Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ipsius

Your search found 1497 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 371-386:


371. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 446 | Paragraph | SubSect | Section]

trinę negationis initium tantum, Marcus autem expressit et finem. Ante primum enim galli cantum coepta est trina negatio, ante secundum peracta. Discreuit ergo Marcus ipsas negationes. Alii non diuidendo tres totas in prima incluserunt, ueluti unum corpus efficientes trinę ipsius negationis. Vnde tunc quoque, cum facta est, totam explicant ante galli cantum, licet et post *corr. ex ante primam gallus cantauerit et iterum post **corr. ex ante secundam et tertiam, sicut Marcus affirmat. Et


372. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 462 | Paragraph | SubSect | Section]

testes fugit, falsi est assertor; accusatus, si ab aduersario testes exigit, innocentię suę confidit. Non perhibuit testimonium de malo minister: conuincitur inique se egisse, quod eum percusserit, quem nondum ne ipse quidem pontifex damnandum iudicarat. Qua in re profecto ipsius pontificis apparet iniustitia, eo quod ministrum impunitum dimiserit: de homine, antequam damnatus esset, poenam ausum sumere. Iniquus igitur pontifex malis ignoscebat, insontes damnabat — lupus lupis fauebat, agnos persequebatur. Plus apud illum poterat improborum


373. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 470 | Paragraph | SubSect | Section]

dicens: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me? Quare, quem nihil latere potest, quasi rerum ignarus interrogat? Quęstio Certe, non ut ipse discat, sed ut pręsentes et posteri sciant ipsius Pilati aduersum Iudeos contestationem. Respondit enim Pilatus: Nunquid ego Iudeus sum? Vt uidelicet ad te accusandum mouear sicut illi. Gens tua et ponitifices tui tradiderunt te mihi. Quid fecisti? Respondit ergo Iesus ad ea, quę


374. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 473 | Paragraph | SubSect | Section]

sanitatem; qui siccis pedibus super aquas ambulat; qui quinque panibus quinque milia hominum satiat; quem natum angeli nunciant, pastores adorant, stella indicat, magi cum muneribus quęrunt* et in puero Deum honorant. Debes tamen mori, Domine Iesu, non iniquorum odio, sed tua ipsius uoluntate, ut tui corporis sacrificio nos Deo Patri reconcilies, ut tua morte credentibus salutem tribuas, ut tuis denique fidelibus plus gratię conferas quam quod primorum parentum culpa amissum fuerat. De terreno enim paradiso pulsos ad cęleste regnum reuocas. Volens


375. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 480 | Paragraph | SubSect | Section]

credentem. Deinde Ioannes narrans ait: Susceperunt Iesum et duxerunt. Et baiulans sibi crucem exiuit in eum, qui dicitur, Caluarię locum, Hebraice autem Golgotha, ubi crucifixerunt eum et cum eo alios duos hinc inde, medium autem Iesum. Pro maiori ludibrio ipsius, qui crucifigendus erat, humeris crucem portandam imponunt. Gestauit igitur primo sibi crucem Iesus. Sed quoniam tota nocte illa afflictus fuerat, lassitudine superatus perferre nequiuit. Fit itaque, quod alii Euangelistę narrant: Angariatur Symon Cyreneus de uilla


376. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 530 | Paragraph | SubSect | Section]

aliorum, nisi cum uerbum caro factum fuit et habitauit in nobis? De quo Apostolus ait: Exinaniuit semetipsum formam serui accipiens. Ad personam ergo Filii hęc, quę dicuntur, referenda sunt, non ad personam Patris, licet Pater et Filius unum sint. Itaque ipsius Filii est, quod sequitur: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas propter me, hoc est, non tuis meritis, sed mea miseratione, non tua iustitia, sed mea pietate. Non hoc dicimus, quod negemus Patrem peccata delere, sed quod affirmemus cuncta Patrem agere


377. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 574 | Paragraph | SubSect | Section]

sublato regnum acciperet. Communio Post hęc Iesus domum cuiusdam ingressus Pascha cum discipulis celebrat. Tunc panem et uinum benedicens obtulit discipulis hortatusque est eos, ut sub panis uinique specie corpus ipsius et sanguinem comederent ac biberent. Cuius quidem rei multis ante seculis factum fuerat signum in Melchisedech sacerdotis earundem rerum sacrificio. Offerens enim panem et uinum, Abrahę tunc aduersariorum uictori benedixit, ut in Genesi est scriptum. Abraham autem dedit ei


378. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 592 | Paragraph | SubSect | Section]

corde, aliud in ore, innocentem reum esse mortis dicendo. Deinde ueluti iam damnatum contumeliis, quibus poterant, afficiebant. Hoc futurum significare uolens Esaias ait: Super quem dilatastis os, et eiecistis linguam? Nunquid non uos filii scelesti, semen mendax? Ipsius etiam Domini in psalmis lamenta audimus: Confusio — inquit — faciei meę cooperuit me, a uoce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis. Et iterum: Sustinui opprobrium — inquit — operuit confusio


379. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 593 | Paragraph | SubSect | Section]

eidem aduersari? Igitur de Iuda impio omniumque scelestissimo dictum est in psalmis: Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum. Quare hoc, nisi quia tanti parricidii conscius nullo modo se ueniam consecuturum credidit? Et quoniam de ipsius flagitio superius abunde est dictum, necis eius typus fuisse uidetur Achitophel ille, qui iniquo animo ferens, quod Absalon aduersus patrem Dauid Chusi potius quam ipsius consilium esset secutus, laqueo se suspendit. Sic autem Achitophel iste Absaloni fauens in regem


380. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 593 | Paragraph | SubSect | Section]

Quare hoc, nisi quia tanti parricidii conscius nullo modo se ueniam consecuturum credidit? Et quoniam de ipsius flagitio superius abunde est dictum, necis eius typus fuisse uidetur Achitophel ille, qui iniquo animo ferens, quod Absalon aduersus patrem Dauid Chusi potius quam ipsius consilium esset secutus, laqueo se suspendit. Sic autem Achitophel iste Absaloni fauens in regem insurrexerat, quemadmodum et Iudas in Dominum. Nolebat Achitophel regnare Dauidem, nolebat Iudas Christum uiuere. Ille a rege desciuerat eius secutus emulum, hic Dominum et


381. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 596 | Paragraph | SubSect | Section]

nequaquam his contenti principes instant clamoribus: Crucifige, crucifige eum? Istas igitur in Christum impiorum uociferationes predixisse uidetur psalmista, ubi ait: Captabunt*** in animam iusti, et sanguinem innocentem condemnabunt. Et in alio psalmo ipsius Domini querimonia**** apparet dicentis: Os eorum locutum est superbiam... Susceperunt me sicut leo paratus ad predam. Rugitus in illis leonis fuit, dum clamant et obstrepunt, feritas, dum perdere sine causa expetunt iustum. Facinoris huius


382. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 628 | Paragraph | SubSect | Section]

fuerat, et de sepulchro uiuus exierat, fuisse Christum. Gentiles uero, qui sub Petri nomine describuntur, posterius quidem post Christum cucurrerunt, utpote qui neque Legem neque prophetas habebant, sed prius ad Christum ingressi sunt, in ipsum credentes, ipsum confitentes, pro ipsius nomine nec supplicia nec mortem pati recusantes. Quod autem post Petrum etiam Ioannes introisse dicatur, hoc innuit, quod Iudei quoque in fine seculi ad Christum conuertentur, iuxta illud Micheę prophetę: In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem,


383. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 645 | Paragraph | SubSect | Section]

prolatus, Christo, Dei Filio, iam mortis uictore, iam a passibilitate mortalitateque alieno, iam humanitate in gloriam euecta et per diuinitatis, cui copulata est, uirtutem cunctis dominante? Ardebant igitur corda discipulorum et satiari nequibant dulcedine uerborum, quę de ipsius Domini ore manantia auribus eorum influebant et animas dubitatione tepidas atque frigentes ueritatis doctrina inflammabant. Eodem ergo mentis ardore, cum Dominus ultra non comparuisset, incitati surgunt a conuiuio, redeunt Hierosolymam, conueniunt reliquos discipulos. Ab


384. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 651 | Paragraph | SubSect | Section]

Quare autem prius Iudeis fuit euangelizandum? Puto, ne Christus de Iudeis secundum carnem genitus minus suos quam alienos dilexisse uideretur aut in illos mortis suę uindictam appetisse, pro quibus orauerat in cruce. Pręterea iis primum ostendi debuit, qui de ipsius aduentu Scripturas habebant, ut* cognita diuinorum sententia eloquiorum facilius crederent, et ipsę gentes, cum eos, qui Iesum crucifixerunt, a morte suscitatum adorare uidissent, promptius ad eiusdem fidei sacramentum confluerent. Inexcusabilis est igitur Iudeorum error,


385. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 680 | Paragraph | SubSect | Section]

et cum omni uenerationis ambitu ingredientem susceperunt, mirantes in illo humanam naturam supra se euectam et in ipso cęlestis regni throno a dextris Dei iam collocatam. Hic est ille igitur, de quo cantat in psalmis Dauid: Dominus in cęlo parauit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur. Tantę itaque sublimitatis maiestate prouocatus cuncta ad laudandum eum inuitat et exhortatur dicens: Benedicite Domino, angeli eius, potentes uirtute, facientes uerbum illius, ad audiendam uocem sermonum eius. Benedicite Domino, omnia


386. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 684 | Paragraph | SubSect | Section]

ad dexteram suam in cęlestibus super omnem principatum et potestatem et uirtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur, non solum in hoc seculo, sed etiam in futuro. Et omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quę est corpus ipsius, et plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur. Hoc quidem, ut sedeat ad dexteram Patris, tunc factum fuisse credimus, cum in cęlum ascendit. Quod autem omnia ei subiecta sint, hoc in fine seculi futurum est, iuxta illud: Dixit Dominus


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.