Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ipsius

Your search found 1497 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 158-169:


158. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

a maioribus nostris usurpari soleant, amplissimi patres, alterum quo tristes amicorum animos merore leuarent, quibus, cum amici uita suauissima extitit, mors ipsa iocunda esse non potuit, alterum quo extremum amici munus rebus ab eo bene gestis uirtutumque ipsius copia ac splendore amplissimis laudibus exornarent, illud ego prius consolationis genus ita prorsus in omne tempus perdidi ut magis ipse solatio egeam quam ut illud cuique uel praestare possim uel polliceri. Quod etiam si minime perdidissem, nunquam


159. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

quam ingratitudinis notam subire uerebor. Dicturus igitur de laudibus reuerendissimi domini D. Petri cardinalis sancti Sixti, cuius miserandum funus hodierna die celebratur, eas laudes, quas uel a parentibus uel a patria ipsius colligere poteram, hoc loco praetermittendas putaui; non quod illas aut obscuras aut tenues fore dixerim, quoniam et honestissimis nobilissimisque ciuitatis suae parentibus est ortus, et celeberrimo uetustoque Ligurorum oppido Saona, uerum


160. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

nunc et omnibus futuris seculis non desinent celebrari. Quae quidem tametsi satis grandis eius gloria sit qui maioribus suis tam insignia uirtutis ornamenta dederit potius quam ab illis acceperit, habeo tamen et alias immortales ac propemodum diuinas animi ipsius laudes (ut fortunae corporisque quaelibet ingentia bona tanquam aliena relinquam): pietatem, magnitudinem animi, munificentiam, prudentiam, modestiam, atque iustitiam; quae quales in eo fuerint, breuiter explicare conabor. Qua igitur pietate


161. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

ingentia bona tanquam aliena relinquam): pietatem, magnitudinem animi, munificentiam, prudentiam, modestiam, atque iustitiam; quae quales in eo fuerint, breuiter explicare conabor. Qua igitur pietate primum erga deum fuerit quamque magnificus cultor ipsius, si aduixisset, futurus erat, in primo uitae suae limine clarissime demonstrauit. Annos natus duodecim, cum orbatam patre familiam tanta prudentia regeret ut nec mater, matronarum praestantissima, nec fratres eius parentis sentirent desiderium, coepit


162. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

omnium bonarum artium studiis, rediit sollicitus ad magistrum munus, cui caelitus destinatus erat, optime impleturus. Inerat enim menti eius praesaga quaedam futurorum diuinitas complurimaque antequam contigissent per quietem discebat, ita ut insomnia ipsius non uisa solum, sed certa uiderentur oracula. Quibus uarie sollicitatus coepit auunculum suum hortari, coepit importunius compellere Romam peteret atque in ea urbe uersari uellet, in qua a maximo omnium rectore deo futurus summus pontifex erat


163. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

faciens dolum et sedentes aduersus fratrem suum tota die concinnabant dolos. Sed haec illi uiderunt; nos interea reliquas Petri uirtutes, non quibus debemus, sed quibus possumus, laudibus persequamur . Itaque, ut propositus ordo postulat, nunc ipsius prudentiam contemplemur, quamuis eius excellentia iam per ea, quae narrauimus, magna ex parte potuit esse manifesta. Quamobrem tantum eam partem attingam qua ita sese inter principes christianos gessit ut, cum unius erga eum beniuolentiam consideres, credas ab aliis minime


164. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

inimicorum minime diligamus; hic tamen sua prudentia consecutus est ut aeque carus omnibus haberetur, nec ullus esset qui eius amicitiam ultro non expeteret, et adeptam studiis omnibus non coleret atque foueret. Ostendit id nouissima haec ipsius legatio in qua omnes Italiae populi singulique ipsorum principes summis decertarunt studiis quisnam eum amplioribus honoribus exciperet et prosequeretur, illeque se uicisse putabat qui plurima in eum


165. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

illeque se uicisse putabat qui plurima in eum ornamenta contulisset. In quibus acceptandis adeo prudens temperamentum inibat ut, cum omnium communis esset amicus, singuli tamen sibi eum uendicasse putabant. Vnde sua illi negotia credebant, et rerum omnium summam fidei ipsius ultro committebant. Fallebat neminem, et communem rem gerendo singulorum tamen uidebatur aduocatus. Secedebat bis terque per diem in cubiculum aut in aliquem secretiorem locum in quo ad multam horam deambulando summas reipublicae christianae rationes tacitus secum computabat; totas


166. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

de propriis facultatibus redemptam imperio ecclesiae restituit. Cuius exaugendi tanto flagrabat studio ut ne minimam quidem eius particulam deperire pateretur. Vnde urbem illam magis ecclesiae quam fratris gratia uoluit uendicare. Porro iustitiam ipsius ex illo spectare licet quod in tanta rerum potestate constitutus nemini uim attulit, nullum uiolenter oppressit. Vnde et uicario illi Imolae, quamuis de ecclesia male merito, non solum uictum, sed nihil prioribus minores fortunas dari curauit.


167. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

multos iudicibus commendaret, id tamen citra cuiusque iniuriam fieri uolebat. Vnde et cum a gubernatore urbis aliquando interrogaretur quidnam de illis, qui iniustam causam fouentes tamen ipsius nomine commendabantur, Illud inquit ut iustitiam mearum precum gratia minime uioles, nec secus feceris etiam si te germanus meus Hieronymus nomine meo aliud precabitur. Hoc ipsum et


168. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

erga amicos, qualem erga parentes, et praesertim qualem erga ipsum summum pontificem gesserit, malo haec omnia in aliud tempus differre quam adeo felicem meritorum ipsius copiam pauca dicendo uitiare . Illud unum dicam, cunctis, qui eius consuetudinem nouerunt, attestantibus nullum fuisse tam piissimum filium, nullum adeo parenti deditum, aut cui maior et salutis et honoris genitoris sui cura fuit, quam


169. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

decreuit, immeritum subtraheret, et pro adimpleto bene ministerio, cuius gratia eum procreauerat, congruis praemiis afficere non differret. Cuius miserationis dilectionisque certa indicia in ipsius uidimus morte; quam, cum multis ante diebus aduentare praesentiret, intrepidus tamen expectauit. Languoris dolores mira patientia pertulit. Delicta, quae uel aetatis uel


Bibliographia locorum inventorum

Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1474], Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica (, Rim), Verborum 4115, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [modrnoratioriar].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.