Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ipsius

Your search found 1497 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 46-91:


46. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 6 | Paragraph | Section]

illustratus, visione decora est perpetuo priuatus ac in abissum est precipitatus. Igitur, Iadera, non uales illud elegicum metrum regis Dauid resonare. Debuit enim tam horum, quam illorum nimio librante onere uitiorum grandem tempestatis rabiem excitare. Derelinquat ergo impius uiam suam et Deus ipsius miserebitur, reuertatur ad Dominum, et gressus sui prosperentur in sempiternum. 2. Epistola auctoris ad illum, pro cuius rogatu presens opus est editum Uictorie populi vrbis Iaderę. Ex nobili ortus


47. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

mutarunt et in sponsione facta nullatenus permanere fixi uoluerunt, hec in inductu et suasu quorundam magnorum Croatorum, precipue filiorum comitis Curiati de Corbauia, qui principaliores rebelliones et fraudulentiores sacro regio dyademate pre ceteris Croatis extiterunt. Deducto ad ipsius regis notitiam tam grandem dolum et fraudem fuisse comissum, non in parua animositate cordis fuit repletus. Penitus statuit in se, licet dimidii regni sui thesa- urus in confusione esset dispergendus, decet ut cuncta oppida et uallata regionis Croatię sue


48. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

armauerunt. Alieque ciuitates parauerunt lebulos armatos iuxta eorum dignam possibilitatem. [7.] Qualiter Veneti obsederunt Iadram per mare Mane quidem facto duodecimi diei ipsius mensis Augusti dictus Petrus, Capitaneus generalis decem galearum, iussu Ducali ex parte quirinali portus Iadrę ultra Sagularum obsedit Iadram, ita quod exeuntibus et intrantibus penitus erat uia artissima. Ad quem Marcus Cornario, tunc comes Iadrę, cum comitiua duorum nobilium de


49. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

in ciuitate eos non permisit. Denique suasu et rogatu prefati comitis Biualdum, eius sotium, libere relaxauit ac Iadram conduci saluum fecit et Georgium, reliquum consortem, in classe detinuit nec ipsum abire permisit. Nam totam familiam et supelectilia ipsius comitis eius iussu ad galeam fecit transfretare. Sed homines Iadrę ad nullius nouitatis inditium sunt comoti: decreuerunt oratores, qui erant nobili progenię, numero XII, cum deliberatione mandare duos ambassatores ad dictum Petrum de Canali, Capitaneum sepe nominatum, quod


50. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt comoti: decreuerunt oratores, qui erant nobili progenię, numero XII, cum deliberatione mandare duos ambassatores ad dictum Petrum de Canali, Capitaneum sepe nominatum, quod ita extitit completum, quorum nomina sunt: Petrus de Matafarro et Martinussius de Butouano. Et ad ipsius Capitanei conspectum presentati causam rumoris per ipsum illatam diligenter inquisierunt ac ut si aliquis ciuium uel commune aliquo errore est mandatus, correctio cedat iuxta uoluntatem communitatis Venetiarum, sed mirum, quare tam aspera contra Iadram perpetrantur. Dicito: Quid cupit


51. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

Eodem die quendam fratrem Predicatorum ordinis nomine Nicolaum Veglensem ad dictum Capitaneum transmiserunt. Et cum mutuos sermones aliquos protraxissent, idem frater Nicolaus legatus ipsum Capitaneum pro parte Iadertinorum multo rogatu deprecatus est, quod licentia et nutu ipsius Capitanei Iadertini valeant tres solemnes ambassatores ad maiestatem Ducalem destinare de rumore eis illato et negotio supradicto. Et obtenta ab ipso Capitaneo licentia, retulit idem legatus ea, quę a Capitaneo didicerat, Iadrensi Consilio. De quo Iadertini valde


52. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

Et si qui recedere curauerunt, tuti relaxati sunt nec aliquis ipsorum extitit detentus. 8. De abominabili opere per Venetos exacto Luminante vero XIII die mensis Augusti, anno et indictione supra patefactis, dum tertia hora ipsius diei defecisset, quędam galeę de superiori numero imperio Petri, Capitanei prefati, quoddam horribilissimum scelus, non solum hominibus abominabile putatur, immo nequitie Asmodeorum horrendum haberetur, perpetrarunt. Quosdam homines egenos, ciues et habitatores Iadrę, per


53. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

extra ciuitatem Iadrę, tradere ac designare sine alicuius ambiguitatis obstaculo velint in potentiam Ducis et totius comunis Venetiarum – hoc addito, quod tribuant comiti electo per ipsum "# nostrum comune liberum et expressum dominium in omnibus iustitiam meditando iuxta ipsius nutum et voluntatem, nihilominus rura possessionesque eorum omnes in vsum et vtilitatem iuxta ipsorum beneplacitum et libitum conuertant- aut ipsi contra Venetorum potentiam viriliter procurent resistere, cum multo plus puto fore sanctius eis velle ad primum applicare partitum.”


54. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

cum primum Deus superbiam odio habeat, que precipue in nostris abundat ęmulis. Tutamque ciuitatem et meniis fixe firmatam habemus, in qua vnius anni et semis victualia superfluunt, et secundario inquiramus fauoris presidium a nato fęlicis et pię memorię Kroli regis, scilicet a Ludouico, ipsius successore, ut nos non deserat a prolixo iam curriculo fideles sacrę coronę persistentes, cum idem Carolus rex specialem charitatis amorem in vrbem et homines generosos huius ciuitatis gesserit. Spes certitudinaliter in Deum et nostrum pastorem est tenenda.


55. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

suum iter ad dictum regem accelerauit in breuibusque diebus ad dictam regionem Vngarię peruenit et ad ipsum regem debita reuerentia impensa accessit. Cui prono capite et denudato ac etiam genibus flexis causam sui aduentus et tam prolixe peregrinationis pie indicauit necnon neccessitatem ipsius vrbis presentate palam fecit iniungens, ut ipsos fideles sanctum prouideat diadema a tanto eruere discrimine, “ut ammissa, id quod predecessores reges perditum putarunt, per vestram benignam maiestatem recuperata existant.” Cuius nuntii


56. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

suauia cum melodiis, campanis ac tubis totam vrbem circumeundo discurrunt, quo inimici in multa animi admirratione compelluntur, petunt, nullum responsum suscipiunt. Quantam enim potestatem et dominium Venetorum ipsi affectabant, quod qui iam post ipsius epistolę susceptionem nomen Ducis potius quam Regis ascendebant Sed adhuc roboriores ipsi Veneti in eorum iniqua petitione et proposito efficiebant. Intelligentes quidem Iadertini eorum voluntatem non posse mutare alia susceperunt carbasa. Venetorum dominium protinus abiiciunt, tota


57. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

peditum octingentorum ex tota Italia congregatorum, iuxta ecclesiam S. Chrysogoni de fonte fixum construere ceperunt habitaculum versus vrbem et ibi confecerunt contra ciuitatem eorum quam Italici et Longobardi bastidam, Dalmatici et Croati sticatum appellare consueuerunt. Longitudo vero ipsius bastide erat quantum ianua magistra Iadrę ab ecclesia S. Viti recta linea procedendo distat et amplitudo eiusdem quantum forum a dicta ianua prolongatur. Que vndique vallata ligneis tabulis mire pulchritudinis fabricatis, propugnacula crebra et alta in ea confecta et constructa


58. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

magistra Iadrę ab ecclesia S. Viti recta linea procedendo distat et amplitudo eiusdem quantum forum a dicta ianua prolongatur. Que vndique vallata ligneis tabulis mire pulchritudinis fabricatis, propugnacula crebra et alta in ea confecta et constructa sunt. Porro quia a constitutione ipsius sticati seu bastidę usque ad eius remotionem nullus fere preteribat dierum, quin inimici mixtim scaramutias seu badalutios conficiebant, sed ut plurimum, immo fere semper Iadertini brauium de aduersariis asportabant, nunc ense iugulatos, nunc ductu captiuatos, aliquos iaculis


59. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

oriatur, sed Iadertini eorum inquisitionibus adhęrere non curant, parrant quamplures parones, quas latenter in offensionem inimicorum transmittunt, enormia dispendia inferunt Venetis ac eorum aduersarios, siquos reperiunt, pestiferę morti tradunt. Nam cum quadam vigesima quinta die ipsius Septembris mensis quedam paro discurrens per mare, in qua erant fere viri Iadertini circa triginta, quendam angromagum Raguseorum alto pellago detexerunt, ipsum cum celeritate insecuta est. Ille fugiens, ista appropinquans tandem huius applicauit ipsumque viriliter cepit


60. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

in quantitate in sequenti capitulo descripta Multis quidem dolositatibus et infinitis argumentis Veneti, quorum particulam curauimus propalare, ipsam vrbem seu aliquod castrum Iadertinorum procurabant in sui gubernationem submittere, quibus Iadertini non sui industria, sed virtute ipsius S. Paraclyti mirabiliter obiiciebant. Nam crebrius multos ex eorum stipendiariis numisma coinquinatis Iadra abire et fugam arripere exercebant, ut aliquid abominabile, puta larem in ciuitatem iactare seu classes cremare vel forte aliquem ex nobilioribus crudeli


61. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

cremare vel forte aliquem ex nobilioribus crudeli subiicere gladio et alia quamplurima iniqua exercerent. Sed hiis omnibus Iadrenses curam sollicitatam gerebant. Nullum in vrbem sinebant sine cautione introire. Obumbrante nempe nocte vigesima septima ipsius mensis Septembris dum animalia suaue recipiunt somnum, Veneti, vltra sexingentos electos et probos viros, in vallem S. Eufemię in insulis in eorum clasibus latenter duxerunt et ibi vsque ad horam tertiarum sequentis diei in loco vocato Briacel Verh latuerunt. Cum ipsa dies vigilie


62. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 29 | Paragraph | SubSect | Section]

16. De gaudio, quod Iadertini conceperunt de quadam pugna habita inter partes Cuius nuntii relationem audientes idem Iadertini, in multa hilaritate mentis sunt exhilarati, quod in honorem et decus sui regis vexillum grande, in quo erat depicta effigies seu insignies ipsius regalis maiestatis, dum Titan tertiarum horam pręsignabat, in eminentiori turri locatę ex plaga quirinali ianue magistre tubarum sonitu ac grandi hortatione in trunco eminentissimo erexerunt. Nunc aduersarii crebrius concordiam postulant


63. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 30 | Paragraph | SubSect | Section]

tres in sui vsum conuerterunt, vnam et vltimam igni tradiderunt, cum maxima ammissione gentis suę. Ex parte reliqua plurimi plaga percussi, sed nemo morti derelictus. 17. Quomodo Iadertini pręstolantur exercitum et de ipsius induciis et reuersione ad propria Prestolantur Iadertini cum apparatu maximo exercitum iussu regio collectum, qui sexto mensis Nouembris in Mogoroua Dubraua castramentatus est. Fabricant ingenia contra Venetorum bastidam, arma et loricas cassidesque suffulciunt in multa letitia


64. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 30 | Paragraph | SubSect | Section]

necnon eos rogatu et prece astantissima supplicassent, ut domini regis edictum perficiant, pro quo in suffragium subditorum regie excellentię fuerant congregati. Sed ille Stephanus banus cum eorum complicibus et maioribus tyronibus ipsius exercitus potius crumenam auro et numismate Venetico, que in tam longo itinere erat excussa, elegerunt resarcire quam tam excellentem gloriam et laudabilem decorem velle suo naturali domino asscribere sicut ille qui magis dedecus quam laudem aquirit. Sed, o collega


65. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

adunati vnanimiter cum iubilatione clamauerunt dicentes: Amen. Et dum solemnia explerentur misteria, vniuersus clerus Dalmaticis decoratus vestibus laudibus hymnisque et sanctorum psalmorum ductu in multorum nobilium et plebeiorum comitiua cum eodem antistite in foro in medio ipsius vrbis usque deuenerunt et, susceptam a dicto antistite totus vulgus benedictionem, in trunco eminenti passuum fere vndecim in dicto medio foro dictum vexillum inextimabili letitia erexerunt. Fiunt solatia illo die per vrbem, fiunt per vicos mirrabilia modulamina vocum


66. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

fere hora proxima meridiei prefatus Delphinus ex quirinali parte portus cum dictis suis galleis se adhesit et duos suos speciales legatos Iadertinis delegauit rogans instantissime eosdem Iadertinos pro parte illius, cuius missi fuerant, quatenus aliquos ex discretis nobilibus Iadrę ad presentiam ipsius Delphini debeant et velint transmittere sub fiducia, quomodo conferent et adinuicem proponent illa, ad que ciuitas libenti forte animo se adherebit. Cuius petitioni et voluntati ipsi Iadertini allacriter complacuerunt: duo legatos, Andream de Sloradis, Nicolaum Madii Galleli,


67. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

et voluntati ipsi Iadertini allacriter complacuerunt: duo legatos, Andream de Sloradis, Nicolaum Madii Galleli, quem in presenti graphia recolimus nominasse, destinauerunt. Et facta est tregua illo die, que vsque ad vesperarum cantum durauit. Et cum idem legati Iadrenses conspectui ipsius Delphini se manifestassent, honorem decentem impenderunt, quos ille iocunde suscepit et eisdem verba in hunc explicauit tenorem. Prouisione Sedis apostolice et mandato nos elegisse in generalem capitaneum fidei Catholice contra Turcos et paganos.


68. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

fugam repellunt. Et illi frequentant iacere lapides cum eorum trabucho, quem ibidem locauerant. Sed ex utraque comitiua plurimi saucia feriuntur. Sed ipsi Veneti certamen exercendo, crebrando componunt ex flebili magisterio quendam catum ligneo laboratum artifitio, quem ad menia ipsius castri protrahunt, in quo homines murum eiusdem fodere procurant. Sed hostes, multo assumpto cordis vigore, quamplures crepidines in ipsum premunt, quod multos ibidem latentes letali morbo cruentant, nec secundario cum simili ingenio accedere


69. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

quam suę patrię gloriam mundalem velle assciuere, ipsi Veneti coinquinauerunt et reliquos sub fiducia incolumes relaxare promiserunt. Et quamdiu ipse partes in agonia vigilantes, quidam ex castro, qui iam scelus perpetratum executioni volebat finire, in cauponato, vbi falernum ipsius oppidi conseruabatur, clam cum quibusdam cęnobitis ibidem repertis se direxerunt et ibi feramentis murum castri ceperunt fodere. Reliqui ex consortibus super meniis existentes, qui hoc etiam participabant facinore, vexillum effigiei S. Marci ab inimicis assumunt et super


70. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

in sui vsum conuertere, toto nixu studuerunt. Iusserunt ab architectoribus fabricari quandam cathenam tignorum similis confectionis prioris, sed compositionis debilioris. Qua expleta, ipso tertiodecimo Kalendas Februarii noctis secundę vigilię et sub silentio a dicta ecclesia S. Iacobi ab ipsius ripa usque ad alteram partem portus recto tramite incedendo versus ciuitatem protenderunt ipsamque in ęquore figere mandauerunt et eadem hora fere quinque trabuchos ob defensionem ipsius cathenę tensos versus ipsas girauerunt. Circaque tertia vigilia noctis tenebrosę eiusdem Iadertini in


71. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

ipso tertiodecimo Kalendas Februarii noctis secundę vigilię et sub silentio a dicta ecclesia S. Iacobi ab ipsius ripa usque ad alteram partem portus recto tramite incedendo versus ciuitatem protenderunt ipsamque in ęquore figere mandauerunt et eadem hora fere quinque trabuchos ob defensionem ipsius cathenę tensos versus ipsas girauerunt. Circaque tertia vigilia noctis tenebrosę eiusdem Iadertini in quibusdam eorum crapulis decore armigeratis ac cum quadam magna gallea, in qua constructa erant eminentissima propugnacula, ad dictum Venetorum maranum, locatum in dicta


72. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

firmatam rationem, ordinationem et statutum omnis ciuis, immo quilibet repertus in ipsa, sub crudeli succumberet gladio. Sed Iadertini, in quantum diuina permittebat gratia, potenter contrastabant ipsosque maleficos sub duro detruserunt carcere. Deficiente quidem sexta hora ipsius vigesimi tertii diei Capitaneus Venetarum gallearum cum nouem galleis mirabiliter pręparatis, quarum sex erant tabulis tectę, prout superius expressimus, ac cum quadam turre lignea operata fabricatione in quodam carabo lato fere cubitorum octo, quam Italici burgum seu plathum vocant


73. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

multa Venetorum strages, quod ipse plathus ex crebra impressione aliquantulum retro secessit. Qui aliquantulum recreatus magna clade se disposuit, audacter omni pauore humanę fragilitatis postposito ad dictam cathenam se adhęsit. Cui Iadertini obiicere nitentes nequaquam valuerunt. Et homines ipsius plathi graue pondus in ipsam iactauerunt et cathenis ferreis ipsam anodauerunt et cum gyraculis dirimerunt et ad fretum S. Iacobi usque pertraxerunt. Nunc aperitur et fit spatiosus portus. Quamuis hostes Iadertini gemitu et dolore nimio turbati discurerunt, galleę tectę per


74. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

tristitia vestra in gaudium conuertetur, Altissimi gratia suffragante. Data Budę die 3 o13 mensis Martii. Grandi consolatione fideles suscipiunt ipsas litteras ac multa cordis affectione pro regis salute deum piis deprecantur orationibus et tantas preces pro incolumitate ipsius apud excelsum superum fundunt, quod presul et antistes ciuitatis, rogatu nobilioris populi, et nobilissimas orationes instituit, prima videlicet secreta et pre comunione, iubens quibuscumque mysticum offerentibus sacrificium vinculo anatematis quotidie, tam feriato quam non feriato die,


75. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

Saulare transiens formidans iuxta eam accedere inde recessit. Ex eo, quod ipsa turris Iadre circa cubitos sex altitudine illam inimicorum excedebat, cepit per equor huc et illuc discurrere inimicos molestando nec ubi sibi aptum locum reperiebat. Pugnabatur eadem vrbs et ex australi plaga ipsius solum cum balistis, spingardis et arcubus. Modicos ex hostibus feriunt, tamen quidam cum scalis putabant menia scandere, quos Iadertini taliter opprimerunt, quod reliqui territi ad simile opus non accedebant et easdem scalas ibi reliquisse narrantur. Nunc certant crudeliter hostes a quaque


76. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 61 | Paragraph | SubSect | Section]

et indictione, secundo Nonas Iunii mensis Lodouicus rex personaliter cum suo ualido exercitu vltra centum milia equitum, qui dignabantur in quocumque agone permisceri, in confinio Semelnici districtus Iadrę distans ab urbe fere per spatium septem miliarium castramentatus est. Et Idus quarto ipsius mensis pręfatus rex cum electis duobus milibus equitum penes fines S. Ioannis Baptistę, fundati in capite vallis portus, equitauit intuens vrbem alacri vultu et sincero cordis affectu, quam tenerrime gliscebat a manibus eripere hostium. Ad quem ingens congeries nobilium et mediocrum


77. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 61 | Paragraph | SubSect | Section]

ad exprimendum. Quis benignitatem regis, quam tunc fidelissimis Iadertinis aperiebat? Qui non semel, immo sępe et crebrius cum iuramento affirmasse visus est, potius suum velle corpus Iadre condere sacrofago quam constantissimos Iadertinos velle desolatos relinquere. De duobus erit vnum iuxta ipsius pronuntiationis sermonem: Aut epithaphium ossa eius Iadrae concludet aut ipsi Iadertini a manibus eruantur Uenetorum. Hęc idem rex suo proprio ore multoties coram multis suis baronibus et nobilibus Iadrę ibidem astantibus attestatus est. Nunc Iadertini decorant vrbem


78. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

ab Vngaria peruenerunt. Partis tenorem suarum legationum humiliter in hanc explicarunt formam: Viuat regia Serenitas et triumphum peremniter de inimicis contineat suppetatque suberbos cum augmento salutis. 7. De benignitate regis et ipsius descensu penes Sticatum Quos rex benigne suscipiens policitauit eorum petitioni cito tribuere effectum et veniente die septimodenario Kalendas Quintilis mensis pręfatus rex mouit uniuersam militiam et peruenit in confinia Iadrę.


79. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

orbis exultasse. Parant ornasse ciuitatem decoris sindonibus, per que ille amantissimus princeps, eorum rex, excelsa ethera posset speculari. Appetit quisquam ciuium plus sibi neccesse quam ipse suus naturalis herus patiatur. Non cessant continuis clamoribus ad perpetuum Sabaoth pro ipsius incolumitate humiliter deprecare. Quis ergo tanta perspicacitate decoratus, qui libraret lancem in corde nec in humano sensu quiescere potest tam ingentem Iadertinorum iocunditatem? Iam Iadertinis lata et spatiosa uia conceditur, tuti gradiuntur, iam repellitur a


80. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

in tenebris, uidit lucem magnam et cetera, multaque nobilium comitiua a Iadra ad regem transmearunt plurimosque sermones adinuicem protraxisse narrantur. 8. De ingratitudine Et multi ex tyronibus regis ac homines ipsius exercitus non cessabant urbem uisitare. Nunc isti abeunt, nunc recentiores uictualia uenumdanda conducunt, quos Iadertini austerrime predantur, numos exercitus pro medio cambiunt prętio. Falernum trina parte lymphatum, modium unum pro sex uel septem aureis


81. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

quo Veneti cum ipso rege oretenus fari non presummerent, cum sublimioribus Vngaris ac bano Bosnensi ceperunt adinuicem amicari nec non inter se conficientes quoddam proditionis et conspirationis genus, quod statim indicare promittimus. Imperio ipsius regis tres cattos ligneos fortibilis fabricationis prefati Iadertini ab eorum architectoribus laborare fecerunt. A quoque ipsorum quoddam longum lignum in lance, quo menia bastide et propugnacula funditus erant destructura. Nec idem rex vrbem ingredi uoluit, donec ciuitas ex hostibus foret


82. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

prefatus rex plusquam octingentos prefecit tyrones militari cingulo confibulatos, ex quibus quattuor Iadertinos ordinauit, quorum non expedit recitare nomina, cum quibus et aliis suis ordinatis aciebus parauit se expugnaturum contra bastidam Uenetorum, in qua erant constituti ad ipsius defensionem plusquam sexdecim milia pugiles. Resonat mandato regio tubicula pedestris per urbem, insurgunt Iadertini alacriter, induunt bellica arma, plusquam tria milia hominum cum eorum edificiis precedente vexillo S. Martyris Grisogoni, eorum patroni. Audacter versus


83. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

cum ipsis affectarent. Potius uellent in campum deficere quam tale dedecus, quod eis minime ascribitur, sinerent per illos damnose perpetrare. Et nisi hoc fraudulentum prodimentum tunc per illos regis barones et precipue per voiuodam Laçchouich exactum fuisset, sexta quidem hora ipsius diei non consumasset, quin ipsa bastida destructa ac combusta esset et in manus hostium tradita. Nempe plusquam quattuor centenarii uirorum ex parte Iadertinorum illo Marte cicatricum vulnera plurimis portarunt diebus. Nam nullus fere nobilium reperiebatur, qui baculum in manu


84. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

perfectionem sponsionis suis intimis fidelibus operatę. Et nisi tunc idem rex per suos speciales legatos illos ciues hortatus fuisset, quod de aduersitate nihil hesitent, de ignominia, que ei non fidelibus perpetrata extitit, non gemerent nec turbarentur eo, quod ipsorum liberatio erit prior quam ipsius erit ab illis partibus recessus, nullus ciuium tanto posset uigore subleuari, quin aut ipsam urbem relinqueret aut doloris tactu uita non priuaretur. Et cum nil a rege fideles habere possent nisi tantum ignominię et discriminis desperationem,


85. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

aduenit, rex recessit, in aspero ergastulo uos afflixit. Optastis aduentum Ungarorum mucrone bicipite super uos irruentem, penitus ignorastis, quid petere nesciuistis. 11. De seditione in plebe et qualiter ingenui pro ipsius inquietatione numos aureos eis dispenssant Et dum idem regis legatus munus insolubile Venetis percepisset, Iadratini sperantes concordiam fore inter illos iam roboratam, sed per alteram uiam reuersus est in regionem suam. Lentitatem et ineffectum ipsius nuntii ipsi


86. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

qualiter ingenui pro ipsius inquietatione numos aureos eis dispenssant Et dum idem regis legatus munus insolubile Venetis percepisset, Iadratini sperantes concordiam fore inter illos iam roboratam, sed per alteram uiam reuersus est in regionem suam. Lentitatem et ineffectum ipsius nuntii ipsi Iadertini infęlices concipientes, eorum exigente demerito, quod liberationem patrię ab illo, qui ut sanctus honorabatur, acceptare nequiuissent, sed ab eo inconstantia verba accipiebant, in uaria seditione pro parte pinguium plebeiatorum


87. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

potius uelle artus ciuium mandere quam ad tales conscendere uelle conditiones nec eorum patriam tali suppetere uelle imperio. Sed tum grex inflamatiori furore contra illos accenditur, ipsi obtemperare non student. Decuplat audatiam, feruet indignatione et nec saturari ualent, tanta siquidem ipsius dementis gregis geminata erat iniquitas et elatio ac in tanta seditione uniuersa ciuitas est corrupta, quod secundum libitum populi hostes remigantes iuxta littus vrbis condescendere de nauibus in terram sępius faciebat nec erat aliquis tanto uigore suffultus, qui eius


88. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

aere tenebrosa caligo repente, fumus non credo humana industria conflatus, nimia atra condensatio, extitit in hostium sticato vaporatus et tantum auctus, quod flamme incendium terribili sagacitate ex se euomuit et per diuersa loca bastidę spaciari cernebatur, quod plusquam ipsius medietas sticati exusta affirmatur et, nisi tunc tranquilum temporis ether extitisset, nil mirum, quin totum in cinerem fuisset redactum. Vltra centum aureorum milia habitatores eiusdem perpessi sunt. Et dum pyr sui officium exerceret, conciues


89. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

grauiter remigatores gallearum ex inimicorum sagittis fusticantur. Conatur etiam vna illarum classium accedere ad paronem, ut uiolenter ipsum eripiat et ad portum deducat vel saltem rogum in eum coniectet. Pro aduersariis, qui citabant supra puppi ipsius, qui erant fere pugiles duodecim, crebribus illorum percussionibus telorum ac lapidum necnon spiculorum, quod coactos repellunt, similiter etiam galleas reliquas, quippe nullus remigatorum compertus foret, qui in aliquo artu cicatricis signum non passus fuisset. Ex quibus plusquam


90. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

permittente diuino, videtur deficere. Rursum murmurat ganeo populus et pariter cum illo multi generosi conciues suscipiunt maiores alas, cum nullum famis medicamentum nisi comessatio arbitratur. Ingens, cuius non extitit in primordio ipsius vrbis edificatione similis, egestas, nam vnica libra nefrendium argenteis tribus venumdabatur. Arietum intesticulatorum copia haberi non poterat pro vno nec pro infinito obolo. Taurorum et vitulorum libra quelibet argenteo bino et semis, caballorum ac mulorum quaterna deca, pro vnica


91. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

comunis tam charitatiue prout dilectum filium pater ad sui amplexatur amorem, errorem per illos insensate exactum penitus inanientes ac eos suauibus elogiis amonentes, vt id quod ore pronuntiarent, plenam ratificationem obtineat, denique tribuere ipsis ciuitatem solutam et liberam vniuersumque ipsius districtum absque alicuius impedimenti obstaculo. Promiserunt illi personas et mamonas ciuitatis sex fidelium incolumes seruare, publica roborauerunt priuilegia interueniente hoc fędere nuntiato ratificantesque mutuo pacta et conditiones


Bibliographia locorum inventorum

Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.