Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: videns

Your search found 171 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 13-24:


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

opportunam minime inueniret, tunc simulare cepit, quasi maiorem dilectionem gereret circa ipsum et quasi honorem eius uellet fortius ampliare. Cepit itaque multis ei suadere sermonibus, ut ordinem sacerdotalem susciperet. Sed Honoratus suspicans dolum in causa uersari non acquieuit ordinari. Videns autem Natalis calliditatis sue uersutias non satis ad uotum procedere, protinus conuocato clero uerbum proposuit. Et quasi magne necessitatis pretensa occasione cepit archidiaconum pro suscipiendo sacerdotio compellere uiolenter. Sed cum archidiaconus in contradictione persisteret,


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

informationem catholicam attrahebat. 3Tunc prenominatus Seuerus domicilium suum, quod in Spalato sortitus fuerat, quando de insulis redierunt, donauit ecclesie cum turri angulari et palatio episcopium ibi fieri statuens ibique uenerabilis presul Iohannes primitus habitare cepit. Videns ergo populum in diuini cultus amore succrescere statim aggredi cepit opus laudabile et templum Iouis, quod in ipso augustali edificio excelsioribus fuerat structuris erectum, ab ydolorum mundauit figmentis ianuas in eo serasque constituens. Tunc solempnitate dedicationis indicta magnus


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ignem supponunt, menia supergressos precipitant. Quotquot itaque in turri erant, partim fumo suffocati sunt, partim uero infelici saltu se ad terram miserunt. Qui in ciuitate erant, gladio ceciderunt, qui autem ad eorum confluebant auxilium, ingenti pauore perculsi, trepidi confusique fugerunt. Videns ergo archiepiscopus sue fraudis facinus denudatum magno confusionis pudore obductus, ciuitatem exiuit numquam postea reuersurus. 6Quo fugiente dicitur uacasse ecclesia quam pluribus annis. Interim autem Dabro Ditii archidiaconus preerat capitulo, comes uero Cernecha


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sinerent suam ecclesiam pastore uiduatam manere. Et inter hec uerba pollicitus est archidiaconus primam se uocem electionis de persona episcopi emissurum. Quid plura? Venit episcopus, missam cecinit, admonitionem fecit, sed is, qui se in ipsius electionem proclamaturum promiserat, nichil dixit. Videns autem episcopus ab archidiacono sibi fore delusum, uehementer indignatus recessit proponens debitam subiectionem Spalatine metropoli subtrahere et ab ipsius iurisdictione se omnino eximere. 2Defuncto tandem Micha episcopo successit alter in ecclesia Iaderensi, qui


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

legationem nimioque succenderetur zelo multas enormitates in clero et populo corrigendi, Spalati positus, misit nuntios suos ad domini pape curiam postulans, ut perfecte sibi legationis auctoritas preberetur. Profectis ergo nuntiis Acontius in Spalatensi urbe permansit, donec redirent expectans. Videns uero archiepiscopi temeritatem et imperitiam, multum compatiebatur ecclesie Spalatine, quod tam insolentem fuerat sortita pastorem. Arguebat autem eum frequenter. Sed ipse, sicut onager, assuetus in heremo et ipsum Acontium et eius monita contempnebat. Interea nuntii redierunt de curia,


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et fraternam caritatem in filiis reformare, cepit factioso archipresbyteri conuenticulo fauorem impendere, partem uero archidiaconi auctoritatis sue mole deprimere, quantum posset. Hoc enim magis placere sibi uidebatur, si canonici sui dissiderent ab inuicem, quam si forent in unitate concordes. Videns autem archipresbyter, quod Guncellus sue parti accederet, ab archidiacono uero tota mentis esset intentione disiunctus, cepit eum magis ac magis in archidiaconum odiorum facibus inflamare. Ille uero, ut erat facilis ad credendum, et quia rancoris huius scintilla iam in eius erat corde


