Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fiunt

Your search found 347 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 174-220:


174. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 789 | Paragraph | SubSect | Section]

exurere: ut et Graecis et Romanis. Talis consuetudinis saepe fit mentio in Sacris. Mos etiam fuit illi genti, multa in sinum reponere ac gestare. 3 Secundo crebro fit in Sacris mentio historiarum, quae si ignorentur, etiam ipsa dicta erunt obscura. 4 Tertio, variae fiunt allusiones ad arbores, lapides, plantas, animalia diversi generis, quorum multa sunt aliis gentibus ignota: ut, quando ficus in cipiat folia extrudere, aut grossos suos producere: quam terribiliter leo regire, acuel in animalia vel etiam in homines saevire: quomodo ibi soleant sub vite aut


175. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 793 | Paragraph | SubSect | Section]

igitur tam boni quam mali, ex Evangelii et legis praedicatione fructus amplissimos percipiunt. Unus quoque ac idem vere pius habet in se tum veterem Adamum lege domandum, tum novum Evangelio vivificandum. 5 Exempla, in quibus doctrina Evangelii et legis coniunctim explicantur, passim fiunt obvia. Isaias cap. 1. magno spiritu et gravi oratione carpit Iudaeorum vitia, quae pars ad legem pertinet: sed eodem capite attexit de Evangelio, quae sunt consolatoria: Venite quaeso, ut nostram agamus causam, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix


176. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 795 | Paragraph | SubSect | Section]

prima pars propositae paulo antea divisionis. Nunc de Secunda, nempe de tractatione dicamus. 9 Tractationem igitur voco potissimum Methodum ipsam, aut seriem traditionis Sacrarum literarum. Solent vero scientiae potissimum triplici ordine tradi per Synthesin aut compositionem, sicut fiunt: per Analysin aut resolutionem, ut ad usum adhibentur: et denique per Definitionem ac divisionem, quomodo brevissime et citissime comprehendi queunt. Sacrae literae sane potissimum persynthesin sunt traditae: tametsi etiam resolutiva methodus passim, praesertim in Prophetis et in Novo


177. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 796 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Postea iustus Deus illis indit et proponit iustam legem obedientiae: quae est quasi secunda compositio aut combinatio creatoris et creaturae. Etsi autem hoc quoque in ipsa creatione factum est, tamen separatim est expendendum. Tertio angelorum pars ruit inobedientiae erga Deum, et fiunt satanae (unde sons omnis mali in rerum natura extitit) eorumque impulsu ac suo libero arbitrio etiam homo labitur contra Deum, legem eius violans. Et contra iustus Deus eum morti ac inferis addicit: quae est tertia compositio Dei et hominis. Atque hinc exoritur aliud regnum quasi destructo


178. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 797 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

componendo progreditur: donec ad ultimum finem, id est, ad eundem Deum perveniat, iuxta illud Rom. 11. Ex quo, per quem, et in quem omnia: quae est brevissima et Synthetica Theologiae summa. Nam EX Deo cum alia omnia sunt, tum in primis homo ad eius imaginem conditum: PER ipsum omnia bona fiunt, praesertim in religione et reb. spiritualibus: et denique IN eum, tanquam ultimum finem, summumque bonum, tendit, in eoque desinit, et acquiescit. Et sic Deus tandem est, eritque omnia in omnibus: cui gloria et honos in secula, Amen. Secundum hanc methodum progrediuntur (quod


179. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 808 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

per typum: si vero transtulero ad nos, dixeroque significari pugnam spiritus cum carne, quam unusquisque nostrum in sese experitur, erit haec interpretatio allegorica. Haud magni negotii est, paria exempla congerere. Certe probationes, sive expositiones a typis, passim novo Testamento fiunt obviae. Ionas devoratus a pisce, iterumque eiectus, describitur Matth. 12, typus Christi per triduum sepulti, et a morte reviviscentis. Serpens aeneus, Ioan. 3, typus Christi crucifici. Ioan. 19, agnum paschalem, cuius ossa non frangebantur, Christi extitisse typum atque imaginem


180. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 809 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

inquit, leguntur a patribus etiam sanctis, quae tamen abhorrent a consuetudine bonorum, qui post adventum Domini divina praecepta custodiunt, figuram ad intelligentiam referant: id est, ad mysterium, per allegoriam: factum vero ipsum ad mores non transferant. Quandocunque igitur huiusmodi loci fiunt obvii, necessario ad allegorias confugitur: quando quidem interpretatio Grammatica si retinetur, errores non parvos gignit. Sic enim natus est error Anthropomorphitarum, Deo tribuentium humana membra et adfectus: cum nollent locutiones illas de Deo iam Scripturis usitatas, iuxta tropum, quem


181. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 826 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

proprie haec capita distinguantur, et quid appellationes eae sibi velint. Quid παρωμης seu consolatio significet, non est obscurum: et verba tam antecedentia quam sequentia in oratione Apostoli ad Romanos 15. abunde id declarant. Passim vero obviae fiunt in Propheticis et Apostolicis concionibus apertae consolationes. Deinde historiae de piis hominibus, qui in adversis manserunt constantes, atque ex horrendis periculis fuerunt mirabiliter liberati, nos magnopere solantur, dum iubent simili modo fortiter eluctare, atque Dei opem certamque


182. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 836 | Paragraph | SubSect | Section]

via veritatis errant, quod divina Scriptura semper omnia quae vult docere, incipit recensere, non statim ad summam primariam aut ad caput, ut ita dicam, procedens: sed a proximis orditur, ut hoc quod prius est, postremum significet. propter hoc enim dixit: Si annunciavero vobis ea quae quotidie fiunt, recordabor ab his, et mentionem faciam eorum quae ab aeterno sunt. Idem lib. 2. tom. 1. contra haereses: Omnia divina verba non allegoria opus habent, sed prout se habent, accipienda sunt. Speculatione autem indigent, et sensu, ad cognoscendam uniuscuiusque propositi argumenti


183. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 841 | Paragraph | SubSect | Section]

et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et intelligentibus, et revelasti ea parvulis. Ecce declarationis et illuminationis et intelligentiae tempus: absconsa enim huc usque sunt. In his diebus haec declarantur, et declarata illuminant, et illuminata intelligentiam parvulis subministrant. Fiunt per hanc intelligentiam sancti Spiritus iam capaces. Idem in Psalmi 134. enarrat. Secundum Apostolum, quae in lege sunt, umbra est futurorum: quae in ea gesta sunt allegorumena, non negligenter audienda sunt: quia sub corporalium gestorum fidem in exemplum sunt spiritualium


184. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 879 | Paragraph | SubSect | Section]

Prophetia de praeterito: In principio creavit Deus caelum et terram: de illo enim tempore dixit homo, quando non erat homo. Prophetia de praesenti est, quando Apostolus dicit: Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, occulta cordis eius manifesta fiunt. Et ita cadens in faciem, adorabit Dominum, pronuncians, quod vere Deus in vobis sit. Cum igitur dicitur, Occulta cordis eius manifesta fiunt: profecto monstratur, quia per hunc modum prophetiae spiritus non praedicit, quod futurum est, sed ostendit quod est. Quo autem pacto prophetiae


185. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 879 | Paragraph | SubSect | Section]

est, quando Apostolus dicit: Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, occulta cordis eius manifesta fiunt. Et ita cadens in faciem, adorabit Dominum, pronuncians, quod vere Deus in vobis sit. Cum igitur dicitur, Occulta cordis eius manifesta fiunt: profecto monstratur, quia per hunc modum prophetiae spiritus non praedicit, quod futurum est, sed ostendit quod est. Quo autem pacto prophetiae dicatur spiritus, qui nil futurum indicat, sed praesens narrat? Qua in re animadvertendum est, quod recte prophetia dicitur, non quia dicit ventura,


186. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 888 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in quo hoc ad ostendendum: quia cum alia aut ex nihilo, aut ex iam factis facta sint, solus homo ex utroque componitur. Aliae differentiae, quas creaturis asscribimus, sunt: quod ea quae primis sex diebus facta sunt, non naturaliter, neque ex similitudine provenerunt: reliqua vero quae fiunt naturaliter, ex divina definitione nascuntur, exceptis scilicet miraculis. Tertia differentia est, quod creaturarum aliquae, id est rationales, propter seipsas factae sunt, ut angele de homines: reliquae vero non propter se, sed propter praedictos angelos aut homines factae


187. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 889 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

locum suum reciperet, aut animalibus impleretur: et terra incomposita, praeter habitantium vel nascentium usum: et irrationabilia animalia, sine hominis regimine inepta: et herbae absente animalium usu, superfluae. Ita omnia egent invicem vel his quae per dies sex facta sunt, vel his quae quotidie fiunt. Sed, ut iam diximus, aliud esse incompositum, aliud utile incompositum: aliquid per se utile, aliquid utile alteri declaratur. In ornamento ipso aliqua est differentia. Nam aliqua in sex diebus ornata sunt: ut caelum luminaribus, et terra herbis, et piscibus mare. Quaedam donec


188. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 889 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aedificiis, et caeteris quae humano construuntur ingenio, et homo ipse scientia. Quaedam vero decorem suum in futuro recipient: ut corpus incorruptionem: et mortalia immortalitatem, et caeleste regnum habitationem sanctorum. Notandum autem in ornamentis, quod eorum, quae vel ingenio, vel artibus fiunt, in hominibus causa est: reliquorum vero in Deo. Quarta differentia est: quod quaedam simul et velut subito creata emerserunt: ut ea quae primis diobus diximus facta, id est herbas, luminaria, natantia et volatilia, necnon terrena animalia, et quadrupedia. Quaedam vero non simul,


189. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 895 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Sunt igitur effectus earum rerum, quas acceptationum prospiciebat intentio, aut typorum similitudo figurabat, aut praedictionum scientia praeloquebatur. Effectuum tempora sunt tria. 1 Aut enim legis tempore effecta sunt, quae praedicebantur: 2 aut nunc sub gratia fiunt: 3 aut seculorum tempore complenda sunt. Quae causa fuerit praesentis seculi faciendi. Caput XXXV. Quia decuit, ut rationales creaturae prius discerent, ut exercitarentur in dubiis, ac tunc aeternis postea fruerentur, et merito data viderentur


190. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 897 | Paragraph | SubSect | Section]

ac clades venturae ut trepident. Sic Ierem. 23, et 33, Hoc est nomen quo vocabunt Meschiam, Iehova, Iustitia nostra: id est vere erit Iehova, et vere iustitiam piis acquiret ac largietur. Sic Os. 1, Voca eam non populus meus, et non misericordiam consecuta. 7 In prophetiis crebro fiunt allusiones ad nomina propria, aut eorum inflexiones: ut Ierem. dicit ad filium sacerdotis, fore ut pro Passhur vocetur Magor. Sic Deus praedicens futura, pro Abraamo vocat eum Abraham: pro Bethel fit Bethaven, id est, pro domo Dei domus vanitatis aut idololatriae, quam Scriptura vanitatem


191. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 908 | Paragraph | SubSect | Section]

Psal. 13, Ne dormiam mortis, scilicet somnum. Matth. 20, Iusti ultimi una hora fecerunt: subaudi, opus, in vinea. Rom. 9, Nondum enim natis, cum nihil adhuc fecissent, scilicet pueris. 1. Corinth. 7, Ut unicuique divisit Deus: subaudi donum. 56 Subitae mutationes fiunt personarum et numerorum passim in Scriptura, praesertim in Prophetis ac Psalmis. Psal. 2, Quare fremuerunt gentes, Disrumpamus, Dominus deridebit eos, unxi regem meum, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, pete a me gentes, etc. Nunc erudimini reges,


192. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 909 | Paragraph | SubSect | Section]

39, In imagine abit homo, Invanum tumultuabuntur, et Coacervat, nescit quis auferens ea. Cavendum ergo, ne ob subitam mutationem personarum aut Grammaticarum, aut (ut ita dicam) comicarum seu realium, numerorum, aut vocum, decipiamur, ac putemus res ipsas commutari. Sic etiam modorum ac temporum fiunt crebro subitae mutationes. 1. Cor. 10, primum dicit, Non esse nos cupidos: mox, Ne sitis: Paulo post, Neque scortemur: et denique, Non murmurate. Latini haec omnia uno modo, tempore ac persona protulissent. 57 In colloquiis persona loquens multum tertia persona utitur: ut,


193. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 912 | Paragraph | SubSect | Section]

Deum, et in me credite: pro, Si creditis aut vultis credere in verum Deum, certe sine mei agnitione nihil efficietis, quare a me incipite. Isa. 45, Rorate caeli desuper, et nubes pluant iustitiam, aperiatur terra, et germinet salutem: id est, Iustitia floreat. Ego Iehova credo hoc: pro, Si talia fiunt, aut cum fiunt, certo scitote ea a me fieri. Tale est illud proverbiale apud Ethnicos. Sponde, noxa praesto est: pro, si spoponderis. Sed in Hebraismis singularis vis in illo Et, inesse videme. Aliquando et negativa conditionaliter ponitur: Non videbit me homo, et vivet: id est, si viderit


194. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 912 | Paragraph | SubSect | Section]

credite: pro, Si creditis aut vultis credere in verum Deum, certe sine mei agnitione nihil efficietis, quare a me incipite. Isa. 45, Rorate caeli desuper, et nubes pluant iustitiam, aperiatur terra, et germinet salutem: id est, Iustitia floreat. Ego Iehova credo hoc: pro, Si talia fiunt, aut cum fiunt, certo scitote ea a me fieri. Tale est illud proverbiale apud Ethnicos. Sponde, noxa praesto est: pro, si spoponderis. Sed in Hebraismis singularis vis in illo Et, inesse videme. Aliquando et negativa conditionaliter ponitur: Non videbit me homo, et vivet: id est, si viderit me, non vivet. Si


195. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 926 | Paragraph | SubSect | Section]

Ut, Provehimur portu, terraeque urbesque recedunt: sic, Finis et columnae terrae, lingent pulverem pedum tuorum: id est, se incurvabunt coram te, ut videantur lingere. Sic forte Gen. 3, Comedes terram: Linguis micatore trisulcis. Sic descriptiones caeli tristis aut laeti in sacris et tragoediis fiunt: quia tale miseris tristi tempore videtur, et laetum laetis. Sic exponunt, quod montes concurrerint navigantibus Miniis in Argo: quia navigantibus inter angustias promontoriorum, anteriora, ad quae accedunt, videntur a se invicem digredi, et posteriora loca denuo videntur congredi. Sic


196. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 942 | Paragraph | SubSect | Section]

scorta finguntur. Aliquando talibus rebus etiam sermo attributae personae conveniens ascribitur: ut cum Ecclesia miratur, unde sibi sint tot filii: aut cum filia Sion dicitur deridere et subsannare regem Assyriae, Isa. 37. Sic Psal. 58, ex quatuor virtutibus, quatuor virgines fiunt, ac veluti in theatrum producuntur: quae etiam Somatopoeia est. dat enim corpus rebus incorporeis. Inquit igitur praedictus Psalmus: Misericordia et veritas sibi obviaverunt, iustitia et pax sese mutuo osculatae sunt: Veritas de terra germinavit, et iustitia de caelo prospexit. Sic saepissime


197. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 956 | Paragraph | SubSect | Section]

non secundum actum, De hoc Hebraismo dicitur aliquid etiam in verbo Possum. Exempla, ubi sensus per debeo et verbi infinitivum reddendus est. Levit. 4, saepius repetitur Thease, non debet fieri. Si feceris aliquid ex omnibus, quae non fient, id est, fieri non debent, non iuste fiunt. Num. 35, Nam in civitate refugii sui sedebit, id est, debet sedere, habitare. 2. Reg. 3, Et accepit filium eius, qui pro eo regnabit, et sacrificavit eum: id est, qui pro eo regnare debebat. 1. Sam. 20, Et ego sedendo sedebo cum patre tuo: id est, omnino sedere debebo cum patre tuo.


198. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 958 | Paragraph | SubSect | Section]

Filia tua est mortua: id est, venit ex domo ipsius ad eum apud Christum existentem. Ad hoc genus Synechdoches posses etiam illa exempla referre, cum tempus ponitur pro rebus quae tempore existunt aut fiunt. Sic dies dicuntur mali et boni, tum in sacris tum in prophanis. Dies Nohe pro statu rerum ac hominum proxime ante diluvium ponuntur. Seculum, pro moribus aut hominibus seculi. Dare annos suos crudeli, Proverb. 5, id est, vitam. Sic anni loquentur, id est, senes ac in diuturna vita multa


199. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 985 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

de arbore vitae, et vivat in aeternum, et ablegavit eum Deus de paradiso: deest, ideo expellamus eum foras, etc. Sed in hoc exemplo plures sententiae desunt, ut mox ostendam. Eclipses aut Aposiopeses, etiam longiores multo crebrius quam in aliis linguis in sacris Literis fiunt. Gen. 3, Non moriemini: sed scit Deus, quod in die qua comederitis, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Dii scientes bonum et malum: sub. ideo neglectis eius inanibus minis ac terriculamentis, nullo modo tantum vestrum commodum negligatis, sed potius quamprimum comedite, ut evadatis


200. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1001 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sit realis quaedam rei immutatio facta, non solus abusus. Hunc Hebraismum possis etiam ad illam regulam transferre, quod interdum sic de accidentibus aut circumstantiis loquantur, tanquam si de re ipsa pronunciarent: aut etiam, quod interdum de iis quae per accidens fiunt, sic pronuncietur, tanquam si per se essent talia. Sic Christus confitetur, se esse causam dissidiorum in hoc mundo: et Scriptura dicit eum esse petram scandali: et Paulus ait, se ac Evangelium esse multis exitio, ac odorem mortis: cum alibi dicatur causa et autor summae pacis ac quietis et


201. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1009 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ad realia, nobiliora et magis utilia ac generalia transit. Sic 2 Cor. 1 de suorum consiliorum ac profectionum ratione agendo, subito transit ad celebrandam veritatem ac certitudinem promissionum divinarum. In institutoriis digressiones, admonitiones, praecepta et moralia, crebro fiunt, ut initio capitis fecundi Hebraeor. Sic mox totum tertium et 4 caput, et finis quinti, ac initium sexti eiusdem, sunt admonitiones de constantia et pia vita, cum quidem ex professo instituerit tractare sacerdotium Christi. Explicationes variae rebus aut dictis obscurioribus


202. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1010 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

primum a nomine suo labitur ad vocationis suae descriptionem: deinde ad definitionem Evangelii: tertio ad definitionem Christi: quarto delabitur ad suam vocationem: atque ita integrum circulum absolvit labendo ex alio in aliud, donec iterum in eundem locum, ex quo delapsus erat, relabatur. Fiunt autem isti lapsus vel occasione alicuius sententiae priori necessario addendae, vel etiam ratione alicuius vocis existentis in priori sententia ac in digentis explicatione: ut in fine definitionis officii et vocationis Pauli est vox Evangelium: definit igitur Evangelium quid sit: deinde in


203. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1018 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et plerunque posterior: ut in praecedenti exemplo bis perfecta oratione praecipit, Ignis semper accensus erit, nec unquam extinguetur. Hic autem tantum posterior, ut Gal. 2, Ab iis vero qui videbantur esse aliquid, etc. Mihi enim ii qui videbantur, nihil contulerunt. Fiunt autem repetitiones propter multas causas, sed tamen nos tres quasdam generales ponemus: Alias enim repetunt significationis gratia, quas Etymologicas, docendi gratia, nominabimus. Alias quidem filo ac textura ipsa orationis coacti, ut postea hoc magis declarabitur, quas


204. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1018 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

adverbium valde valde: id est, supra modum. Latini pene eodem modo augendi causa nomen eiusdem significationis verbo addunt. Livius, Occidit occidione: Grammatici Archaismum vocant. Repetitiones istae certitudinem vehementiamque significantes, aliquando etiam pluribus ac diversis rebus fiunt: ut Psal. 28, Expecta Dominum, confortetur et confirmetur cor tuum, et expecta Dominum. Psal. 94, Et in malitia eorum perdet eos, perdet eos Dominus Deus noster. Psal. 5, Sermones meos audi Domine; intellige clamorem meum, intende ad vocem clamoris


205. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1018 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

non intrat, sed tantum attentionem facit: ut Num. 32; Et ecce locus, locus pecorum. Posset forte haec repetitio etiam ad copulam referri. Sic numeri Cardinales pro Distributivis ponuntur: Genes. 7, Accipies septem septem: id est, septena. Eodem: Venerunt duo et duo: id est, bina. Fiunt nonnunquam repetitiones attentionis ac docilitatis causa, seu tanto vehementius instruendi aut permovendi auditoris gratia. Quare Rhetores eas ad vehementem aut efficacem formam sermonis referunt. Gen. 7, aliquoties inculcatur ingens horrendae exundationis copia, et mox etiam omnium


206. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1019 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

usque ad pecus, tam reptile quam volucres caeli, et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in arca, obtinueruntque aquae terram 150 diebus. En ter inculcavit tum magnitudinem horribilium aquarum, tum et omnium viventium interitum. Hac de causa fiunt iterationes etiam in aliis linguis. Hactenus de Etymologicis, iam de Syntacticis repetitionibus dicemus. Usitatissimum est Hebraeis, ut, cum alia forma orationis sententiam quampiam efferre inceperint, subito omissa illa nondum perfecta oratione, alia forma sermonis eandem sententiam


207. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1021 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in fine sequentis versus. Fit autem talis repetitio vel energiae, vel vehementioris cuiusdam significationis gratia, ut in priori exemplo: vel etiam perspicuitatis, ut in posteriori, ubi iteratur Commendatitiis, ne dubium sit, quid sibi velit illud A vobis. Sic perspicuitatis gratia fiunt illae explicatiunculae, quae in praecedenti regula sunt diversis verbis factae. Qui vult diligere dies bonos. Vult, voluntas Dei, 1 Pet. 3. De talibus repetitionibus aut appendicibus dicetur in capite de stylo Ioan. Aliquando eadem res duplicatur, vel certe valdevicinae, sive


208. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1035 | Paragraph | SubSect | Section]

valde crebro illam revera generalem thesin ad dicentem aut auditores alligat. Omnia enim vividiora sunt, cum ad personas, et quasi praesentem operosumque actum applicantur. Omnia etiam magis movent, cum nostra fiunt, nobisque applicata, et (ut ita dicam) nostram cutem attingere videntur: sicut solent praecipere Rhetores, ut dicens auditorem negocio admisceat, quasi ipsius, non suum negocium agere videatur. Atque haec individuorum ratio etiam est causa, quare poetae et historici efficacius videantur


209. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1037 | Paragraph | SubSect | Section]

superat: veteribus tamen valde usitatum fuit, tum in brevi dicto, tum et in longa oratione realibus istis locutionibus uti. Hinc sunt parabolae, allegoriae, similitudines, apologi et aenigmata. Dicetur mox in capite de Evidentia, res etiam eo modo magis ante oculos exhiberi, cum fiunt operosae, seu quasi in motu ac vita proponuntur. Idem etiam hîc dici posset, quod sermo est vehementior, cum res vivas ac efficaces, seu agentes producit: sicut Homerus sagittas volantes, et vulnerare cupientes, et Sisiphi lapidem impudenter tuentem deorsum, quae exempla Aristoteles


210. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1037 | Paragraph | SubSect | Section]

eius: et vicissim Dei severitas potentius monstratur, dum dicitur ridere, et quasi suo ore coram eis respondens inducitur. Sic in superiore Psalmo, Qui sedet in latibulo altissimi, et alis suis proteget te, et sub pennis eius fiduciam habebis, omnia operosa monstrantur. Sic multo fiunt significantiores ac potentiores voces aut res, cum per suos effectus denotantur: ut quanta sit atrocitas talis pestis, et contra quanta vis praesidii divini, praedicto Psal. 91, per effectus indicatur: Cadent a latere tuo mille, et decem millia e dextera tua, ad te autem non


211. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1039 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic saepe alluditur ad sacrificium et sanguinem Abel, diluvium, incendium Sodomae, et tam multa facta ac miracula eductionis ex Aegypto. Sic securitate ante diluvium, pingit Christus securitatem et profanitatem ultimi seculi. Octavo, eadem virtus orationis praestatur, cum res quietae fiunt operosae ac efficaces. ut Psal. 12, Cum exaltantur ventres aut improbi, circumquaque ambulant impii. id est: Gubernantibus tyrannis, crescit simul, et etiam omnia in sua potestate habet factio impiorum. Evidentius vero est quod dicit, Circumquaque ambulant. Sic


212. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1042 | Paragraph | SubSect | Section]

confitetur, ibi se dilatasse cor, et aperuisse os. idem exemplum etiam ad cohaerentem aut pendentem stylum referri posset. Integre sane illa duo capita 6 et 7, ubere laeticia ac exultatione spiritus Pauli, et sermone luxuriant, aut etiam exundant. Tales vero orationis repletiones fiunt a Paulo, cum auditores accusando vult potenter suae improbitatis convincere, eos confundere, et veluti obruere: quomodo fit Rom. 1, dum accusat gentiles nomine corrupti cultus et teterrimarum turpitudinum: et 2, Iudaeos, ostendens quam et tumeant de sua iustitia


213. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1054 | Paragraph | SubSect | Section]

potuissemus. Sod tamen abiecta hac tanta iustitiae, et etiam gentis nostrae praerogativa, tanquam rebus inutilibus ad solum Christum convolavimus: sicut ille Phil. 3, hoc suum exemplum copiosius exponit. Singula ergo verba ei suam vitam ac operositatem habent. Omnia vero ista fiunt Paulo tanto vividiora et potentiora, quôd ea in illustribus exemplis ac veluti in motu vitaque proponit. quasi dicat: Controversia ista iam saepe coram Ecclesia vivis ac vehementibus actionibus agitata, et luculenter decisa est: primum, quod nosmet Iudaei ac Pharisaei operarii sanctissimi et


214. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1086 | Paragraph | SubSect | Section]

non est intelligendum legaliter de severa eius iustitia, sed de gratis iustitiam donante aut vivificante. Eodem sensu dicitur Meschias venturus armatus iustitia, Is. 11 et 59, ac saepe alias. Non raro quoque iustitia aliquorum simpliciter indicat beneficia, quae eis contingunt aut fiunt: ut Isa. 54. Haec est haereditas servorum Domini, et iustitia eorum a me, dicit Dominus. id est: Gratuita beneficia ac defensiones, quas prius indicaverat. Sic Is. 48. Erit iustitia tua sicut gurgites maris. Iustitiam suam aliquando testatur David coram Deo, ut Psalm. 7,


215. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1092 | Paragraph | SubSect | Section]

