores odii stimulis agitati; ille omnia ęquanimiter ferens, in spe pręmii cęlestis conquiescit dicente


43. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_522 | Paragraph | SubSect | Section]

a fratre, sibi debitam aliter uendicare non posset, primogeniti formam assimulat, patrem decipit, benedicitur. Denique supplantatum se queritur Esau eiulatu magno, sed Iacob dolus minime imputatur quandoquidem nemini iniuriam facit, qui suo utitur iure. Decepit patrem, inquies. Sed nisi decepisset, bonorum sibi debitorum possessionem amisisset. Ita ergo decepit ut neminem offenderet, et quod suum erat, acciperet. Non audeo dicere hoc


44. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_544 | Paragraph | SubSect | Section]

ad loquendum, sentiet mala. Paulus monachus cognomento Simplex, cum quęsisset, essetne Christus prior prophetis, insulsam interrogatiunculam silentio diluere iussus, per triennium nemini quicquam proloqui est ausus. Itaque, quę dictu digna indignaque haberentur, tacendo didicit. Pambo abbas, cum etiam ipse discere prius quam loqui proposuisset, ad illum, qui trigesimum octauum Psalmum sibi legere


45. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_463 | Paragraph | SubSect | Section]

in animum influxerit, statim est egerendum, ne diutius ibi remoratum nos interimat. Idem Macharius fratri, quem nequam spiritus occulta suasione eo induxerat, ut crederet inutiliter se in solitudine uitam agere, quod nemini alteri quicquam benefacere posset, salubriter consuluit, ut, quoties in huiuscemodi cogitatus incidisset, eis responderet: Hoc saltem in solitudine utiliter ago, quod amore Domini mei, Iesu Christi, a tuguriolo isto non


46. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_496 | Paragraph | SubSect | Section]

cum et ipse se iam discessurum speraret, sic docuit filium, ut in illo uno omnes docuisse uideatur. Deum — inquit — cole, parentes reuerere, elemosinas da, a uitiis abstine, ęs alienum libenter dissolue, nemini fac, quod factum nolis tibi. Sapientum nitere consiliis, benedic Deo semper et ab eo dirigi pete. Ista quidem plenius in eo libro, qui Tobias inscribitur, recensentur. Sed nos pro tempore breuiter perstringimus,


47. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_498 | Paragraph | SubSect | Section]

cessurus erat, multo ante prędixisset, eadem defunctus est. Sed dum adhuc ęger spiraret, monachis uitę monita dedit insuperque iniunxit, ut, cum se humassent, curarent, nequa ibi humationis uestigia apparerent et locum nemini unquam indicarent, ne ab hominibus honoraretur, uolens et in morte humilitatem seruare, quam apprime in uita coluerat. Hilarion abbas ad Hesichium* monachum testamenti uice epistolam scripsit,


48. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_533 | Paragraph | SubSect | Section]

De die autem illo uel hora nemo scit, neque angeli in cęlo neque Filius nisi Pater. Sic in Marco legimus. Quod si recte interpretari uoluerimus, dicemus: Ideo Pater scit, quia communicat Filio. Ideo Filius nescit, quia nemini reuelat. Non autem putemus aliquid latere Filium, quod nouit Pater, aut quicquam minus esse in Filio quam in Patre, ne in Arrii uel Eunonii heresim erroremque incidamus, qui Filium Patri negant esse ęqualem. Scit ergo


49. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_628 | Paragraph | SubSect | Section]

iussit, quoniam angelos audire coepit. Et cum ad cęlestem cantum, quem sentire solus poterat, oculos, aures animumque intendisset, corporis uinculis solutus abiit. Tam autem suauis odor a corpore iam extincto exalauit, ut nemini dubium esset, quin eius animam cantus illi, quos ipse audierat, egredientem suscepissent et in beatorum sedibus collocassent. Duo Valentii abbatis discipuli in Valeria prouincia a Longobardis ad arborem


50. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_634 | Paragraph | SubSect | Section]

uidit ad se uenientem Iesum et eis, qui aderant, ut assurgerent, iussit, eo quod aduenisset Dominus. Tum ad uisionem, quam sola cernebat, mentem oculosque dirigens expirauit atque illico odor suauissimus nares omnium occupans nemini dubium reliquit, quin uere ibi Dominus ipse affuerit. Sed quis dicere potest, quanta is Trasillam felicitate beatificarit in cęlo, qui ad consolandum descendere dignatus est in terram? De Musa puellula idem autor


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.