Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: pontificis

Your search found 268 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 198-202:


198. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 405 | Paragraph | Section]

in Basilica Principis Apostolorum Die II. Junii M. DC. LXVII. PERFVNCTis Vobis, Patres Eminentissimi, moesto et lugubri, componendi Sanctissimi Pontificis Alexandri, et novissimis honoribus decorandi, munere; ab iisque omnibus rite expeditis, quae ad declarandum amissi optimi Parentis triste desiderium comparata sunt more institutoque majorum; superest necessaria de renuntiando successore deliberatio, quem potissimum reclinato huic


199. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 409 | Paragraph | Section]

quid privatim cujusque Vestrum intersit, cogitandum, et ponderandum arbitremini. Facile intelligo, utcunque magna, et excellens ista sit Vestra dignitas, homines tandem esse Vos, et hominum officia fungi, nec aliis artibus, quam iis, quarum humana infirmitas patiens est, creationem quoque Romani Pontificis, ut caetera mortalia, transigendam. Non is ego sum, qui rigidam illam veteris Ecclesiae sanctitatem non optandam potius, quam sperandam existimem, et qui remissis longa fortunae indulgentia saeculi moribus, ignoscendum aliqua ex parte non putem; eoque damnare non ausim, si


200. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 415 | Paragraph | Section]

hominum contumaciam, et obstinatum ad pereundum animum; mox interposito spatio remisisse plurimum de illa pristina sua malignitate visum est, et curationis non nihil ac medicinae patiens esse. Haec res, quis non videt, quam latum campum aperiat explicandae futuri Pontificis charitatis, et providentiae; si idoneis ad flectendas hominum voluntates artibus urgendum sibi pulcherrimum hoc incoeptum suscipiat: et si inclinatis ad lucem veritatis accipiendam multorum Principum mentibus, ac certe Catholicae causae minus, et minus jam iniquis, uti velit, et


201. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 415 | Paragraph | Section]

seminibus inter maximos, et clarissimos Principes et Reges terrae; quae ne extinctam non ita pridem pessimam zizaniorum segetem iterum immittant in Orbem terrarum, omnemque bellorum incendiis Europam involvant, summum, praesensque periculum est; cujus periculi depulsio salutarem futuri Pontificis curam, opemque desiderat: si is magnus, et placens Deo, in tempore iracundiae conciliator factus audire cupiet. Sed haec omnia, quanquam plena calamitatis, atque discriminum, ferenda utcunque viderentur, nisi una cum turbis domesticis urgeret externum bellum ab


202. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 416 | Paragraph | Section]

congressi sumus. Nunc autem cum in unius Urbis irrita obsidione alterum, et vigesimum annum haerentem cernamus, et clarissimis nostris, terra, marique victoriis debilitatum, et inertiae suae convictum; satis opportunam in illo materiem habemus, gloriosis, et Christiano animo dignis Romani Pontificis incoeptis; ne spectatae populi Christiani virtuti, barbarica ulterius illudat ignavia, cujus non intellectum ad hoc tempus arcanum, recenti hoc experimento manifesto deprehendimus: et tandem aliquando desinamus, pacem ab illo et securitatem ingentium Regnorum concessione redimere.


Bibliographia locorum inventorum

Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1667], Oratio de eligendo Summo Pontifice, versio electronica (), 2879 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gradicsoratio].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.