Psal. 121, Isa. 49, sol etiam dicitur dominari diei, et luna nocti: quia hisce temporibus eorum praecipuus usus est. Gen. 1, Psal. 136, Ieremiae 31. Sic ab aliis quoque proprietatibus solis ac lunae sumuntur aut Metaphorae aut similitudines in Sacris, aut certe fiunt aliquae allusiones ad eas, quas cognovisse vel vulgari tantum quadam noticia, ac expendisse omnino operaeprecium fuerit ad sacrarum Literarum intellectum. Sic Christus de prognosticis futurarum tempestatum in sole ac toto caelo conspectis dicit, Iudaeos quidem faciem caeli


216. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1100 | Paragraph | SubSect | Section]

alios hostes collocando. Cum venerunt magni Assyriorum aut Chaldaeorum exercitus, exundationibus et diluviis sunt comparati: quia omnia compleverunt et perdiderunt sua multitudine et violentia. Cognito probeque expenso eorum militari more, plurimae loquutiones Scripturae perspicuae fiunt. Nam hinc innumerae voces, phrases et similitudines, aliique tropi ac figurae petuntur. Sic arcus Deo paranti poenas impiorum, tribuitur per Metaphoram. Psal. 7, Arcum suum tetendit, et in eos sagittas mortiferas, etc. Arcus etiam impiorum, sunt malae machinationes


217. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1180 | Paragraph | SubSect | Section]

habenti visum fuerit. Quare si universum sacerdotium, aut saltem maior pars cum cathedra Petri, quae secundum sanctum Cyprianum errare non permittitur a Deo, uno tempore sic, alio aliter, propter aedificationem Ecclesiae, aut baptizaret, aut Sacramenta ministraret, quia omnia haec fiunt ad Dei reverentiam, et animarum salutem, non potest ibi cadere deceptio, qualescunque fuerint personae (nota: Religio et Scriptura est plumbea regula, hat eine we chsene nasen. Noluit Christus eos astringere, quin convenientibus verbis, iuxta locum et tempus in aedificationem


218. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1201 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Do tibi potestatem offerendi pro vivis et pro mortuis. Quid ergo opus est illis Scriptura, aut illa omnino eruditione? Satis eis est, si utcumque legere ac demurmurare suam Missulam queant. Necesse vero est, in tanta ruditate ministrorum Scripturam iacere. 29 Rarissime conciones fiunt, et praesertim olim rarae factae sunt apud Papistas: quin et hodierna die multae sunt ac magnae civitates in Italia, et alibi in Papatu, quibus toto anno nullae audiuntur conciones, praeter quam in Quadragesima. Quis ergo usus Scripturae ibi, ubi de ea populus non docetur? 30 In


219. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1201 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vel quomodo nos omnino salvari debeamus? 35 Ex manifestis praeceptis fecerunt consilia. Quid hoc aliud est, quam Scripturam et omnem Dei autoritatem abiicere? quando quidem ex severissimis viventis Dei mandatis ac dogmatibus tantum libera, nostraeque potestati subiecta consilia fiunt. 36 Tam innumerae dispensationes et perpetuae Bullae Paparum per orbem terrarum, ut infernales quidam papiliones, muscae aut vespae circumvolitant, venditantur et ostentantur, quibus conscientiae ac Religio regitur: et iam hoc, iam illud, tum erga plures simul integrasque


220. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

scorta ad eam convertantur, ita protinus immutantur non solum in externa vita, sed etiam in animo, voluntate ac consiliis, ut eos prorsus ab omnipotente quadam et optima sanctissimaque causa regi et instaurari appareat. Contra qui ei adversantur, etiamsi antea fuerunt tolerabiles, ita postea fiunt tum sanguinarii, tum impuri, ac etiam mendaces, aliisque sceleribus cooperti ac contaminati, ut eos appareat a pessima quadam causa et a pravo spiritu agitari. 34 Mors piorum, ut et prius dixi, non tantum tranquilla, sed etiam plena bona spe, fiducia ac invocatione Dei, et


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.