Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ipsius

Your search found 1497 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 489-495:


489. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page bii | Paragraph | Section]

At vide inquit, ne sit hominis inconsulti, dum quaerit aliena, ne etiam ea, quae domi habet, amittat: haec est illa Thaletis sapientia metientis coelorum spacia, et non cernentis fossam ante pedes in quam prolapsus cecidit: Quorsum attinet vmbram quandam sic appetere, vt obliuiscaris tui ipsius? Quod si qua sapientia inter mortales habetur, illa certe, vel alias nulla est, suis in primis vnumquemque commodis prospicere: nequicquam enim sapit, (vt prouerbio dicitur) qui sibi non sapit, Quinetiam eos, qui vni dumtaxat negotio inhaerentes fugiunt consuetudinem amicorum, vitant eorum


490. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d4 | Paragraph | Section]

demittuntur in corpora: nec quicquam ex superioribus corporibus intra conuexa mundi in eas agit? Nulla inquam hic plane difficultas est, si persuadere tibi potest, mundum et in hac parte mundi infima hominem praestantissimum animal a Deo non necessario, sed sua ipsius bonitate creatum esse. Alioqui Deus sui iuris non esset, sed satelles necessitatis, et aliena libidine circumageretur, quod impium ac scelestum est credere. Igitur deus primus ille motor, et Architectus vniuersi causaque rerum primaria, et ens sempiternum, quum creasset


491. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e | Paragraph | Section]

Neque in omnium hominum animam agunt, sed tantum imperitorum, et eorum, qui deprauati sunt falsis erroribus. Caeterum omnes caelestes inclinationes vincemus absque negotio sapientia, syderibusque dominabimur. Plerique scribunt in Socrate, tum Zopyri Physionomi iudicio, tum sua ipsius confessione extitisse signa improbitatis eminentissima. Sed ea oppressit ipse atque superauit philosophia: in tantumque profecit ad virtutem: vt fama sapientiae Socratis totum orbem impleuerit. Porro nimium sumus euagati in vindicanda animae dignitate ab Astrologorum Tyrannide: Iam redeamus


492. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e_v | Paragraph | Section]

exploratorios pertingere, quos alii sensus interiores vocant. Mihi vero neutrum placet: fingunt enim animam quasi rem materialem in capitis penetralibus reclusam more principum mittendis et accipiendis nuntiis intelligere: quod sane non minus absurdum, atque falsum est. Non considerant autem vim ipsius diffusam per omnes recaessus corporis, ac eam praesentem excubare ad partes instrumentarias, nec indigere ministris ad ea, quae per seipsam exequi potest. Nam qui sensum communem siue phantasiam aestimatoremue nominant, non aliud credam, quam appraehensoriam facultatem, vimque iudicandi


493. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e4 | Paragraph | Section]

fecem elementorum. Et qua aloqui iustitia est, atque bonitate non ageretur cum deterrimo quoque egregie, et cum optimo quoque pessime. Etsi deus generatim citra omnem controuersiam prouidentia mundum gubernant, tamen viliores quasdam partes caelestibus globis, qui mouent ad ipsius primi motoris imperium, permisit speciatim gubernandas. Luna quidem accepit potestatem vegetandis rebus, Sol vero generandis: Ac caeteri orbes alia huiusmodi sortiti sunt, legeque immutabili ac ordine sempiterno diuinae voluntatis munus exequunt. Quare nil manifestius esse


494. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e4v | Paragraph | Section]

nec tamen oculis cernitur, sed manibus quoque tractatur. Quapropter nil attinet ad rem, et alioqui superuacuum esset, Deum sigillatim haec minima curare, ac se quasi socium ministris adiungere. Nam si Deus haec omnia praesens erat curaturus, non fuit opus administris. Sin autem ab iis reguntur ex ipsius sententia, quid singularis Dei curatio necessaria sit, non intelligo. Caeterum naturae superiori, id est, homini interiori formam ipsius referenti ac ab ipso aeditae, sic afficitur, vt ab eius cura nunquam discedat. Quamuis autem relinquerit hominem in manu sui consilii tamen non caessat eum


495. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e4v | Paragraph | Section]

minima curare, ac se quasi socium ministris adiungere. Nam si Deus haec omnia praesens erat curaturus, non fuit opus administris. Sin autem ab iis reguntur ex ipsius sententia, quid singularis Dei curatio necessaria sit, non intelligo. Caeterum naturae superiori, id est, homini interiori formam ipsius referenti ac ab ipso aeditae, sic afficitur, vt ab eius cura nunquam discedat. Quamuis autem relinquerit hominem in manu sui consilii tamen non caessat eum monere modis multiplicibus, vt in caelum suam propriam sedem intueatur, dignaque parente opera faciat, contumax enim filius abdicatur


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.