Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ipsius

Your search found 1497 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 393-452:


393. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

dictum est, progenies anno a Christi natali die circiter sexingentesimo Illyricum inuasere, atque, ut fit, una cum iugo linguam quoque uictos accipere coegerunt. Itaque bona pars eorum in nomen Sclauenorum abiit, quod profecto ipsius linguae, qua nunc Illirici utuntur, sonus facile indicat, nihil pene rerum uocabulis a Rhaxanorum differens sermone, nisi quod presertim Dalmatae sub mitiori sane positi coelo uerba lenius proferunt,


394. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

se ferens, utpote pro certo fere habens regnum Hungariae aduenae cessurum, Alienigenam, inquit, dominum, uiri Hungari, patiemur, cum et Hungarorum legibus cautum sit, ne quis peregrinus cuiuspiam magistratus obtinendi ius in Hungaria habeat, et bruta animalia naturae ipsius instinctu ex suo genere sibi duces, qui agmen praecedant, habere soleant? Neque enim cerui, grues, apes ducem sui generis sequi dedignantur. Ad haec ut nostrorum hominum prouerbio utar, nonne pro monstro esset habitum ursini capitis animal,


395. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

quemque per se etiam, regno Hungariae hostibus undique exposito, haud idoneum censerent. Sane occurrebat animis Maximilianum post soceri sui Caroli, Belgarum ducis, mortem, quem satis constat nunquam bello Francorum regi cessisse, bonam Belgicae Galliae partem, quae sub ipsius Caroli imperio fuerat, parui spatio temporis ac ferme sine certamine amisisse, neque unquam cum praefectis Francorum regis parem in acie fuisse. Alberthi quoque legatio supprimitur. Alberthi


396. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

iri, si uoti compos facta esset. Principes qui Vuladislauum in Hungaria regnare optabant, quamquam Beatricem ne in regno quidem priuatam agere e republica existimarent, nedum reginam esse uolebant - tantum odii siue reginae ipsius, siue regis Matthiae culpa in illam concaeptum erat (nam et illa, praeterquam quod sterilis esset, parum benefica habita est, et Hungarorum optimates quemadmodum in Matthiam, ita et in uxorem eius erant animati) ― tamen, ac si hac reginae sponsione clandestina eius praeda euoluta


397. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

dum fortuna, non autem uirtute, insperatum dignitatis gradum consecuntur, obliti domesticae humilitatis, nimiumque fortunae, cui sese permisere, elati fauore, his per insolentiam praestare nituntur, quos merito colere deberent. Caeterum non defuit suspitio Petrum quum ab ipsius inimicis, tum ab his maxime, qui regulo aduersabantur, non modo praetextu insanie regiis submotum fuisse comitiis, sed etiam, eo quod ob salutis beneficium regulo uicem redditurum fauturumque putabant. Qui quidem, tametsi opibus suis ac fauore nondum, ut dictum est, pontificatu recuperato


398. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

quae sicut illis usui erant, ita a sacerdotibus negari haud debuerant, inde abeunt. Sunt enim sacerdotum domicilia ita antiquitus instituta, ut essent hospitalitatis ac beneficentiae officinae. Sed quum in pago sub ipsius radicibus montis, in quo monasterium situm est, pauci ex his, qui monasterium irruperant, uino onerati substitissent, monachus quidam, e Pelusiensi monasterio pulsus, qui loco pręerat, licet esset Dalmata natione, ciuisque Rhacusanus ― nam Feudarense monasterium precio conduxerat ―


399. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

adeo perditis moribus, modo sit sobrius atque sanae mentis, qui hominem nulla iniuria, aut omnino leui prouocatus interficeret? Tantum uero abfuit, ut hic sacerdos, propter hominis necem, aut publica censura, aut sua ipsius conscientia sacris arceretur, ut insuper scelere dissimulato in patria, quo metu iuditii ex Hungaria profugerat, a ciuibus Rhacusanis eiusce caedis ignaris Tribuniensium praesul fuerit dictus, licet titulum duntaxat huius pontificatus Rhacusani usurpent, Turcis ciuitatem


400. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

in communem belli usum, quod tunc gerebatur, contulisse ― quod quidem et caeteros fere optimates ac praediorum possessores patrio more ac instituto fecisse satis constat ― nisi forte temporum uitio auaritiam religioni minime obstare Vuladislauus putauerit, mente seu sua ipsius cupiditate deprauata, seu documento a plerisque nostri seculi sacerdotibus sumpto, quos paupertatis, maximi religionis uinculi, oblitos non modo auro capi, sed etiam in omnes malas artes impelli uidemus. Vsus est autem Vuladislauus imprimis


401. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

quibusdam ostentis uentura saepius significari, sed non intelligi, nisi post quam ea exitus approbarit. Aliquot ante quam rex Matthias Coruinus decederet annis, Michael Hersagius, regni Hungarici naderespanus, id est, ut alio loco diximus, senatus princeps, permissu ipsius Matthiae statuam Sigismundi regis Hungarorum, qui item Romanorum imperator fuit, uestibulo Budensis regiae, quam ipse Sigismundus construxit imminentem (est enim in prima aedium fronte posita, arcemque subeuntibus occurit) situ obsitam suo interpolauit sumptu, id defuncti regis, qui


402. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

Quae statua ubi restituto sibi nitore solito lucidior conspecta est, non defuere, qui interpretarentur sobolem Sigismundi regis ad regnum Hungarorum reuocari. Porro hic Vuladislauus natus est ex nepte Sigismundi regis, quae quidem fuit filia Alberthi, quem superiore libro generum ipsius Sigismundi fuisse docuimus. Hoc autem hac causa commemoraui, ut ostenderem, quod et alio loco feci, non modo Dei arbitratu reges constitui, sed etiam signis quibusdam interdum denuntiari. Tametsi quidam uehementer mirari soleant


403. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

Caeterum nec factio aduersa, quę regnum ad Alberthum deferri cupiebat, interea quiescere, aut studium suum parum tutari, sed in sententia perseuerans eum propere accersit. Qui quidem et recenti nuntio et prius Stephani Batheris literis temere quidem missis adhortatus, quippe qui sua ipsius magis auctoritate quam optimatum decreto id egerat, cum haud mediocri armatorum manu e domo proficiscitur, atque intra paucos dies ad Danubium, qua is Pestum praeterfluit, accessit, castraque e regione fere Budae posuit, rege Vuladislauo ex arce Budensi, quam ab


404. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

siue mutua pietate attoniti, aemulationis subito obliti paululum conticuere. Deinde post cibum satis hilari habitu oris, si animus uultu estimari posset, eodem lecto captum, submotis arbitris colloquuntur. Quae autem tunc inter se agitauere mihi haud pro comperto est. Verum ut ex ipsius rei facie apparuit ― iam enim ille affectus, qui eis lachrymas commouerat, pietate, ut fit, ambitioni cedente, utriusque animo resedisse uidebatur ― pace quidem aut infecta, aut dubia, licet operto odio, digressi sunt. Itaque relicto in castris Albertho


405. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

uidebatur esse magnopere timendus ― tanta plane extitit unius hominis uel uirtus uel fortuna ― atque Nouam Vrbem uersus proficiscitur. Ea enim ciuitas Ostricii imperii studiosa Friderico semper dedita fuit, fideque ceteris praestitit, neque iniussu ipsius Friderici in ditionem concesserat Hungarorum. Stephanus Quincithartonus, Sepusiensium princeps atque Austriae, ut supra dictum est, praefectus, ubi Maximilianum aduentare accepit, inops consilii, quod per se nulla re ad propulsandum bellum erat instructus, et quod


406. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

illustris, regia munificentia eluditur. Erat in Hungaria, quo tempore haec gerebantur, Ioannes Dalmata, illustris sua aetate scalptor. Hunc rex Matthias Coruinus, quum ei, ex quibusdam eximiis operibus iussu ipsius factis, multum auri deberet, castello quodam ad Sauum amnem posito, una cum agro satis lato, ac frequentia colonorum instructo, ne pecuniam, cuius semper fere ob ingentes sumptus erat indigus numeraret, donauerat, siue cupiens hominem ex opifice in equestrem dignitatem prouehere ― magno


407. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

Cinisius Austriacos cohibet; Hederius Banus feliciter contra Turcas pugnat. Caeterum quum pallantes Alemani subinde agerent praedas, totam circa regionem cum lacu Peïsone, quem incolae Balathonem dicunt, diuique Aniani monasterium, quod in insula ipsius lacus situm est, metu sibi adiungunt. Est autem Balathon, ita aquam perpetuo stagnantem Illyrici uocant, nobilis in terra Hungaria lacus, cuius latitudo patet stadia septuaginta, longitudo uero quadrigenta nonaginta. Hunc incolae a Christi salutis humanae aduentu in agro Sisiensi erupisse,


408. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

unquam poeniteat, neue quod summi fuit consilii, temeritati aliquando assignetur. Neque enim ultro in regnum uocato tantae fortunae occasio praetermittenda fuit, neque iam suscepta prouincia per metum, quod certe non sine periculo ac dedecore, quum meo ipsius, tum maxime Poloni nominis fieri potest, relinquenda est. Quare agite dum, milites, simulatque me in hostem inuectum et media in mole pugnae uersantem conspexeritis, uos quoque memores iusti simul et neccessarii belli per nos illati, et ob id audacius fortiusque gerendi, pro se


409. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

cardinalis suis artibus egregie retundit. Ferunt autem Thomam praesulem sagaci satis consilio, ne dicam fraude, Transiluanam Stephano ademisse prouinciam, atque in eius locum subrogasse quendam Bartholomeum Draphium, ordinis senatorii uirum, principem quondam ipsius praesulis, dum ruri puer una cum parentibus degeret. Hic enim uir, ueluti plęrique Hungari, ex rure ad ludum literarium profectus, inde, quum in literis aliquantum profecisset, forte in aulam Matthiae Chugniadis Coruini delatus, breui et


410. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

ueluti humanum corpus, quum solito speciosius coloratiusque factum est, in grauiorem plaerumque incidit morbum, intestina tyrannide, fortunis aucta, premi coepit, mortuo iam orbo liberis Seuropylo, et Dalmatia testamento ipsius Seuropyli Hungarico regno non tam adiuncta, ut quidam tradidere, quam fidei et tutelae commendata. Ea enim prouincia licet per se tunc reges haberet, non tamen ab imperio Constantinopolitano alienata erat.


411. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

Demiani tyrannis expleuerat, grauisque ea non caeteris magis quam his, qui affinitate atque cognatione tyrannum contingebant, esse coeperat, libertatis amore neccessitudinis iura superante. Itaque Pyrrhus Benessa, tyranni ipsius gener, aduocatis clam domum suam e Rhacusano senatu potioribus et qui Demiani tyrannidem molestius ferebant, accusat socerum iniustitiae, quod scilicet ui patriae illata ciues suos oppressisset, et cum quibus aequo iure


412. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 95 | Paragraph | SubSect | Section]

permanserunt, aetatem agere permisit. Porro Hungari, atrito Constantinopolitano imperio, a Seuropyli Dalmatarum regis usque tempore affinitatis iure Dalmatiam imperio suo adiunxerant, ipsius Seuropyli filia, quum is uirili stirpe careret, regi suo in matrimonium accaepta. Occupauerant autem Veneti quasdam in litore Dalmatico urbes, quum


413. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

Vuladislauus, quum ei nuntiatum est Derencinum, Dalmatiae praefectum quem banum appellant, in Carbauiensi agro, non procul ab Albio monte, aduersus Turcas male pugnasse, exercitumque nostrum occisione paene occisum, quum temeritate atque imperitia ipsius prefecti, tum proditione, ut fama est, quorundam Choruatorum principum, quos ferunt Derencinum ad conferendas cum Turcis manus alieno nostris loco per fraudem impulisse, ueritos sane ne banus, quem ob quaedam eorum admissa a se alienatum suspicabantur,


414. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

agri uero abacto pecore una cum agricultoribus paene deserti. Maxime autem haec clades trium clarissimorum uirorum casu insignis fuit, morte Ioannis Fregepanis Zethinensium principis, Georgii Vulatcouii nobilis adolescentis e Narisio agro oriundi interitu, captiuitate ipsius praefecti. E quibus Ioannes Fregepanis, animaduertens equos suos (quod sane roboris fuit in nostro exercitu) pene omnes cecidisse, paucosque labore ac uulneribus fessos, adhuc in acie locum suum magis tenere quam pugnare, malleque mori quam hosti terga dare, ne tantae cladi


415. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

potest: nam quod Alberthus longe alia, quam quae prae se ferebat, animo agitaret, mox detectum est. Turcae duo castella, a Bazethe, Turcarum rege, de Moldouiis aliquot ante annis occupata, praesidiis obtinebant ― Moncastrum alterum, alterum Celias incolae uocant ― utrumque autem in Getico agro ipsius Istri ripis impositum est. Igitur Alberthus, ut dictum est, simulans amicum se Getis esse, atque aduersus Turcas propugnatorem defensoremque futurum, pollicitus erat, ante quam quicquam rei gereret, haec castella oppugnatum ire, recaeptaque Moldouiis restituere. Sed quum animo


416. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

contra Polonos excitant. Stephanus Carabogdanes eo tempore Moldouiis imperitabat, uir licet aetate iam exacta, animo tamen ad bellum satis promptus. Is, plane perspecto Alberthi consilio, simul suis ipsius uiribus imparem se illi iudicans (neque enim solo Hungarorum auxilio satis confidebat utpote ab Vuladislauo Alberthi fratre misso), Turcas, a quibus, ut diximus, tributi pensione in amicitiam receptus erat, in auxilium concire statuit, quo scilicet Polonis maiorem incuteret


417. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

Per idem tempus Othomanus, unus, ut dictum est, ex Huncharii praefectis, cuius progenies Constantinopolim cum tot Asiae atque Europae regnis nunc tenet, in regione Maioris Phrygiae circa Dorilium oppidum satrapeam obtinebat, uiculum quendam cum familia sua incolens, quem ab ipsius Othomani nomine Othmanliam Turcae appellarunt. Qui quidem animaduertens Asiam intestino bello ardere, nec quemquam unum ex Turcaicis principibus esse, qui publicae rei studeret, collecta clientum pastorumque ac agricultorum manu, coepit in uicinum agrum


418. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

metu obstructis, et ipse fugae sese mandat, fortunam (quae ut alio loco diximus, nihil aliud est quam Dei constitutio praeter opinionem hominum eueniens) maxime incusans. Magis enim diuinae irae quam hostili uirtuti suorum pauorem adscribebat. Quam quidem opinionem, uel potius omen, ipsius regis exitus statim comprobauit. Nam dum paulum uia militari declinat uictores effugere cupiens, in foueam uirgultis tectam, quae forte ad feras capiendas facta erat, incidit, collapsusque una cum equo ab insequentibus hostibus


419. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

cum toto fere Illyrico, praeter maritimam Dalmatiae oram, atque eas regiones, quae ultra Naronem et Vrpanum amneis Hungaris regibus parent, in potestatem redegit, principibus regionum, quos interposita fide ad se euocauerat, nefarie necatis. Verum uti celeriter, ita non sine suo ipsius periculo tot regna subegit. Nam cum per Illyricum, inexplorato, utpote securus hostium, regulis, ut dixi, contra fidei religionem interfectis, iter faceret, in eum nomades Illyrici, quos Valachos uulgo dicunt, duce Vuladislauo Cossicio e montibus, qui Dalmatas a Moesis dirimunt,


420. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

quod mei magis quam uestri memores fortunam meam ruentem, non secus ac stantem incredibili fide prosequimini. Sed meum non est turpem transfugae una uobiscum subire notam, et amicorum charissimis tanti dedecoris, simul et periculi esse causa, atque alienum scelus meum ipsius, fuga patriam relinquendo, facere, in exilioque per dedecus degere studio consulendae uitae, si non regia nunc ui, at certe morbo mox omnino interiturae. Proinde quemcunque exitum mihi dederit fortuna, eum haud inuitus subibo. Atque ita uultu interrito, eodemque animo, quo


421. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

tam impie inuehi ausus es, qui quidem itidem Deo, ut putamus, acceptus, et in paucis charus fuit? Turcasque perinde ac uanę superstitionis ac stultitiae arguere non dubitasti, quum pro certo haberi debeat Machomethem aeque ac Mosen et Christum ueritatem mortalibus nuntiasse, immo antiquato ipsius Mosae pariter et Christi ritu, licet ex utroque dogmate suam Machomethes religionem composuerit, Deum iussisse Machometanis legibus humanum genus deinceps teneri oportere. Quemadmodum enim priores Testamenti tabulae conditis posterioribus irritae fiunt,


422. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

animo, ita respondit: Si tantumodo de religione uestra a me, ut obicitis, uiolata mihi esset causa dicenda, haud omnino saluti meae diffiderem, fraetus non minus regii praetoris aequitate quam mea ipsius innocentia, propterea quod meis moribus et uita praeterita illud crimen facile reuincerem, quod scilicet subornatis testibus et his hominibus, qui semper famosi, ac corruptissimi habiti sunt suffultum est. Etenim si, dum iuuenta, ut fit, incautior essem, de me nihil


423. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

crudelitatis in hosteis, quos casus obtulit, praetermissum, non aetate confectis, non mulieribus, non infantibus pepercit. Caeterum haec Turcarum in Milonem fraus haud mediocrem regi Wladislauo conflauit inuidiam, posteaquam res et uulgi rumore, ut fit, et ipsius Milonis querelis per Hungariam dissipata est. Fremebant passim plebs principesque, uoces regia indignae maiestate audiebantur, quippe iam haud dissimulanter, dolore uerecundiam uincente, Vuladislauum segnem, desidem, ignauum appellabant, utpote cuius animum nec gloriae


424. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | Section]

non nihil paterni thesauri apud Venetos esse, quem sane uxor Latcouii fratris, qui ultimus Cossiciorum in Illyrico regnauit, secum Venetias attulisse ferebatur. Illa enim, amisso uiro regnoque, eo sese cum paruo filio ex Latcouio genito habitatum contulerat. Exasperabat insuper animum ipsius fratris Latcouii filius eo quod, quum ipse puerum per nuntios multa ei pollicendo, ut ad sese ueniret, saepius hortatus esset, illeque ad patruum ire abnuerat, ne eius coactu a Christiana descisceret religione, putauit Venetorum id factum esse consilio. Sed et quidam


425. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

simul ut ex proximo, si usus postulasset, auxilia suis posset submittere. Statuerat enim non nisi ui capta, aut oppidanorum uoluntate dedita Naupacto ex illis regionibus abscedere. Nam quum totum Corinthiacum sinum, quem nunc Patrensem uocant, in ditione haberet, Naupactum in faucibus ipsius sinus sitam a Venetis obtineri aegerrime ferebat. Venetus imperator ubi cognouit Turcarum classem soluisse atque Aegeum mare petere, relicto Corcirae satis firmo praesidio in Peloponesum Methonem uersus cum omnibus nauibus, quas compararat, contendit,


426. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

apud suos auctoritatem habebat. Gallus Neapoli, quae sedes regni est, in potestatem redacta, reliquum quoque intra decem fere dies regnum sub eius imperium magna incolarum infamia concessit. Itaque domus Alfonsi simul sua ipsius tyrannide, simul principum suorum proditione ex regio fastigio ad ima praecipitata est, tametsi eo iam Italorum mores, quum intestina discordia, tum militiae desuetudine deuenere, ut huiusce flagitia ne pro dedecore quidem apud ipsos habeantur. Inde Italiae accidere solet, ut


427. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

est apud Gallos, quos Francos appellant, foeminas ad regni successionem non admittere. Itaque decessoris regis sororibus praeteritis, Gallorum nobilitas Lodouicum Aureliensem longa cognatione stirpi regiae annexum in locum demortui regis sufficit. Qui quidem una cum regno, uxorem etiam ipsius regis in matrimonium accaepit, prima coniuge nouo inter Christianos exemplo repudiata, apud quos sane coniugium non nisi morte alterius dirimitur. Ferunt autem Aureliensem hoc consilio tantum facinus Alexandro Sexto Romano pontifice


428. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

ducem regem Gallorum creatum esse, ratus, ut erat, illum sibi infestum esse, atque inde rebus suis pestem impendere, quum ob quasdam ueteres simul et recentes offensas, tum quod ille, utpote legitima Philippi filia ortus, qui quidem ultimus Vicecomitum Mediolanense obtinuerat imperium iustiorem se ipsius Philippi haeredem existimabat, animo ualde laborare coepit, quanam potissimum arte imminens eluderet fatum. Iam enim iusta ultio appetebat pro fratris filio nefarie necato, alienoque imperio ui oppresso. Neque enim, ut impii arbitrantur, Deus negligit mortalia, quamquam hoc


429. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

deinde se auxilio ab Hungaris iuuari postulent. Quod quum Thomas pontifex, quem Veneti magnis muneribus cultum sibi conciliarant, animaduertisset, accersitum ad se Venetum legatum docet non esse cum Vuladislauo Hungarisque uerbis sed auro agendum, quippe, ut fere fit, suo ipsius animo gentis suae animum metiebatur; eius esse Vuladislauum ingenii, ut malit aurum quam gloriam, nihil non illum spe pecuniae, cuius esset auidissimus, facturum. Itaque Venetus promissis (sic enim domi


430. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

accessit, scalasque applicare frustra conatur, simul nauium, quae uento agitabantur, instabilitate, simul quia rupes, in quibus ea pars muri extructa erat, inter salum et murum ipsum interiectae, prohibebant naues moenibus admouere, licet inde oppidum opere haud satis emunitum esset, ut ubi ipsius loci ac maris praesidio tutum foret. Sed quia Iacobus metu poenae obstinauerat animo immissi in oppidum auxilii negligentiam egregio aliquo facinore compensare, quo specie saltem oppugnationis inde ostensa uires oppidanorum distraheret, iubet suos per rupes urbi appositas ascensu tentato


431. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

sese undae credere ausi non sunt, impetu facto partim trucidarunt, partim uiuos coeperunt, Venetis extra iactum teli litore submotis atque inspectantibus. Imperator Venetus triduo per Ambrachium sinum uagatus magno cum periculo per fauces euasit. Etenim e castellis in faucibus ipsius sinus utroque ex latere positis ingenti tormentorum ui est petitus. Omnes tamen naues, praeter unam Dalmaticam, fortunae beneficio integras inde eduxit, quae quidem et ipsa haud eo loci percussa fuit, ut aut ita undam acciperet, ut pessum iret, aut difficulter refici


432. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

partim a possessoribus pecunia emptas, partim uoluntaria deditione traditas in ditionem redegerunt. Quas sane urbes Caesar, Valentiniensium dux, homo omnibus sceleribus coopertus, atque ad perturbandam Italiam natus, ipsius Alexandri pontificis filius ex adulterio susceptus, ui tenuerat pulsis inde iustis possessoribus, mortuo deinde pontifice amiserat. Neque enim licet per leges uectigalem agrum auferri ab eo, qui conduxit, aut eius successore, quandiu uectigal pendatur. Et quoniam nos huius


433. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

una cum Turca quasi obses a patre datus Carolum Octauum, Francorum regem, regnum Neapolitanum, ut supra demonstrauimus, petentem, inuitus sequitur. Ab hac immanitate facinora sua incipiens cum fratris uxore consuetudinem habuit. Quae res quum fratri natu maximo, Candiensium duci, querela ipsius, qui iniuria afficiebatur, innotuisset, adulterum saeua oratione increpuit, malumque ei inter castigandum saepius minatus est, ni a turpitudine desisteret. Caesar praeterquam quod fratris fortunae inuidebat, minas insuper eius aegre patiens, ei mortem inferre, depositoque


434. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

obtinere quam sacris Deoque dicatis pecuniis ac in hospitalitatem absumendis abuti, atque his ipsis regna pulsis iustis regibus per nefas parare. Et quia potentia per scelus quaesita pessime exerceri solet, ac plerunque suum ipsius exemplum in auctorem recidit, patrem carnificio uultu minisque circumsessum arbitrio suo regebat, atque ita in suam, incusso metu, cupidinem trahebat, ut ex scelerato per se homine perditissimum efficeret, omnemque humanitatem


435. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

conuiuis depromptum esset. Minister illud ipsum uinum, cui uenenum immixtum erat, sceleris ut diximus ignarus, offert: nemini enim rei atrocitatem Caesar aperuerat. Quod cum admotum labris placuisset pontifici, iussit apponi sibi aliquid esculenti, moxque semel atque iterum ipsius uini potionem nullo forte ministri gustu libatam, securus ueneni, eo quod exploratae fidei minister, habebatur, hausit. Interim cardinales, quos diximus ad coenam uocatos, ancipiti metu deliberare irentne ad pestiferas epulas, an ualetudine excusata domi se


436. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

quo intra duodecim dies extincto caeteri conuiuae, una cum pontificis filio, haud graui adeo morbo paulo post afflicti periculum euasere. Haec aegritudo non minus quam pontificis mors res Caesaris funditus euertit: nam morbo implicitus nihil negocii per sese obire potuit, quum res sua ipsius non modo opera, sed et praesentia indigeret. Itaque intra paucos dies urbes Ecclesiae Romanae uectigales, partim antiquum imperium respicientes pulsis Caesarinis praesidiis principes suos reuocarunt, partim Venetis, ut dictum est, sese dediderunt.


437. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

a Venetis transitus negatur; Germani ad Tridentum consistunt; Veneti plurima loca Carnico atque Istrico agro occupant, sed aucta potentia aliorum in se odium excitant. Interea Ferdinandus, Hispanorum rex, Philippo, Belgarum ac Morinorum duce, Maximiliani Cęsaris filio, genero ipsius regis, ab Hispanis principibus in Ulteriorem Hispaniam accito, praetextu regni Neapolitani uisendi cum quadraginta circiter nauium classe Neapolim uenit. Non enim sese in Tarraconensem Hispaniam, patrium regnum, tunc contulit, quo et sponte sua magis quam Hispanorum


438. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

praefectus delectu habito, equitum frenatorum mille, peditum cum Hispana legione duodecim millia confecit atque magnis itineribus Bononiam contendit, quae paucis ante mensibus, pontifice, ut supra demonstrauimus, in fugam a Gallis coniecto, ab imperio ipsius pontificis defecerat, Bentiuolis in patriam restitutis. Porro Iulius pontifex, ut alio loco diximus, ueteribus inimicitiis incitatus, magno Bentiuolas odio prosequebatur, seu animi morbo indulgens nam ex hominibus, et his interdum minime studiosis, fiunt pontifices ― seu


439. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

pontificis defecerat, Bentiuolis in patriam restitutis. Porro Iulius pontifex, ut alio loco diximus, ueteribus inimicitiis incitatus, magno Bentiuolas odio prosequebatur, seu animi morbo indulgens nam ex hominibus, et his interdum minime studiosis, fiunt pontifices ― seu tyrannidi ipsius familiae infensus. Galli Hispanos a Bononia repellunt; Veneti in Ferrariensem ditionem inuolant, sed dux eis profligatis se in libertatem uindicat; Brixiani ciuitatem Venetis produnt; Gallis Venetis eam rursus


440. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

imperium Gallorum rex paucis ante annis abstulerat, irrumpunt. Nec Morini et reliqui Belgae, qui nepoti Maximiliani tunc parebant, Britannusque rex ab hac coniuratione aduersus Gallos inita abfuere, quorum alter nepos ex filia regi Hispano erat, alter unam ex filiabus ipsius regis matrimonio sibi coniunxerat. Hac tanta belli mole in Gallum regem concitata facta est repente magna rerum commutatio: nam Gallus, retentis solummodo arcibus urbium Circumpadanae Italiae, exercitum ex Italia in Galliam neccessario reuocauit, atque ita arma, quacunque


441. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

iterare, qua sane originalis macula eluitur, commissi poenitudine morumque emendatione, addita sacerdotis prece ac censura, expiationem fieri existimemus, Christi imprimis litatu omnem humanam labem expiante. Non latuit Curcuthem, Lidiae satrapem, regis consilium, ipsius regis consiliariis rem prodentibus, quos ille donis ac pollicitationibus sibi nequicquam conciliarat. Sane quilibet liberorum regis suos apud patrem parare solet fautores. Itaque quasi desperans de successione paternae fortunae coepit Selyni in speciem regnum moliri, ratus eo in


442. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

Chersonesso, pulso inde patris praesidio, in potestatem redacta filioque suo atributa, Sarmatas Chersonessi accolas, quos nunc Thataros dicunt, sibi amicitia, affinitate cum his contracta, iungit: nam filiam Thatari regis filio suo in uxorem accaepit. Itaque ex illis gentibus ipsius regis uoluntate ad tria millia armatorum facile confecit, licet haec natio, ferox illa quidem, sed ad pugnam cominus ineundam nullius fere usus sit, utpote sagittis emissis magis terga uertere quam gladio rem gerere assueta. Quibus


443. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

agitatumque, an Selynes ad patrem esset admittendus, nemo id faciendum suasit. Omnes enim fere Achimathis partes se fouere simularunt, quia rex in illum inclinabat, licet non idem animi habitus omnium esset, nempe quibusdam imperium ad Selynem trahentibus, sed nemo suo ipsius periculo Selyni consultum uolebat. Itaque censuerunt Selynem primo molli rescripto reprehendendum, quod iniussu patris prouincia sua Trapezunto excessisset, deinde quod non accersitus ad patrem praeter morem Turcaicum uenire in animum induxisset. Iisdem literis


444. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section]

incidit morbum, aegerque apud quendam colonum in paruo uiculo aliquandiu delituit. Sed regum cura nihil diu occultari patitur, quod inuestigari uolunt, multis in obsequium, propter ingentia praemia, paratis. Igitur hunc in modum Corghutes sese occultans repertus est. Equus ipsius Corghutis, forma eximius, quum alterius copia non esset, hospiti datus est, ut eo Alicarnassum uectus conduceret nauim, qua in Rhodiorum insulam auehi posset Corghutes. Colonus equo insidens conspicuo quibusdam Selynis militibus, ad inuestigandum Corghutem missis, fit


445. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

in uicum, in quo Corghuthes diuersabatur, a colono perducti illum non inuenissent (nam regulus conspectis procul equitibus, ratus se proditum esse, montem uico proximum petierat, seque in quodam specu abdiderat, ore ipsius specus uepribus obstructo) omnia circa scrutati loca forte animaduertunt ad os specus, in quo Corguthes latebat, congestas uepres recens succisas. Suspicati, id quod erat, ibi quippiam nuper a uicanis abditum esse, quod a conspectu suo dedita opera submotum esset, studio, ut fit,


446. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

mores Veneti in consilio habentes, rege Gallo pacificatore adhibito inducias primo impetrant. Mox numerata Maximiliani praesenti summa ducentorum millium nummum aureorum, pactique item ut quinque et uiginti millia in singulos annos Romano imperatori tributi nomine perpetuo penderent, uoluntate ipsius Veronam ita recęperunt, ut magis appareret se inducias potius quam pacem domum retulisse. Quippe praeterquam quod Verona his adiectis conditionibus restituta est, ut scilicet omnibus Veronensibus, qui Maximiliani partes secuti essent, tuto domi esse liceret,


447. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

potius quam pacem domum retulisse. Quippe praeterquam quod Verona his adiectis conditionibus restituta est, ut scilicet omnibus Veronensibus, qui Maximiliani partes secuti essent, tuto domi esse liceret, foederi adscriptum est, ne per inducias ullum urbi nouum munimentum iniussu ipsius Maximiliani adderetur. Quae quidem res argumento est inter Maximilianum et Venetos tunc de pace haud quaquam conuenisse, induciasque, ut dictum est, factas, non autem certam pacem compositam fuisse, quo scilicet Maximilianus aut, quum ei uideretur bellum instaurandum, sublatis


448. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

exercere, rusticorum uero esse agrum colere, et ex fructibus labore suo partis nobilitati alimenta suppeditare, quippe quae armis suis ipsos rusticos tueretur. Nec ob tam atrocem poenam uisus est Hungaris Ioannes inhumana in Scytham usus crudelitate, eo quod rustici ipsius Scythae instinctu nobilissimos Hungariae uiros, fide interposita euocatos, crudeli ac foeda morte affecerant, quemdam ex Caicia familia Canadinensium episcopum, Georgium Docium, Petrum Rhauosdium, Nicolaum Tornaeum. Ex quibus Caicium praesulem palo in uiscera eius adacto


449. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

sit, Turca, an Armenius bello sit praestantior. Alioqui si in pugnam prodire non audes, induc in animum meliori parere ac stipendium pendere. Ad haec Sophenus subridens respondit se non eo, quo hostis uocaret, sed quo ipse constituisset uenturum: Ismahelem enim solere suo ipsius arbitratu ac consilio, non alieno praescripto omnia agere, nec se praelium detrectare, sed tempus pugnae ineundae idoneum expectare; quamquam Sophenis uix honesta uictoria futura est, quae ex seruis reportanda sit,


450. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section]

quod, dum Selynes iter ad Euphratem haberet, Turcaicis commeatibus infestus extiterat, seu praedae cupidine, seu Ismahelis partes aperte fouens. Neque enim dubitauerat Selynem eadem fortuna cum Ismahele pugnaturum, qua quondam Mehmethes, ipsius Selynis auus, cum Cassano, Armeniorum rege, pugnauerat. Quippe quum ex illo praelio aequo Marte discessum esset, uterque tamen pro uicto abierat, altero alterius fortunae ignaro. Vnde satis apparet Selynem et consilio et


451. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 260 | Paragraph | SubSect | Section]

Thoma incolumi nunquam quieturam, Iamberdinum, adiuncto sibi Cahirio (uterque autem Thomae solidano erat inimicus), tradito eis iusto exercitu ex Turcaicis copiis delecto, Thomam persequi iubet. Qui ubi ad Abdiam Saithicae regioni imperitantem peruenere, eum primo pro maiestate ipsius ac uerecundia (ferunt enim illum longa cognatione stirpi Machomethis, Turcaicae sectae auctoris annexum) molli oratione hortati sunt, ut Thomam sibi, magnam apud Selynem eo officio initurus gratiam, traderet. Mox ut uiderunt illum a proditione abhorrentem, iniecto belli metu coëgerunt tuta


452. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

tristis nuntius occurrit, afferens filium eius natu maximum, qui iam nonum annum agebat, morbo extinctum esse. Huc accessit perturbatio regiae domus, orto inter matrem et uxorem Salomonis haud leui iurgio. Nam quum mater regis nurum asperioribus castigasset uerbis, quasi ipsius incuria regulus decessisset, illa simul dolore amissi filii, simul reprehensionis impatientia prope amens, dum socrum ab se amouere nititur, pugione haud sane letali uulnere percussit. Est autem mos apud Turcas tam uxoribus quam filiabus regum pugionem zonae alligatum quasi quaedam


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.