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

fauebant. 6Cum ergo propter dissensionis huius materiam tota uideretur ciuitas in seditionem commota, metuens archidiaconus, ne forte aliquod inter ciues facinus oriretur, cedendum tempori ratus, ad apostolicam sedem profectus est. Secuti sunt eum quattuor canonici fautores sui. Videns uero archiepiscopus, quod archidiaconus ad curiam proficiscitur, statim persuasus a complicibus suis iter post ipsum arripuit profecturus. Secuta est eum canonicorum turba, que de malignitate cum ipso conueniebat. Preuenit autem eos Thomas diebus octo, non credens adhuc, quod tam uehementer


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

in curia experiri. Respondit archidiaconus: Vtique, pater sancte . Tunc papa dixit uicecancellario, qui astabat: Precipe Otoni cardinali, ut causam utriusque partis audiat diligenter . Tunc archidiaconus gratias agens deosculatis eius pedibus letus egressus est. 8Videns autem archiepiscopus cum turma sua tam facilem audientiam archidiacono fore datam et quod auditorem impetrauerat contra eos, contristati sunt ualde. Et intrantes ad papam conabantur, ut Raynerius cardinalis, de quo multum confidebant, eis daretur auditor. Sed dominus papa nullatenus


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uero uidentes et cognoscentes ipsum esse festinanter preparauerunt se circumdare ipsum et capere. Factum est autem et appropinquante Osor, Spalatenses cum sua numerositate lignorum subito prorumpunt ex portu et sparsim remigantes circumuallant equor, ne qua parte uia pateret hostibus euadendi. Videns autem Osor hostilibus se circumseptum cateruis, non potuit diuertere sed cohortatus suos, inter omnia Spalatensium ligna irruens, ulterius remigauit. Et dum iam constringi, dum teneri putatur, ipse, uelud anguilla lubrica, de manibus comprimentium elapsus est et euasit. De cuius euasione


22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

de abbatis subrogatione tractarent, monachi secedentes seorsum et inter se aliquandiu conferentes omnes in quendam confratrem suum, nomine Leonardum, conuenerunt, ipsum in abbatem unanimiter eligendo ipsumque archidiacono et capitulo presentantes petierunt eundem uice archiepiscopi confirmari. Videns autem archidiaconus cum capitulo, quod omnia rite procederent, habito consilio approbatam electionem confirmauerunt. 3Statim ergo, ut in ciuitate auditum est, irruerunt a maiore usque ad minorem ad potestatem clamantes: Succurre, domine potestas, quia archidiaconus cum


23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

succursum. Mox ergo Tragurini maceriam conscendentes ceperunt instare acriter his, qui iam inferius stantes non sinebant eos descendere et ulterius pertransire. Sed cum multitudo magna confuso ordine et cum impetu ascedisset, statim maceria sub eorum pedibus diruta est et in planum redacta. Videns autem uniuersus exercitus, quod uia esset latius patefacta, cateruatim omnes ad loci illius aditum confluxerunt et in suburbium irruentes usque ad muratas edes cum ciuibus manu ad manum pugnando uenerunt. Cesi autem fuerunt ex Spalatensibus usque ad X uiros, de Hungaris uero et Sclauis


24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

archiepiscopus ipsum sentiens, quod vellet ingredi civitatem, fecit claudi ecclesias, et ab omnibus cessare divinis. Ipse autem festinanter foras egrediens cum Thoma archidiacono et cum quibusdam de senioribus secessit ad uillas ibique tamdiu demoratus est, quamdiu rex ipse in ciuitate resedit. Videns autem rex, quod archiepiscopus eum uitabat, non modicum tulit indigne ex eo maxime, quod de suo regno natus in his partibus presulari dignitate fuerat sublimatus. Cum autem ciues Spalatenses ipsum gratanter suscepissent et fecissent eum in domibus episcopii hospitari, rex idem uersando


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.