Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fiunt

Your search found 347 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 113-173:


113. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 2 | Paragraph | SubSect | Section]

M. D. LXXX. MARCI IV. Interrogaverunt IESUM discipuli parabolam. qui dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt, ut videntes non videant, et audientes non intelligant, ne quando convertantur, et dimittantur eis peccata. Et ait illis: Nescitis parabolam hanc? et quomodo omnes parabolas cognoscetis? Luc. 24. Tunc aperuit illis mentem, ut intelligerent Scripturas. Hinc liquido apparet, esse


114. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

occultaverunt filii Israel verba, quae non erant recta aut vera coram Deo: id est, clam obloquuti sunt Domino, aut falsam doctrinam sparserunt: vel, etiam clam patrarunt varia peccata idololatriae, sicut Iudaeorum clandestinae idololatriae Ezechieli per angelum patefiunt. Ephes. 5. Quae occulte fiunt ab illis, turpe est dicere. Occultare oculos ab aliquo, dixi supra, esse simulare se non videre eius benefacta aut malefacta, aut etiam operis indigentiam, nec ea facere circa eum quae fieri conveniret. Sed Occultare oculos alicui, pro insidiari usurpatur Psal. 10:


115. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

domum: id est, ipsum et eius posteros, liberis ac re familiari omnique re necessaria ditaturum. Sic et sapiens mulier proverb. 14 dicitur aedificare domum. Significat etiam crebro docere: unde doctores dicuntur aedificantes, quia mentes hominum salutari doctrina extruuntur, melioresque fiunt. Lapis quem raprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli, Psalmo 118. Matthaei vigesimoprimo, 1 Petri 2. In 1. Thessalonic. 5. Aedificate alterutrum. Hoc sensu Paulus 1. Corinth. 3 vocat Corinthios aedificium: se architectum, qui fundamentum iecerit: alios superaedificare, qui


116. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, cum fructus erunt maturi, et non collecti, invadet te hostis tempore nempe sibi ad rapiendum commodissimo, et contrâ tibi ad tuenda tua incommodissimo. AETERNITAS, ut definiunt communiter, est tempus quod initio et fine caret: eaque aeterna dicuntur, quae sine initio et fine fiunt, semper fuerunt, et erunt. talis est solus Deus. Perpetuam porro vocant ea, quae certo quidem tempore coeperunt, sed fine carebunt. Verum vox Aeternum non raro etiam alias significationes habet in sacris literis. Vertunt autem hoc Latino nomine nonnunquam Hebraeum Olam, quod tamen


117. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

1, Sicut nix albi erunt. et Psal. 51, Super nivem dealbabor: id est, mundus fiam. Allusio videtur esse ad lotionem vestimentorum, praesertim lineorum, quib. illae gentes plurimum usae sunt. Illa enim si contaminata sunt, albedinem aliquo modo amittunt: contra vero si lavantur fiunt albissima. Sic et Germanis, vueiss machem, pro lavare: et schwartz machen, pro contaminare usurpantur. Alias significat illuminationem, quae fit per doctrinam. ut Psalm. 68. Cum distribuet in ea reges, alba fiet, ut nix in Zalmon. Denique aliquando pallorem metu exortum indicat, quia


118. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

Proverb. 3, Longitudivem dierum, et annos vitae, et pacem apponet tibi. Multitudo annorum: pro, senibus, Iob 32. Dies loquentur, et multitudo annorum notam reddet sapientiam Id est, senes longo usu fiunt sapientes, et alios docere sapientia possunt. Numeri anni, pro paucis. Iob 16: Anni numeri venient, et semitam quam non revertar ambulabo: id est, moriar, non rediturus in hanc vitam. Nisi quis velit exponere, quod anni vitae nostrae sint a Deo numerati, et determinati. Alicuius anni


119. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

bonus et aedificans. 1. Timoth. 3, Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Ibidem 4, Bonus eris Christi minister. 2. Timoth. 1, Bonum depositum custodi. Hebr. 6, Bonum Dei verbum gustare. Rom. 8. Illis qui diligunt Deum, omnia cooperantur in bonum: id est, tandem omnia illis fiunt salutaria, etiam ipse satan, peccatum ac mors. SEPTIMO, significat suave. ut Genes. 3, Vidit mulier quod fructus esset bonus ad vescendum. 2. Par. 18, Non prophetat mihi bonum: id est, non dicit grata Iob 21, Ducunt in bonis dies suos. Prover. 24, Comede fili mi, quia bonum est.


120. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

est, se qui recta ac pia. Abquam rem facere bonam, est corrigere. ut Ierem 7. 26, Bonas facere vias suas: id est, corrigere. Vincere in bono malum, est beneficiis iniurias superare: Rom. 12. Opera bona dicuntur ea, quae in fide ac secundum verbum, in gloriam Dei et utilitatem proximi fiunt. Bonum esse aliquid alicui in alicuius facie aut oculis, est alicuius iudicio placere. Genes. 19 et 45, Bonum fuit in oculis Pharaonis, quod fratres Ioseph venerint. Non habet haec lingua aliquod verbum, quod proprie simplex placere significet, ideo hac periphrasi utuntur in eo sensu. 2


121. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

CICATRICES computruerunt. Psal. 38. aliqui intelligunt de peccato originalis corruptionis, quod crescit, invalescit et regnat, si ei non resistatur, sique non perpetuo salutaribus medicaminibus curetur ac sanetur: sicut vulnera neglecta putrescunt, et deteriora fiunt. CICONIA, nota avis est. Sumitur ab ea parabolica ratiocinatio, aut a contrario amplificatio. Ierem 8. Etiam ciconia novit tempus suum, populus meus non novit iudicium Iehovae. ut ostendatur ingens impietas ac ignorantia Dei in Israelitis, qui infra ipsa bruta fuêre. Quale est


122. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

phrasis crebra, Accingi fortitudine, Psal. 18. Deus accingit me fortitudine. Dicitur et Deus ipse accinctus fortitudine, Psalm. 65. Sic de muliere strenua, Proverb. 31. Accingit fortitudine lumbos suos, et roborat brachia sua. Et 1. Sam. 2. Debiles accincti sunt robore, fiunt fortiores et victores. Sic Psalm. 76. Quanto magis irascentur, tanto magis accingeris aut armaberis. Sic accingi lumbos, est corroborari et praeparari ad aliquod opus aut negotium peragendum: 1 Regum. 19. 2. Reg. 4. Iob. 38. Ierem. 1. Lucae 12. Ephes. 6. Sic enim Dominus suos Apostolos


123. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

CONFORTARE, aut Confortari, primum significat, aliquid potissimum corporale, fortius ac robustius efficere, quam antea fuerit: ut Esaiae 41, aliquoties habetur de corroboratione statuarum idololatricarum. Postea admodum crebro per metaphoram ad animi confirmationem transfertur, cum vel impii fiunt in suo malo instituto animosiores ac pertinaciores, vel etiam pii ardentiores ac consolatiores. sic Dominus mandat Mosi, ut confortet ac corroboret Iosuam, nempe verbo, promissionibus ac miraculis ipsius. Sic et ipsemet Deus hortatur Iosuam cap. 1, ut semet confortet ac


124. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 94 | Paragraph | SubSect | Section]

in Sacris literis significat plerunque pertinacem, et contra conscientiam factam conspirationem in idololatriam. Ierem. 11. Inventa est coniuratio in viris Iuda. Et Ezech. 22. Coniuratio prophetarum eius in medio eius: id est, conspiratio in pravam religionem contra verbum Dei. Sicut enim fiunt coniurationes ac conspirationes a subditis contra suos reges: ita etiam homines conspirant in abiiciendam veram religionem et regimen Dei. Psal. 2. Esaiae 8. Ne dixeritis omnia coniurationem, quae populus iste dicit coniurationem: id est, ne adeo trepidate homines, dictitantes


125. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

fuerat priorib. seculis. Denique etiam piorum renovatio ac conversio dicitur Creatio, eo quod nova ac minime physica naturalive ratione ex pessimis satanae filiis et ministris ac mancipiis, filii Dei fiunt: idque quasi prorsus ex nihilo, certe non ex carne ac sanguine, nec ex voluntate viri, sed ex ipsomet Deo. Iohan. 1. Psalm. 102. Populus qui creabitur, laudabit te. Sic Psalm. 51, petit in conversis creari cor novum. Et Paulus etiam valde significanti verbo condendi, quod saepe verbo


126. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

solent vigiles in turribus. Custodiam ponere ori, Psalm. 141: pro, cavere ne quid temere aut impie effutiat os nostrum. Custodum turris, 2. Regum 17. Percussit civitatem a turre custodum usque ad civitatem munitam: pro, omnia magna et parva oppida, ac turriculas denique expugnavit. Fiunt autem turres custodum alibi, ad custodiendos tantum fructus in agris aut vinetis: alibi etiam, ad custodiendam totam regionem, ad praevidendos a longe adventantes hostes, et dandum signum: denique ad custodiendos angustos transitus, qua hostis posset in regionem irrumpere.


127. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

dentem vocat, per excellentiam, propterea quod est omnium dentium maximus et spectatissimus, dens elephantis: Amos 3. Sexto, Proverbium illud Ierem. 31, Patres comederunt vuam acerbam, et dentes filioru obstupuerunt, satis obvium ac perspicuum est. Sicut enim comedentis vuas immaturas dentes fiunt stupidi: ita aequum erat illos ipsos puniri, qui peccaverant, non alios. Sed Iudaei tunc querebantur, secum iniuste agi, quod ob peccata et idololatrias suorum maiorum punirentur, cum ipsi nullum tale scelus admisissent. Verum Dominus refutat illud impium et blasphemum proverbium. In


128. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

פשע Paescha: Manifesta quoque et publica peccata, quae veniunt appellatione חטאה Chataah. tametsi quidam חטאית Chataot dici volunt peccata, quae in pueritia maxime, non pleno rationis usu fiunt. Decimo, non est respector personarum, non enim innocentem habet eum qui nocens est. Undecimo, visitat iniquitatem patrum super filios, si scilicet filii imitentur facta et scelera parentum. Alias non portabunt filii iniquitatem parentum. Hactenus Hebraei quae bona ex parte leguntur et apud


129. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

Psal. 16. Delectationes in dextera tua usque ad finem. Dextera societatis, Gal. 2. pro, dexteras contrahentes, et testantes de inita societate. Tentationes quoque ita dividunt, quod aliae fiant a dextris, aliae a sinistris. A dextris eas fieri dicunt, quae per res secundas fiunt: a sinistris, quae per res adversas. Arma quoque piorum aut iustitiae dicuntur dextera et sinistra, 2. Cor. 6. facta allusione ad communem morem militum, qui in sinistris scuta, in dextris gladium gestabant: sicut haec arma Paulus ad Ephesios expresse nominat. Vocat ergo arma sinistrae.


130. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 152 | Paragraph | SubSect | Section]

Actor. 4. Audivit ab eo fidem quae est in Christum. Hisce omnibus et haec adde. Evangelion Odor vitae et mortis dicitur: Odor mortis est iis qui morti destinati sunt, et odor vitae iis qui ordinati sunt ad vitam. 2. Corinth. 3. Quia Christiani suavis odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt: his quidem odor mortis in mortem, illis vero odor vitae in vitam. In quem locum sic quidam adnotat: Qua metaphora aptaverat Christi noticiam, nunc ad personas Apostolorum transfert, scilicet eadem ratione. Quemadmodum enim lux mnndi vocantur, quia facem Evangelii


131. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

et qui nobis haec relicta bona acquisivit, confirmatur. Secundo, quod in isto foedere non tantum nos aliquid Deo offerimus, aut magnum quid pollicemur, sed pene tantum accipimus: sicut in testamento non tam testatoris quam haeredum commodum agitur. Sed de hac re in voce TESTAMENTI prolixius. Fiunt autem et instaurantur istae pactiones aut foedera cum Deo, proprie in Sacramentis: quin et ipsa sacramenta proprie sunt foedera. Ibi enim Deus nobiscum agit per mediatorem: ibi certae ac mutuae professiones ac promissiones ab utraque parte proponuntur, et etiam vicissim accipiuntur: et


132. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

Numer. 16. Non aspicietis post oculos vestros, et post cor vestrum, post quos vos fornicamini. id est, quos vos neglecto Deo sequimini, et a quibus regimini. Fornicari post daemonia. Levit. 17, fornicari post Moloch. Levitici 20. Post Baalim. Dicitur et terra fornicari, cum eius cultores fiunt idololatrae. Fornicationes alicuius, sunt ipsius abominandae idololatriae. Ezechielis 23. Dedit fornicationes suas cum eis, et in omnes quos adamavit: in cunctis idolis eorum polluit se. ubi Propheta seipsum exponit. Portare fornicationem suam, Numeri decimoquarto: est dare poenas


133. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

in una linea seu successiones liberorum parentibus succedentium. Secundo, significat omnes homines simul aliquo tempore viventes. ut Noachus dicitur iustus fuisse in sua generatione: id est inter suae aetatis homines solus repertus est pius, instante iam diluvio. Hinc fit, ut quoniam mores hominum fiunt subinde deteriores, aliqua hominum aetas dicatur prava et perversa, et prioribus deterior: sicut Poetae priores aetates aureas, aut argenteas fingunt. Sic Exod. 1, dicitur mortuus Ioseph, et universa illa generatio, Ezech. 1. Generatio labitur, generatio advenit Sic Homerus: Qualis


134. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

dictum ab Aristotele Ethic. 4, honorem esse bonorum externorum maximum: tamen revera hominum honos est tantum externa quaedam pompa, noticia, aut opinio, qua homines aliquem aliis multis praeferunt, et quasi supremo loco collocant. Caeterum sicut omnia alia vocabula ab hominibus ad Deum translata fiunt valde realia et potentia, quia Dei dicere est facere: ita etiam cum Deus aliquem honorare dicitur, non ille tantum testatur de alicuius praestante virtute, sed simul eam illi impertit: non tantum honorat, sed etiam dignum honore facit: non tam externo testimonio, quam vera rerum bonitate ac


135. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

scilicet tempus quo Deus vobis permittit in me grassari. Ioh. 2: Nondum venit hora mea: scilicet, faciendi miracula. Sic Rom. 13: Hora est nos iam ex somno surgere. Ioh. 16. Veniet hora, cum omnis qui vos interfecerit, putet se sacrificium offerre Deo. Quarto, significat nonnunque ea quae fiunt, aguntur, aut accidunt in aliquo tempore: ut sunt pericula. Sic orat Christus Ioh. 12. ut servet se ab hora illa: i. illo ingenti periculo ac certamine. Sic et Marc. 14: Ut si possibile est, transeat a me hora haec: i. hoc gravissimum discrimen, quod hoc tempore mihi incumbit. Quinto,


136. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

est verbum Domini, quod impleret desolationibus Hierusalem 70 annis. 1. tamdiu pateretur eam desolatam iacere. IMPONERE manus, vide in voce Manus. IMPOSSIBILITATIS plures gradus sunt, sicut et Possibilitatis. Nam et ea Impossibilia interdum dicuntur, quae non facile fiunt, nec communi more solent accidere. ut Marc. 9. Qui fecerit miraculum in meo nomine, non poterit cito maledicere mihi. i non facile id fiet, non solet facile accidere id. Ita Impossibile etiam pro difficili aut raro contingente ponitur: ut et infra in verbo Possum monstrabitur. Sic et


137. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

contra, imputari alievi malas res, ut quod tantum mali damnive nobis dederit, aut in nos peccaverit: et quod porro tantum poenae ei pro illis male factis rependendum sit. Atque hae imputationes sunt aut fiunt ex debito aut iure, seu (ut Paulus Rom 4 ait) secundum debitum: quia ibi res ipsae bonae malaeve sunt praestitae, aut restant praestandae, quae alievi imputantur, seu in rationes ei computantur. Sunt porro etiam aliae imputationes tum bonarum, tum malarum rerum, non ex iure manifesto aut


138. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section]

imputari ei iniustitiam aut peccatum. Consideremus ergo, aut percurramus potius aliquot locutiones aequivalentes imputationi iustitiae aut peccati. Alias ergo Scriptura pro hac loquutione usurpat, tegere et condonare iniustitiam vel peccatum: quae omnino imputatione quadam aut rationali decreto fiunt. Hanc iniustitiae imputationem aut condonationem vocat Scriptura etiam oblivisci, et non recordari Deum peccatorum aut iniustitiae alicuius. Psal. 89: Non recorderis nobis iniquitatem priorum. Et 1. Reg. 17: Venisti vir Dei, ut reduceres in memoriam Deo peccata mea. Item,


139. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

ut genus in specie, et omnino in speciei ratione, pars speciei. Praeterea ut sanitas in calidis atque frigidis: et omnino in materia, forma Praeterea, ut res Graecorum in rege, et omnino in primo movente. Insuper, ut in bono, atque omnino in fine. Hoc autem est id, gratia cuius caetera sunt, atque fiunt. Omnium vero id propriissime dicitur, quod est in vase, et omnino in loco. Possunthae Aristotelicae significationes non difficulter ad aliquas praecedentes Sacrarum literarum applicari. ¶ Loquutio, IN CHRISTO IESU, valde varie in novo Testamento accipitur. Aliquot notiora et generaliora


140. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

iustificatio venit super omnes: Nam sicut per unius inobedientiam peccatores sunt facti multi: Sic per unius obedientiam iusti fiunt multi. Ex qua collatione clare cernimus, quod iustitia qua coram Deo iustificamur, aut ut iusti consistimus, et ad vitam aeternam deputamur, sit ipsamet Christi obedientia ac passio nobis divinitus imputata, aut donata: non


141. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, potestatem aut praefecturam, et inchoationem aedificationis: metonymia est, signum pro re signata, regula aut perpendiculum pro authoritate ac iure aedificandi et regendi. Ratione huius primae significationis saepe idola vocantur ligna pro lapides, quia statuae ex ligno aut lapide fiunt. Isaiae 37. Opera manuum hominis lignum et lapis. Hier. 2. Dicentes ligno, Pater meus es tu: et lapidi, Tu me genuisti. Ezech. 20 Ut colamus ligna et lapides. id est idola lignea et lapidea. Ponitur igitur hic quoque materia pro materiato aut forma, per synecdochen aut metalepsin. Sic


142. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

afferant, celebrent [?: ] Deinde quod non veniant nisi ad exitium ovium, ut scilicet mactent ac disperdant. Hoseas quoque cap. 6 de sacerdotibus inquit, Sacerdotes sunt sicut latrones, infidiantes et interficientes in via. Quod fit, dum homine ab eis seducti, duplo fiunt magis filii gehennae, quia antea. Latrunculi. in veteri Testamento notant hostias ac praedatorias turmas: quales sunt nunc [?: Turcici- ] giarii, quos Martalossos vocant: quae magis ex [?: ins- ] et clam in aliquam gentem grassantur, quam iusto bello aperteque


143. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 298 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: con- ] cit, imo quod facientem in aliena potestatem redigit [?: Scrip ] tio igitur, Paulum ibi duplicem distinctionem respicere: alteram, quod quaedam per se licent concessaque [?: ] adeo etiam pia sunt, quae interdum ob circumstantias aliquas, et quasi per accidens fiunt illicita et non [?: ] da: ut, litigare in foro illis per se quidem licebat: fas quoque per se erat in idoli templo versari, et de [?: sacrifi- ] idoli comedere: sed quia id fiebat cum scandalo proximo non licebat, non conducebat aut aedificabat: quin [?:


144. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 299 | Paragraph | SubSect | Section]

in illo infimo gradu iuris permissionis, aut tolerantiae tantum cuiusdam: ut cum in communi vita dicitur, Feras, non culpes, quae mutare non potes. Qualia sunt plurima, quae quasi in extremis finibus iustitiae ac iniustitiae habitant, de utroque aliquo modo participantia. Plurima sane quotidie fiunt ab hominibus quae etiamsi licent aliquo modo non tamen sunt utilia, multo minus necessaria. Verum Paulus vult nos tantum actiones autres optimi illius iuris adhibere, quod non tantum licet, sed et conducit, aedificat proximum ac Ecclesiam, et denique veram libertatem pii hominis conservat.


145. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 299 | Paragraph | SubSect | Section]

siquidem hoc modo permittit Deus, permittit homo, permittit lex divina, permittit lex humana. Deus sane, tametsi prohibuerit mala, praeceperit bona, consuluerit meliora, multa tamen misericorditer, plura longanimiter, nonnulla aegre et non sine magna indignatione permittit: mala quidem omnia, quae fiunt, tolerando: minora autem bona concedendo, interprohibita vero nonnulla indulgendo, etc. Valla, Indulgere (inquit) est concedere, et (ut sic dicam) obsequenter et quasi delicate tribuere. Optime ille: significat enim peramantem et facilem concessionem. Verum non semper


146. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 299 | Paragraph | SubSect | Section]

esse quaedam iuris relaxatio. Sunt autem et indulgentiae et dispensationes secundum novissimum dispensandi modum, permissiones quaedam. Sed quia peculiarem quendam permittendi modum obtinent, ideo primo de communibus permissionibus deinde de illis quae concedendo, indulgendo aut dispensando fiunt, in sequentibus dicemus, etc. Eamque ob causam doctores posuere plures modos permittendi: videlicet per meram tolerantiam, per concessionem, per indulgentiam, per dispensationem. Primo quidem modo permittit Deus omnia mala, prout in superiori cap. ostensum est.


147. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 340 | Paragraph | SubSect | Section]

equis: id est, cursu contendes cum equis, cum a peditibus vincaris? Non miscebitur alius laeticiae cordis: Proverbiorum decimoquarto. Cor cognoscit amaritudinem animae suae, nec immiscebit se laeticiae eius alienus. pro, unusquisque proprie sentit sua gaudia, et suos dolores: alii non admodum fiunt eorum participes. Lucae decimotertio, dicitur Pilatus quorundam Galilaeorum sanguinem miscuisse cum eorum sacrificiis: id est, inter sacrificandum eos iugulasse, ut simul cum pecudum oblatarum sanguine, etiam sacrificantium sanguis flueret: sicut ille inquit, — Qui patrem obtruncat ad


148. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 382 | Paragraph | SubSect | Section]

loco obtingit. Iob 8, Principium tuum erit parvum, novissimum autem tuum crescet. id est, si iustus fueris, Deus tandem beabit te, dabit amplam et opulentam sortem, ac felicem rerum tuarum statum. Num. 24 Novissimum eius usque ad perditionem: id est, ipsi quoque tandem peribunt. Luc. 11, Fiunt novissima aut postrema hominis peiora primis: id est, tandem multo peior fit ipse, et deterior est eius conditio quam prius, cum ab uno tantum cacodaemone possidebatur. Novissimum alicuius, vocatur etiam postrema pars vitae, aut temporis vitae ipsius. Deut. 8, Ut benefaceret tibi in


149. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 383 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, tam certo regnabit posteritas Davidis (id est, Meschias) et Levitae (pii Christiani) ministrabunt mihi, quam certo adhuc dies et noctes erunt. Nox nocti indicat scientiam, Psalmo 19. id est, die ac nocte propagatur verbum ac veritas Evangelii. ponitur tempus, pro iis quae in tempore fiunt. Accidens in nocte, est pollutio nocturna. Deuter. 23, Qui non fuerit mundus ab accidente in nocte. Timor noctis, aut nocturnus: Psalmo 9, et Cantic. 3. Non time bis a timore noctis. Plerunque noctu et maiora pericula imminent, et homines sunt naturâ meticulosiores, putantque


150. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 410 | Paragraph | SubSect | Section]

aquis multis: pro, negociantur, navigant in mari. Opus olivae mentietur, Habacuc tertio. pro, infeliciter provenietiam oleae. Opus multum fuit ei in urbibus Iehuda: secundo Paralip. vigesimoseptimo. pro, magno labore ac sumptu munivit urbes Iehuda. Deo praeparantur opera, 1 Sam. 2 pro a Deo fiunt, diriguntur et constabiliuntur magnifici effectus: ille solus magnas res gerit. Operari pro domo sua: id est, sibimet, suaeve familiae. Gen. 30. Quando operabor pro domo mea: pro, quando mihi ipsi aliquid acquiram, unde me meosque alam? Omnia opera nostra operatur Deus. Isaiae vigesimo


151. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 411 | Paragraph | SubSect | Section]

mearum veluti mincha vespertinum: Psalmo 141. id est, perinde ascendat, placeat, acceptaque sit, sicut videmus fumum ac suffimentum de incenso sursum in caelum ad Deum ascendere. Oratio vertitur in peccatum. id est, magis irritat quam placat orantem: Psalmo 109. Impiorum praestantissima opera fiunt summa peccata, si cut oratio Pharisaei in templo. Orationem venire ad habitaculum Dei, in caelum: secundo Pralip. 30, pro exaudiri, ut textus ipse se exponit: Exaudita est vox eorum, et venit oratio eorum ad habitaculum sanctitatis eius. Noctu canticum eius mecum, et oratio erit Deo vitae


152. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 440 | Paragraph | SubSect | Section]

et exagitant, continuatis simul etiam helluationibus totoque illo furore per dies ac noctes: ita ut sanguinem, medullas, ac cerebrum ei [?: exugant ] , everso prorsus ventriculo. Hinc est quod tales plerunque tandem et afflictissimae valetudinis, et [?: se-- ] deliri fiunt. Sicut Scriptura dicit, Scortationem auferre mentem: et Latini, effeminare corpus et animum Accedit huc etiam, quod Deus scortatores gravissimis et foedissimis morbis punit. Quidam volunt [?: ] tationem ideo dici peccatum in proprium corpus


153. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 456 | Paragraph | SubSect | Section]

usitata. Credo autem esse metaphoram, sumptam a rebus corporeis, ut ab animalibus aut arboribus, aliisque rebus, quae tunc demum vigent, probae ac utiles sunt, cum in sua nativa ac divinitus ordinata forma consistunt. Cum vero sunt perversae, ac veluti subversae vel inversae, pereunt aut noxiae fiunt. Inde igitur per metaphoram dicitur homo perversus, qui astutus, vafer ac malitiosus est, non simplex, rectus, ac sincerus. Proverb. 16: Homo perversus suscitat lites. Et Christus exclamat Matth. 17, et Luc. 9: O generatio infidelis et perversa. Sic et Paulus Phil. 2 dicit, Pios


154. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 481 | Paragraph | SubSect | Section]

tum etiam praedestinationem comprehendat. Iam vero, quia certum est Dei definito consilio et praescientia non illa modo fieri quae in sese bona sunt et approbamur, sed etiam ea quae non quatenus Dei consilio et manu praedestinata sunt ut fierent, sed quatenus a perversis et corruptis instrumentis fiunt, plane sunt sceleratissima, et ipsi etiam Deo execranda (ut Act. 2 et 4, et aliis innumerabilib. locis) hac ratione licuerit Propositum aut generale decretum accipere, quod ad reprobos etiam pertineat: et praescientiam illi adiungere, qua fiat ut Dominus omnia ac singula prospiciat: itemque


155. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 488 | Paragraph | SubSect | Section]

pro prius saepe ponitur. Matthaei decimo septimo: Heliam oportet venire primum. id est, priusquam veniat Meschias. Iohan. 15: Si vos mundus odit, scitote quod me primum vobis oderit. id est, priusquam vos. Venit et Nicodemus, qui venerat primum ad Iesum. id est, prius. Matth. 12. 2. Pet. 2, Fiunt postrema illius hominis peiora primis id est, posterior impietas et offensio Dei fit deterior, graviorque priore. 2. Thess. 2. Ultima dies non veniet, nisi primum veniat defectio: id est, prius. Gen. 25. Primus est egressus ruffus et pilosus. id est, prior filius fuit talis. Primum non


156. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 506 | Paragraph | SubSect | Section]

Pulvis es, et in pulverem revertêris. id est, terra es, et in terram redigêris. Psal. 103. Recordatur quod pulvis sumus. id est, quod de terra sumus, et ad terram pertinemus. Genes. 18: Cum sim pulvis et cinis. Psalm. 104. Expirabunt, et in pulverem suum revertentur. Hinc fiunt valde variae locutiones aut significationes huius vocis. ut, Abscondi in pulvere: id est, terra. Isaiae secundo: Absconde eos in pulvere. est idem quod sepelire, aut etiam occidere. Descendentes in pulverem, dicuntur mortales, aut homines: quia in terram sepeliuntur, et in terram


157. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 525 | Paragraph | SubSect | Section]

liberando, et hostes tuos puniendo. In hac significatione verbum Regnandi tribuitur etiam hominibus: ut Hieremiae 22. Nunquid tu regnabis, quod te immisces cedris? id est, putas' ne te hic adeo potentem fore, diuque floriturum esse, quod tam splendide aedificas? Proverb 28, Regnantibus impiis fiunt ruinae. id est, cum illi potentes sunt, ac agunt omnia pro arbitrio. In Hebraeo sunt alia verba. ¶ Dixi supra, significare aliquando hoc verbum in hac catachresi, florere ac vigere: quod idem ferme cum praecedentibus exemplis valet. Illustre vero huius significationis exemplum


158. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 537 | Paragraph | SubSect | Section]

mihi mater mea, quod genuisti me virum rixae, et virum discordiae tori terrae: id est, omnium iniuriis et contumeliis expositum: aut potius, qui cum omnibus lites habet religionis et pietatis gloriaeque Dei gratia. ROBIGO, aut RUBIGO, segetum morbus, quo spicae quasi torridae ac aridae fiunt, quem Deus Israelitis minatur Deut. 28. et 1. Reg. 8. ROBUR, et ROBORO, exposui supra in FORTI VICO. Eadem enim vis utriusque verbi est, et pro iisdem Graecis aut Hebraeis ponuntur, seu eadem Hebrea aut Graeca nomina exprimunt. Nunc pauca [?: ad--- ] de adiectivo


159. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 537 | Paragraph | SubSect | Section]

quaesierunt animam meam: id est potentum. Primo genitum notat Gen. 49. sive quia primogeniti in primo flore ac vigore procreantur: sive quia sint quasi stabilimentum et praesidium tum patri seni, tum et parvis fratribus. Robur, divitias etiam significat Hieremiae decimonono: quia in de fiunt homines potentes ac validi. Robora vires valde, Nahum 2. de augendo exercitu plerique exponunt. Posses autem complecti etiam alia ad bellum facientia. ROS CAELI, aliquando omnem caelestem efficaciam in procreandis fructib. terrae significat, velut per synecdochen posita parte


160. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 559 | Paragraph | SubSect | Section]

aut percipere benedictionem Dei in suis rebus, non frui eis cum benedictione Domini. Qui colit agrum suum, satiabitur: est aliquoties in Proverbiis. nulla autem explicatione indiget, cum sit perspicuum per se. SAUL INTER PROPHETAS: Proverbium est, de iis qui subito docti aut clari fiunt. 1. Sam. 10. Vide et Erasmum in Chiliadibus qui hoc proverbium tractat. SCABELLUM, seu parvum scamnum solemus pedibus subiicere, cum sedemus, ut non solum reliquum corpus, sed et pedes sint in sublimiore loco ab infimo pavimento. Per metaphoram porro transfertur primum ad arcam


161. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 560 | Paragraph | SubSect | Section]

modo ei cohaerentibus, fieri ab eo alieniorem, aut etiam prorsus ab eo deficere. Nam cum et species personae ac doctrinae religionisque minus rationi sit plausibilis: et tum crucem tum alia innumera, quorum etiam multa Satan excitat, connexa habeat: aliis aliud in eo displicet: unde paulatim ab eo fiunt alieniores, aut etiam plane hostes ipsius. Ideo vocatur petra scandali, tum in Veteri, tum et in Novo testamento. Isaiae 8: Dominus erit in sanctuarium, in lapidem offendiculi, et in petram ruinae duabus domibus Israel, in laqueum et tendiculam habitatori in Ierusalem. Et impingent multi


162. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 575 | Paragraph | SubSect | Section]

Servilis timor dicitur hypocritarum, et contritorum, fide vera carentium. Rom 7, Nunc autem liberi sumus a lege mortuo eo quo detinebamur, ut serviamus in novitate Spiritus, non in vetustate literae. De hoc discrimine Spiritualis et servilis cultus, agitur prolixe 2. Cor. 3. Sic et Gal. 4. fiunt duae matres, duplices liberi, duplex cultus et praemium, aut exitus duplicis cultus. Phil. 3, Nos sumus circumcisio qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Iesu, non in carne confidimus. Hinc spiritus servitutis aut libertatis. Roman. 8: Non accepistis spiritum servitutis in


163. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 609 | Paragraph | SubSect | Section]

servire. Sic et Gal. sexto usurpatur: Tempore enim suo metemus. Et mox, Dum tempus habemus, bene operemur erga omnes. Primae Corinthiorum quarto: Nolite ante tempus iudicare. Sic nos Paulus Romanorum duodecimo iubet tempori servire. Aliquando voce Temporis accipiuntur ea ipsa quae sunt aut fiunt in tempore: ut cum dicuntur esse mala tempora, aut felicia tempora: id est, res aut status rerum in tempore. Esther 1. Dixit rex sapientibus scientibus tempora. pro, qui norant praeterita gesta, quae singulis temporibus acciderant. Christus dicit Apostolis Actor 1, non esse illorum scire


164. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 619 | Paragraph | SubSect | Section]

ineuntes, quae prius male inter sese [?:-cem ] convenerant: nempe Deus, et genus humanam, interveniente mediatore aut foeciali nostro Domino IESU Christo, ac duabus suis manibus duas hasce diversas partes ad se invicem attrahente, ac veluti desponsante, et manibus earum copulante. Fiunt etiam pactiones aut stipulationes et promissiones utrinque. nam Christus testa tur nomine patris, se ab eo nobis hominibus donatum, ut corpus eius pro nobis crucifigatur, et sanguis fundatur in remissionem peccatorum, et comparationem aeternae beatitudinis: deinde vicissim a nobis exigitur,


165. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 635 | Paragraph | SubSect | Section]

et presertim doctores suos. VENTUS varia significata habet tum per se, tum ratione adiunctarum vocum ac loquutionum. Primum, quia videtur impetuosa quaedam vis, et tamen [?: ] certi conspicitur, facileque praeterit ac evanescit. ideo varia semiproverbialia dicta inde fiunt, res ina-nes ac in utiles, quaeque magis speciem quam rem aliquam bonam solidamque habent indicantia. Ambulare in venta: Micheae 2. Si essem vir ambulans in vento, et [?: menti-s ] mendacium, qui tibi prophetarem pro vino et [?: si-era ] , essem doctor pro populo


166. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 653 | Paragraph | SubSect | Section]

viror [?: ] [?: ] [?: ] siccitates aestatis: id est, humidum radicale. Deuter. [?: ] Non caligavit oculus eius, nec aufugit viror eius. Proverbium Christi, Si haec fiunt in viridi, quid fiet in arido? supra in voce ARIDUS expositum est. VIRTUS, varie accipitur: plerunque tamen de militari fortitudine. In Hebraeo est plerunque Chail, licet et aliae quaedam vicinae voces hac Latina appellatione interdum reddantur. Iudic. 18, Miserunt Danitae e suo


167. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 653 | Paragraph | SubSect | Section]

devinces, et regnum tuum constitues. Sic etiam magna opera Christi et eius ministrorum vocantur δυνάμεις, virtutes: id est, praepotentes operationes. Per nomen tuum multas virtutes fecimus, Matth. 7. Sic Marci 6, Quod virtutes tales per manus eius fiunt. Et denique 1. Cor. 12, Alii facultates virtutum. id est, eximiarum operationem, miraculorum, et aliorum: in quibus et aliis plurimis locis, Virtus significat effectum virtutis aut potentiae. Alioqui saepissime Virtus pro causa efficaci et [?: po- ] [?:--mit-r ] .


168. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 666 | Paragraph | SubSect | Section]

non proficiscitur a cuiusquam odio: verum ab eorum amore, quos non nostri, sed ipsorum potius causa amamus. ut 2. Corinthiorum undecimo. Quarto, pro sui ipsius amore, cui sancta illa zezelotypia praetexitur: ut Galat. quarto. Quinto, pro animi aestu ex indignatione de iis concepta quae idigne fiunt, adversus eum quem amamus: puta, vel adversus homines nobis charos (ut 2. Corinthiorum septimo. Colossens. 4) vel adversus Deum ipsum. Est autem hic zelus duplex: unus nimirum, cum voluntatis Dei cognitione ac vera in eum fide coniunctus: qualis est Christi zelus, de quo hic agitur: item


169. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 668 | Paragraph | SubSect | Section]

indeque cervisia confiat) famem, aut etiam sitim sedaturos, longissime falluntur, ac tum intellectum, tum et corpus laedunt suum. Sic etiam accidit sectatoribus falsae doctrinae. Nec etiam illud caret mysterio, quod bonum quoque semen soleat vitio soli degenerare in lolium. sic enim et pii fiunt impii, et multis vera doctrina est odor mortis. CLAVIS SCRIPTURAE S. PARTIS PRIMAE FINIS. APPENDIX. Hoc opusculum D. EUCHERII, veluti


170. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 726 | Paragraph | Section]

Iohannis usque nunc regnum Dei vim patitur 1010. 30. [?: 3- ] 12. Filius hominis erit in corde terrae tres dies et tres noctes 742. 31. [?: 3- ] Homo bonus ex bono thesauro cordis sui bona depromit, malus vero mala 186. 28 Et fiunt posteriora, deteriora prioribus 934 38. 39 13. Qui videntes non vident, et audientes non audiunt 1271 36. [?:-7 ] 15. Donum quodcunque ex me, iuvaberis 700. 64 etc. Caeci sunt, et duces caecorum [?: 9- ] .


171. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 728 | Paragraph | Section]

Samaritanus, etc. 980. 60. 61 Qui non colligit mecum, dispergit 143. 38 11 Satan invenit domum, e qua exierat, scopis mundatam, etc. 699. 58. 59 Fiunt novissima hominis peiora primis 739. 23. 24 Sine intermissione orandum, et non desistendum 797. 65. 66 etc. Internum vestrum plenum est rapina et pravitate 1010. 58. 59 Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda vobis 267. 22


172. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 731 | Paragraph | Section]

786. 13. 14 [?: ] [?: n-nquam ] excidit 287. 38 Videmus nunc per speculum in aenigmate, etc. 1155. 49. 50 14 Linguae sunt signum non iis qui credunt, sed infidelibus 1140. 7 Occulta cordis manifesta fiunt per prophetiam 9. 69. 70 Fratres, ne sitis pueri mente, etc. 984. 37. 38 15 Vocat se Apostolus minimum Apostolorum 653. 34. 35 Quid faciunt ii qui baptizantur pro mortuis, etc. 680. 21. 22 Alia enim gloria


173. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 731 | Paragraph | Section]

autem nostra, est testimonium bonae conscientiae 367. 64. 65 Responsum mortis habuimus 1041. 18. 19 4 Non enim adulteramus Evangelion Christi, ut multi adulterant 1254. 15. 16 etc. 3 Quia Christiani suavis odor sumus Deo, in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt? his quidem odor mortis in mortem, illis vero vitae odor in vitam 280. 60 etc. Sumus enim ministri novi Testamenti, non literae, sed spiritus 1162. 66. 67 Litera occidit, spiritus autem vivificat 1163. 5. 6 Vos


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.