Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ipsius

Your search found 1497 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 243-279:


243. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_295 | Paragraph | SubSect | Section]

manum senescere prorsus non debere. Hinc aiunt adhuc integram in monumento illibatamque ostendi, ut, quam merito id olim ab episcopo prolatum fuerit, tam certus euentus testis etiam posteris foret et nemo unquam dubitaret ipsius animum fulgere in cęlo, cuius corporis partem tot iam annos incorruptam permanere cerneret in sepulchro. Euphemianus quoque Romanus et Aglae, uxor eius, cum diuitiis pollerent nec prolem ullam habere possent,


244. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_296 | Paragraph | SubSect | Section]

factum, ex Christiano martyrem immortalitatis palmam assecutum. Cęsaris enim Traiani temporibus magister equitum super cornibus cerui, quem uenando insecutus fuerat, Christum in cruce fulgentem uidere meruit. Qui dum ob ipsius erga inopes beneficia ei se apparuisse diceret et mysteria ueritatis reseraret, credentem baptizari iussit, ut, qui charitate iuuerat miseros, fide inter uere felices recipi idoneus foret. Igitur, cum hęc ita sint,


245. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_310 | Paragraph | SubSect | Section]

Non dissimilis hac in re mihi uidetur senis illius fides, qui (ut in Iudicum libro legimus) habitans in Gabaa, urbe tribus Beniamin, cum uidisset hospiti suo leuitę uim parari ab infrenatę libidinis uiris, loco ipsius filiam eis uirginem tradere uoluit. Hospes uero, ne illi, a quo benigne exceptus fuerat, dedecoris ignominięque causa existeret, sua, quam secum habebat, coniuge raptoribus satisfecit, qua illi sic abusi sunt, ut


246. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_323 | Paragraph | SubSect | Section]

abbas, non minus mansueti ingenii uir, episcopis et presbyteris solitus est submittere ceruicem captans ab eis benedictionem. Iccirco benedixit ei Dominus et custodiuit illum, ostendit ei faciem suam et misertus est ipsius, conuertit uultum suum ad illum et dedit ei pacem. Eundem tradunt spiritu raptum uidisse orbem terrarum quaque uersum laqueis oppletum. Et cum mirabundus, quis illos euadere posset, quęsisset, responsum fuisse:


247. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_328 | Paragraph | SubSect | Section]

ut hominum effugeret conspectum. Sed qui diuinitus eligebatur, latere non potuit. Cum enim fratres in Aegyptum usque illum quęsitum profecti essent et asellus, quem secum habebant, per desertum fugiens ad speluncam ipsius substitisset, eo insecuti, dum asellum comprehendunt, monachum, quem uix inuenire sperauerant, conspiciunt. Quare lęti gratantesque, simul ipsum, ut secum redeat, hortantur. Igitur, cum se ille muti animalis indicio


248. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_356 | Paragraph | SubSect | Section]

erat, usque ad obitum uitę, sedecim. Eas pro pulpitis habuisse satis probabiliter uideri potest, quando quidem multi ex gentibus rei nouitate exciti ad uidendum illum confluebant et ab idolis ad Christum prędicationibus ipsius conuertebantur. Vtcunque tamen sit, procul dubio durum atque difficile, et quod nemo uel ante eum fecerit uel postea imitatus sit. Quanti autem profectus sit quantęque utilitatis Christi seruis ipsa solitarię


249. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_360 | Paragraph | SubSect | Section]

propter Deum declinauerit hominum consortia. Die uero obitus sui imminente sacram communionem de manu Maximini episcopi accepit, ne sine illo ad cęlum ascenderet, cui in terra toto corde, totis uiribus seruierat, fidem ipsius in urbibus prędicando, gloriam in solitudine meditando. Maria Aegyptiaca, cum corpus suum uulgaret, uiuens mortua erat. Sed qui uenit quęrere, quod perierat, et non iustos, sed peccatores uocare ad


250. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_382 | Paragraph | SubSect | Section]

fructum suum. Sareptanę uiduę, quę illum famis tempore hospitio susceperat, hydria farinę non defecit nec lecythus olei fuit imminutus, et quę fame moritura erat, hospitis beneficio uixit. Insuper filium suum defunctum, ipsius precatione uitę restitutum accepit. Eodem propheta inuocante ignis de cęlo lapsus quinquaginta et quinquaginta uiros, alios post alios, ab Ochozia rege ad ipsum comprehendendum missos consumpsit. Inuocauit autem ille,


251. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_397 | Paragraph | SubSect | Section]

Nunquam tantum facinus perpetrare potuisset, nisi prius perpetrandi facultatem a Domino precibus obtinuisset. Quid de Susanna dicam? Quę iudicum sententia morti iam addicta exclamauit ad Dominum, et Dominus exaudiuit uocem ipsius. Spiritum quippe Danielis pueri suscitauit, qui malignos accusatores falsitatis conuictos talionem subire compulit, plebe illos iisdem ipsis lapidibus obruente, quos in Susannam apprehenderat. Duo erant, senes erant,


252. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_406 | Paragraph | SubSect | Section]

rapi solitum, ut interdum candelam accensam tenens, ea demum ad manum usque absumpta, flammę calorem non senserit. Quem prorsus non sensisse, iis etiam, qui id factum non uiderunt, fidem facere poterant non pauca in manu ipsius ac digitis adustionis uestigia. Qualia ergo illa aut quantę delectationis fuisse dixerimus, quibus occupatus animus non aduertebat corporis tormenta uel ad quę sese mens errigens carnis quoque pondus


253. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_408 | Paragraph | SubSect | Section]

temporis in illis ęternitatis locis morabatur, quantum competere poterat mortali. Interim ergo, etiam corpori proxima, illi inherebat, quem mente atque animo nunquam dimittebat. Adeo assidua Dei meditatio prius carnem ipsius cęlo dignam fecerat quam terrena labe liberam. Et, si tantum fuit Marię in deserto contemplantis fructus, quanta est nunc in paradiso cum Christo regnantis gloria? Iam ibi perpetuo habitat, ubi quondam uel unius horę


254. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_435 | Paragraph | SubSect | Section]

ab impiis hereticis prauitatis poenas exegit, ita ab eorundem insidiis tutatus est seruos suos. Ioannes Chrysostomus, episcopus Byzantinus, quoniam Gainę, militię magistro, uolenti in dioecesi ipsius ecclesiam ponere Arrianorum obnixe restitit, ab illo capitali odio petitus Dei beneficio protectus est. Gainas enim irę impatiens quibusdam ex militibus suis negocium dederat, ut domum, in qua Ioannes erat, noctu


255. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_450 | Paragraph | SubSect | Section]

fecimus nos, sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit, per lauacrum regenerationis et renouationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde per Iesum Christum, Saluatorem nostrum, ut iustificati gratia ipsius hęredes simus secundum spem uitę ęternę. Has tantas ac tales Domini nostri erga nos miserationes siquis recte secum reputet, nemo grauius delinquit


256. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_404 | Paragraph | SubSect | Section]

ab eo lęsam, cum tandem consumptam putarent carcerisque ostium reserassent, serpens inde erumpens Audacem, a quo immissus fuerat, morsu apprehensum sinuosoque spirarum uolumine colligatum humi deiicit moribundum. Mox autem ipsius uirginis oratione serpens procul effugatur, et Audax sanus errigitur. Christianorum enim conuenit pietati eos, a quibus offensi sunt, defendere pro uiribus ac tueri nec ab uno lędi permittere. Potamiena uirgo


257. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_405 | Paragraph | SubSect | Section]

Paris exempli et Agnetis uirginis erga inimicum dilectio. Eum quippe, qui ipsam stuprare moliebatur, a diabolo necatum uitę restituit. Vitę restitutus Christum confiteri palam coepit. Illa ergo orante is, qui pudiciciam ipsius inquinare conatus fuerat, duo pręcipua retulit bona: uitam, qua adhuc in terris uiueret, et fidem, qua supra cęlum ęternitatem consequi posset. Eugenia uirgo, Philippi, Alexandrię pręfecti, filia, sub uirili


258. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_471 | Paragraph | SubSect | Section]

semper nova sibi iniungi opera ultro patrem rogaret. Haud irritus hic uidebitur labor, si consyderabimus, quanti fructus sit cum obedire patribus tum ociositatem fugere. Siquis autem ipsius Hieronymi in legendo scribendoque laborem consyderet, dicet: Quomodo sic occupato animo ulla turpis cogitatio potuit irrepere. Tum, si ad Eustochium uirginem scribenti ac confitenti crediderit (Memini me, inquit,


259. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_535 | Paragraph | SubSect | Section]

diluuio pereunt. Sic et Pharao in Mari Rubro mergitur, Moyses saluatur, cuius mansuetudo tunc egregie apparuit, cum pro eis, qui sibi insultauerunt, Deum est deprecatus. Vnde dicitur: In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum. Pharaonis autem obdurationem grauissimis quidem flagellis mollescere potuit, nec ante ipse sęuire desiit quam uiuere. Iacob fratrem suum Esau, capitali odio sibi infensum, se illi


260. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_538 | Paragraph | SubSect | Section]

fauens. Egidius quoque abbas, ad ostia Rhodani solitarius manens et hominibus incognitus, cerua lac prębente (ut alibi diximus) uixit. Sed dum illa a uenaticis canibus agitaretur, prępeti fuga cęllam ipsius petiit et trepida ac solito moestius immugiens ante senis pedes prouoluta iacuit, ut, cuius humanitatem diu experta fuerat, eius etiam auxilio ab imminenti periculo tegeretur. Igitur illo orante canes propius accedere


261. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_588 | Paragraph | SubSect | Section]

poenitentiam placatus Dominus non semper omnem angustiam aufert, cum scilicet hoc profuturum nouit, cui placatus est. Nam uirtus in infirmitate perficitur. Achab, Samarię regum pessimus, qui uineam Naboth Iezrahelitę per ipsius cędem ita occupauerat, ut, crudelior tunc an auarior fuerit, non facile dignosci possit, minante sibi Domino per Heliam prophetam pertimuit et scissis uestibus texit se cilicio, ieiunauit, in sacco iacuit. Iccirco


262. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_592 | Paragraph | SubSect | Section]

persequamur, ut et ipse de mea tepiditate magis erubescam et alii de peccato suo dolore plenus instruantur. Olopherne Iudeos inuadente tutatus est eos Dominus, quoniam inuocauerunt nomen ipsius et ieiunauerunt et sacerdotes induti sunt ciliciis cinereque capita conspersi et infantes prostrati ante faciem templi et altare opertum cilicio. Illa quoque, quę interfecit inimicum, uidua erat, quotidie ieiunabat,


263. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_597 | Paragraph | SubSect | Section]

dum inter regis Persarum aulicos honori pręcipuo haberetur, ad exercendum idolorum cultum prolapsus est. Mox poenitens, grauiter animo angi coepit. Et cum palam se Christianum esse et deos uanos falsosque despicere diceret, ipsius regis iussu supplicia pertulit, membratim articulatimque dissectus. Inde alii Denodatum, alii Intercisum cognominant, ego potius Deartuatum dicerem. Nihil tamen refert, quo cognomento appellandus sit, sed magis


264. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_633 | Paragraph | SubSect | Section]

tempore in eodem corpore alii aliam effigiem uiderint, illa pueri, alii panis, illa, quod erat, alii, quod esse uidetur, et non esse creditur. Cur autem ita ei, nisi ad submouendum scrupulum dubietatis, non ab ipsius mente, quę sancta et fidelis erat, sed illorum, qui dubitassent, si tantę opinionis mulierem mentiri posse arbitrarentur? At quare non cęteris, sicut et ipsi uni, puer apparuerit? Vt scilicet credentes, quod non


265. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_378 | Paragraph | Section]

aliquando pernoctauerat, palam confiterentur atque idem percussorem suum miseratus oratione sanitati restituisset. Nos tam anceps iudicium facile uitabimus, si Ioannis Alexandrini episcopi prudentiam imitari uoluerimus. Qui ipsius Vitalis delatoribus ita fidem adhibuit, ut sanctum uirum ne in lustris quidem impudice uersari crederet. Tutius nanque consilium, ęquior deliberatio, certius iudicium- semper bene pręsumere de iis,


266. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_396 | Paragraph | SubSect | Section]

cum innocens esset. Tunc demum Dei iudicio factum est, ut eius ignominię autor demone arreptus nequitiam suam ac dolos confitendo proderet. Qui cum diu multumque uexatus a sanctissimis uiris curari nequiuisset, postremo ipsius Pafnutii oratione curatus est. Sicque mitis ac modestus adolescens iam labefactatam honestatis et sanctimonię famam patientia sua reparauit, pietate auxit, dum et inculpatus tolerat et offensus miseretur.


267. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_411 | Paragraph | SubSect | Section]

propter misericordiam suam. Qui sic castigatus sic se humiliauerit, et ipse uisum recipiet, non quo mundus, sed quo mundi Dominus conspicitur, uisum utique mentis et spiritus. Aliam pręterea ipsius Iacob imbecillitatem hoc loco commemorabimus, ut simul et patientiam ostendamus. Cum angelo luctatus et ab eo in femore tactus, torpescente neruo claudicauit. Sed pedum uitium non sensit, dum mentis aciem in Deum


268. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_425 | Paragraph | SubSect | Section]

Infelicissimus uero Herodes a uermibus consumptus expirat et ad inferna rapitur, ab immortali uerme semper rodendus igneque illo inextinguibili sine fine cruciandus. Rursum Petrus Romę, cum nec ipsius Neronis immanitate terreri potuisset, ne Christum prędicaret, morti addicitur crucis uersoque ad terram capite crucifigitur, quoniam errecto suspendi, sicut Dominus suus, indignum se dixerat. Primus


269. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_474 | Paragraph | SubSect | Section]

idem Agladii formam assimilatus, noctu ad eam uenit et nunc blandus nunc minax, ut uoto suo consentiret, petiit. Sed eodem, quo prius, modo ab ea fugatus abiit. Deinde Iustina uirgo aliis atque aliis partim diaboli partim ipsius magi commentis tentata, cum semper cruce se muniret, semper superior euasit. Quam rem uidens Cyprianus et ipse Christo credidit et una cum illa martyrium subiit, fidelis factus, quia fidelibus demonia pręualere non


270. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_478 | Paragraph | SubSect | Section]

in abstinentię proposito, nunquam opiparos cibos uentri suo indulgens, nunquam uinum aut siceram bibens, nunquam mollibus indutus, assidue in deserto baptismum prędicans, iugiter turbas ad se confluentes docens. Iccirco ipsius Domini testimonio plus quam propheta dicitur et nulli inter natos mulierum posthabendus censetur. Denique tantę constantię uirum Herodis improbitas occidere potuit, terrere non potuit. Post


271. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_499 | Paragraph | SubSect | Section]

populorum: lumen ad reuelationem gentium et gloriam plebis tuę Israhel. Post hęc lux multa circa eum fulsit. Quidam etiam angelos uidisse se testabantur uocemque audisse illum ad patriam cęlestem inuitantium et ipsius respondentis, quod libenter cupideque ueniret. Mox discedente luce anima quoque a corpore suo discessit. Exanime corpus diuinum spirare odorem coepit, omnia unguenta suauitate uincentem. Eadem hora diuersis in locis


272. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_509 | Paragraph | SubSect | Section]

ac pontificis Gregorii amitę, in uisu sanctus Felix pontifex apparuit. Qui sedem illi ostendens multa luce renitentem: Veni — inquit — te enim hęc sedes manet. Postero die Trasilla febri implicita ęgrotauit. Iamque in ipsius morbi accessione uehementer anxiabatur, cum Christum uidit, atque ad eos, qui aderant: Facessite hinc — ait — abite! Ecce Dominus Iesus uenit. Itaque ad eum, quem uidebat, toto animi affectu anhellans expirauit.


273. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_543 | Paragraph | SubSect | Section]

byssinum, bombycinum sericumque suppeditaui, quibus ei ad uarium uitę commodum opus fuerat. Dedi oues, quarum lana uestitus est; boues, quorum labore fruges comedit; equos, mulos, asinos, camellos, qui ipsum et sarcinas ipsius, quo uellet, ferrent. Dedi omnis generis animalia, quorum lacte, butyro, caseo, carne nutriretur et quorum pellibus tectus frigora ridere posset. Dedi ęs, ferrum, plumbum, argentum, electrum, aurum, gemmas. Et ipse pro


274. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_544 | Paragraph | SubSect | Section]

arguent peccatorem. Angelus inquiet: »Ad custodiam huius hominis, Domine, ego per te missus frequenter eum protexi a periculis, frequenter a demonum iniuria tutatus sum. Sed dum in vitia subinde prolabentem tacita cordis ipsius reprehensione cohiberem, suam sequi uoluntatem quam tuam maluit.« Sancti uero dicent: »Multa prędicauimus, multa scripsimus, multa fecimus, unde iste plenius apertiusque discere poterat, qua iter esset ad salutem.


275. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_557 | Paragraph | SubSect | Section]

infinitum, utrunque immensum, et quod illa obtulit et quod hęc inflixit. De utraque in Ecclesiastico prędictum est: Benedictio illius quasi fluuius inundabit, et quomodo cataclysmus aridum inebriauit, sic ira ipsius gentes, quę non exquisierunt eum, hereditabit. Causam autem subdens, cur sic eos damnauerit, ait: Esuriui enim, et non dedistis mihi manducare; sitiui, et non dedistis mihi potum; hospes eram, et non


276. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_592 | Paragraph | SubSect | Section]

Sicuti conspexerant tres illi Hierosolymis bis morte defuncti, de quibus tunc quoque mentionem fecimus, cum de purgatorio tractaremus. Qui — ut Cyrillus tradit — ad destruendam heresim quandam precibus ipsius Cyrilli et Eusebii Hieronymique iam cum Christo regnantis meritis, qua die mortui fuerant, resuscitati sunt. Tunc palam testari coeperunt se Hieronymo duce loca paradisi, inferni purgatoriique perlustrasse et, cum


277. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_611 | Paragraph | SubSect | Section]

Saluatorem. Hęc porta clausa, per quam non apertam Dominus, Deus Israhel, ingressus est. Huius uirtus, huius gloria talis est in cęlo, ut ordinatę castrorum aciei comparatur. Quod sane partim ad ipsam, partim ad comitatum ipsius apte accomodateque referre possumus. Ad ipsam, quia nihil post Christum ita compositum est, ita ordinatum, ita omni fortitudine, omni bonitate, omni gratia plenum; ad comitatum, quia uirgines Virgini assistunt, seruiunt


278. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_625 | Paragraph | SubSect | Section]

cui angeli respondeant, non homines. Pręstare enim cęteris uitę sanctitate debet, qui pręstat officii dignitate. Beatitudinis uero Gregori hoc quoque testimonium additur, quod Petrus, eius discipulus, pluries capite ipsius Spiritum sanctum in figura columbę consedisse uiderit. Cumque id prodidisset: »Ne credite — inquit — nisi me nunc mori conspexeritis.« Hac tanti ueri assertione usus est, ut inuidiam nonnullorum reprimeret, qui


279. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_635 | Paragraph | SubSect | Section]

Sub his uerbis efflauit spiritum, ipsam cęli Reginam uirginesque eius ad cęlum pręeuntes tam exultanter secuta quam feliciter. Neque enim de beatitudinis possessione mox capienda dubitabat, cuius pollicitationem ex ore ipsius, cui concessum est, ut dare possit, acceperat. His et huiuscemodi exemplis, ut ante diximus, edocemur, quanta sit illa inuisibilis et incomprehensibilis nobis sanctorum felicitas, cum tam mira sunt, quę de ipsis


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.