Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ipsius

Your search found 1497 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 526-802:


526. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

tractationem perinde hic repetitam cupio, ac si inserta foret. ¶ At obiiciunt illi, de Textu quidem ac libris Sacris convenire, sed tamen de sensu ac intelligentia litem esse. Eam igitur illi volunt ex patribus peti oportere. At contra Augustinus et Hilarius contendunt, ex collatione ipsius Scripturae loca aut dicta obscuriora esse illustranda. Quod sane etiam ipsemet Christus tum exemplo, tum mandato quoque suo confirmavit, una cum suis Apostolis. Sic enim Christus ipse disputans cum Satana et Pharisaeis, dicta Scripturae aut sub obscura, aut etiam male ab adversariis detorta,


527. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

quidam seductores conati sunt probare, hanc esse significationem verbi Iustificare: quia etiam Caleidem in Aristotele significet, nempe cuipiam rei calorem communicare. Quare istis hominibus nihil videtur absurdius Paulino dogmate, nos iustificari per fidem sine operibus: ideoque eam ipsius locutionem mille modis et interpretati unculis vertunt ac pervertunt, ut Paulum vel invitum, vinctumque, ac pessime mulctatum in sua castra pertrahant. Eadem ratione et alias illas primarias voces ac res, dictaque de eis in Sacro volumine, corrumpunt


528. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

si non laudem ac approbationem, at saltem sympathiam et condonationem fratrum meretur. Caeterum, ut veluti ad initium mei huius sermonis rediens, eum concludam: illud sane toto pectore persuadere omnibus hominibus optarim, ut omni studio ad cognitionem Dei, idque per meditationem legis ipsius diu noctuque adhibitam, contenderent. Ad quam Scripturae scrutationem aut meditationem, vel in primis necessarium foret, sermonem sacrum secundum eius nativam vim (quae non aliunde rectius cognoscitur, quam ex ipsis Sacris literis) quam rectissime intelligere. De quo instrumento,


529. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

in interioribus, et in occulto sapientiam scire me facis. Sententia tamen omnium aptissima, et etiam ipsimet Hebraeae linguae convenientissima esse videtur, quod Deus diligat et doceat internam et occultam sapientiam, nempe τὸ γνῶθι σεαυτὸν, sui ipsius noticiam, cordisque atque adeo totius hominis innatam perversitatem, quae dupliciter interna occultaque est: quia et paucissimis hominibus est nota, et versatur circa intima et occultissima hominis, nempe circa illam radicalem et innatam homini malitiam, aut virus Sathanae intus in corde


530. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

quorumcunque remiseritis peccata, remittuntureis: et quorumcunque retinueritis, retenta sunt. Quare absolutio est idem quod remissio peccatorum, aut iustificatio. Absolvimur enim ibi a Deo per verbum et ministrum a peccatis seu reatu, ab ira Dei, poenis et tyrannide Satanae. et denique tum ab ipsius, tum et a propria conscientiae accusatione. Etsi enim omnis promissio et sacramenta nobis credentibus talem absolutionem afferunt, nosque ea semper fruimur: tamen non caret suo peculiari fructu ac utilitate, privata illa ministri ecclesiae absolutio. Sicut etiam contrarium, damnum aut malum


531. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

ibi omnia tum accepta tum data in libros referuntur. Et quidem alicui, seu sub alicuius certi hominis nomine referuntur, eique tanquam imputantur seu adscribuntur, tanquam ab eo accepta, aut in eum absumpta, eive data vel danda, sive ab eo revera dependente data receptave sint, sive ab alio nomine ipsius: sive ex misericordia, et condonando acceptumque ferendo, quod revera acceptum non est: sive ipso se erga alium pro te ad tale onus obligando, ac in se recipiendo, tuumque perinde magnum debitum alteri creditori, cui tu debeas compensando, aut saltem promittendo. ACCEPTATIO, seu


532. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

amare eum, est illum veluti intra pectus suum recipere, complecti animo, et acceptare. Sic igitur nos denuo acceptati, aut in gratiam recepti, habitamus in aula, domo et tabernaculo Dei patris, et in monte sancto eius, facti domestici eius, cives sanctorum, ac denique membra ac cohaeredes filii ipsius unigeniti. Vicinum acceptilationi est verbum vulgare, Gallicum potius quam Germanicum, einen quitieren / einen quit und loss sprechen: quod venit a Latino Quietare aliquem, id est, facere eum quietum, liberare eum ab omni cura ac molestatione, nomine illius aeris alieni perferenda: quod


533. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

in gratiam hanc acceptilationis, aut iustificationis. Verbum Imputare, de quo suo loco postea dicetur plenius, cum de re bona dicitur, aut in meliorem partem accipitur, omnino videtur quasi e regione Acceptationi aut acceptilationi respondere, eique quasi correlativum esse aut etiam causa ipsius. Imputatio enim alienae solutionis, causa est abolitionis mei debiti, seu acceptilationis. Sicut enim CHRISTI persolutionem aut iustitiam nobis Pater imputat, aut per imputationem a filio suo in nos peccatores transfert: ita vicissim simul peccatorem ob, aut per illam imputatoriam


534. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

recipientis. Voluntarie enim se filius Dei sponsorem, vadem, et prorsus selbs schuldig / aut rechtschuldig / aut selbs bezaler / id est, primarium debitorem, aut (ut Paulus loquitur) maledictum legis constituit, ut nos ex carcere, et catenis diaboli ac inferorum, irae Dei, legis ac iustitiae ipsius redimeret, nosque inde ereptos in regnum gloriamque suam transferret. Sicut Historici scribunt, Cimonem translatis in se vinculis, Miltiadem patrem ex carcere liberasse. Sic Christo contigit vulgare proverbium, Den bürgen můss man würgen. Cum enim volens ac sciens plene subierit humani


535. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

tripudiantes canamus: Deus nos filio suo intercedente iustificat, quis est qui nos condemnet? Ille, ille nostram imaginariam solutionem debitorum acceptilat, acceptamve fert, ac in suum rationalem vitae librum refert: Ille nos sui verbi quietantia quietat, et nobis pacem concedit spiritu in super ipsius in corde nostro clamante, Abba Pater: et testimonium spiritui nostro dante, quod filii Dei simus. Sic peragitur nostra Theologica acceptilatio, imputatio iustitiae, iustificatio, debiti peccatorumve condonatio et acceptatio, aut cum Deo reconciliatio, eiusque propitiatio. At contra


536. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

dante, quod filii Dei simus. Sic peragitur nostra Theologica acceptilatio, imputatio iustitiae, iustificatio, debiti peccatorumve condonatio et acceptatio, aut cum Deo reconciliatio, eiusque propitiatio. At contra seductores, contempto sufficientissimo merito, persolutione, aut imputativa iustitia ipsius filii Dei, conantur suis bullis, iustitia meritorum sanctorum, et operum supererogationis monachorum in miseros peccatores pro data pecunia transferre: voluntque Deum illam eis imputare, et ob eam ipsos eorumque persolutionem acceptilare, eorumque peccata remittere, eosque (ut vulgari verbo


537. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

ministri baptizantis, aut sacram coenam ministrantis. alium, ex opere operantis: id est, cum cultus ex vera fide colentis aestimatur. sicut Abel maiorem et gratiorem hostiam fide obtulit, quam Cain: et sicut in baptizando et communicante fides exigitur. Olim igitur erat alligatus Dei cultus, ex ipsius mandato, ad certa loca, tempora, aliasque circumstantias externas. Nunc non perinde est. Solent vero non renati ac carnales homines plerumque tantum ad opus operatum, seu externum cultum, utpote carnali homini perfacilem, ruere, eumque hypocritice praestare, ac in eo summam pietatis


538. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

πριάιμην, ὥστε μή ποτε λατρεύσαι ταύτην. Hoc est: ego vero Cyre vel anima redemerim, ne unquam haec serviret. Tum uxor, ἑαυτου ψυχῆς ἀν πρίαιτο ὣστε μὴ δουλεύειν: Sua ipsius anima emeret, ne serviat. Quin et in Sacris literis λατρεύειν de servitute dicitur, ut in Levitico: Omne opus servile no facietis, λατρευτόν. Et iterum: De semine tuo non dabis servire principi,


539. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 29 | Paragraph | SubSect | Section]

ne radix amarulentiae sursum crescens turbet, et per eam inquinentur multi. Sicut enim amara ac venenata quaepiam herba ex terra crescit, et molestos fructus aut sapores hominibus praebet: sic et impia opinio aut doctrina ex corde crescit, et per os sese expromit in multorum perniciem, et Dei ipsius contumeliam. Eadem igitur ratione ac significatione utitur Scriptura metaphora Absynthii et Fellis, qua Amaritudinis. Possettamen aliqua diversitas alicubi animadverti. ut quod Iere. 9. et 23 minatur Deus, se pasturum populum suum absynthio: id est, gravissimis poenis afflictionum.


540. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

de vita Luc. 12. Anima habes multa bona. Matt. 6, Non, ne anima pluris est quâm esca? Iohan. 12, Anima mea turbata est valde. Et Matth. 26, Tristis est anima mea usque ad mortem. Act. 20, Anima ipsius adhuc in ipso est. In Psalmis innumera sunt exempla: ut cum dicitur, Anima incurvavit se in pulverem, Psal. 44. id est, vis vegetativa proxima est interitui. Multa tamen huiusmodi exempla etiam ad rationalem animam trahi possunt. Sicut et illud: Dilige Deum ex toto corde, tota


541. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

super caput laeticiae, Psal. 134. pro, habere pro summo ac principali gaudio. Adhaeret lingua mea palato, si non ascendere fecero Hierusalem super caput laeticiae meae: id est, ut sicut eius calamitas est summus meus dolor, nec sine eius restitutione gaudere possum: sic contra, ipsius restitutio sit meum solidum gaudium. Ascendere post aliquem, est eum sequi. 1. Sam 25. Ascendere facere aliquem, est eum educere aut reducere. Genes. 27. 46. Psal. 40. Ascendere facere aliquid, significat asportare, praesertim in locum sublimiorem: sic orat Ioseph, ut


542. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

22 pro quamprimum audierunt, quid velim aut mandem. Ad auditum alicui esse: pro: Secretarium. 2. Sam. 23. Auditu auris audivera de te. Iob. 42. Non fuit soror tua Zodom in auditum in ore tuo, in die superbiarum tuarum: Ezech. 16. pro, Non cogitabas; aut loquebare, de exemplo poenarum ipsius O Domine audivi auditionem tuam, timui: Hab. 3. Non suscipe auditionem mendacii, Exod. 23. i. non credas, nec spargas mendacia. Ab auditione mala non timebit iustus, Psal. 112, pro, rumore magnorum malorum et periculorum non nimium perterefiet. De hoc verbo Audire,


543. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

nescire an sit Spiritus S. ac proinde ostenderent, se ignorare totam Ecclesiae Christianae rationem, qui tamen se discipulos dicebant: credo sciscitari Paulum, cur igitur doctrinae nomen dederint, et quales se esse profiteantur. Utitur autem vocabulo Baptizandi, et baptismatis: quia baptismus erat ipsius initiationis ac professionis tessera. Quod ut planius fiat, sciendum est, haec dicendi genera quae in Scripturis occurrunt, quid valeant, et quatenus inter se differant: Baptizari in aliquem, ut in Mosen, 1. Cor. 10. Baptizari in baptisma alicuius, ut Iohannis, hoc in loco: Baptizari in


544. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

accipit. Baptizavit demum baptismo resipiscentiae Iohannes, quum resipiscentiam doceret, cuius symbolum erat Baptismus, quem primus administravit. Et baptizari dicuntur in Baptismate Iohannis, quicunque eo doctrinae genere fuerunt instituti. Quum autem appareat, minime extinctam fuisse cum Iohanne ipsius existimationem: sed post eius obitum multos fuisse tum qui ea docerent quae de Messiae officio ac vitae innocentia divinitus disserverat: tum etiam, qui haec audita amplecterentur, quamvis Christi officium non nossent, ut de Apollo paulo ante Lucas testatus est: nec tamen usquam legamus, vel


545. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

Apostolorum tempore non dum erant prorsus abolitae. Discrimen porro aut convenientia baptismi Christi, et Baptistae, tractatur in Theologia: nunc tantum breviter de ea re moneo, ipsum Baptistam Matt. 3. ac Luc. 3, et Iesum Act 1, sic distinguere, tanquam baptismum ministri et domini ipsius, quod minister proprie quidem tantum exterius lavet: sed Christus tunc, ac in eodem Sacramento, interius mundet. seu, Iohannem et alium quemvis Apostolum aut doctorem esse tantum administrum externi operis: sed Christum esse authorem internae efficaciae, sive exterius ipse baptizet, sive


546. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 48 | Paragraph | SubSect | Section]

ante oculos meos: videtur omnino significare, Non sequar falsam doctrinam. Alii intelligunt, malas causas: quod est minus significans. Denique David queritur de torrentibus Belial, Psal. 18. intelligens nimirum, impetum ac furorem contra se, non tantum impii mundi, sed etiam Satanae ipsius, ac omnium inferorum, qui eum circumdederint et circumvenerint. Bellum, et Bellare, notae voces sunt: tantum phrases quasdam earum percurram. Tribuuntur autem non tantum hominibus, sed et Deo. Arma belli, sunt bellica instrumenta. Deut. 1, Accinxistis nos armis


547. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

benedicimus illi, id est, recognoscimus eum bonum, datorem omnium bonorum. Tob. 12, Benedicite Deum caeli, etc. Daniel 3. Benedicite omnia opera, etc. Haec ille. Quo vero non tantum vocabuli huius significationes tanto magis memoriae subiiciantur, sed etiam ad rei ipsius noticiam aliquis accessus habeatur, in Tabulam breviter eius significationes diducemus.


548. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

filium suum, et porro erga nos. Filium enim suum unigenitum tali quodam beneplacito complectitur, ut ipse inde quasi ingens quoddam bonum sibi petat et accipiat, utpote ex longe dignissimo et obedientissimo filio, qui solus omnibus praeceptis ac votis Dei longe largissime, ac plane secundum cor ipsius satisfecerit, omnemque voluntatem eius impleverit. Nos vero contra, tali quodam amore et beneplacito complectitur, ut ex quibus tanquam longe indignissimis nihil prorsus ipse fructus aut commodi percipiat, sed tantum nobis sese dedat, plusquam paternis ac maternis visceribus nos foveat,


549. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

magnifica est opinio. Idem in 11 Matth. Et placitum fuit) ἐγένετο εὐδοκία id est, fuit bona voluntas, sive beneplacitum. Hoc peculari verbo sacrae literae significant favorem ac benevolentiam numinis, non tributam nostris meritis, sed ab ipsius gratuita bonitate profectam. Rursus illud, Reficiam cor, id est ἀναπαύσω, id est, refocillabo, sive recreabo. Nec enim ad cibum est referendum, sed ad remedium lassitudinis: cum ab hoc verbo deductum sit nomen, quod mox vertit requiem,


550. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

Cyro) pastor meus est, et perficiet omne beneplacitum meum. Et pluraliter חפצים Chephezim, Prov. 8. Melior est sapientia quam margaritae; et omnia beneplacita non possunt aequiparari cum ea. In statu affixorum: Psalm. 111. Magna sunt facta ipsius Iehova, exquisita pro omnibus beneplacitis ipsorum. Hactenus de priori verbo: nunc de altero, nempe de רצה Raza dicamus. Significat igitur רצה Raza


551. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

BIBERE, notae significationis vox est: sed praeter propriam, plures habet figuratas. Primum, per metaphoram ad spiritualium beneficiorum perceptionem translata, significat idem quod frui. ut Christus dicit Iohan. 6, Omnes victuros oportere bibere eius sanguinem: id est, frui beneficiis sanguine ipsius partis. Et prius Ioh. 4, pollicitus erat Samaritanae aquam, de qua si quis biberet, non esset sititurus unquam. Et septimo capite, invitat omnes sitientes, ut veniant ac bibant. Sic Esaiae 55, invitat Deus omnes sitientes, ad fruendum aqua spirituali. Eodem modo et Esaiae 65. dicit


552. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

de quibus omnibus suo ordine dicemus. PRIMUM, saepissime Deus dicitur Bonus טוב vel תפיד benignus: de posteriore voce in vocabulo MISERICORDIAE dicam. Cum autem Dei bonitas celebratur, tum potissimum ea ipsius virtus praedicatur, qua erga suas creaturas est bonus aut beneficus: tametsi ipse totus, et omnes eius virtutes, ipsissima bonitas sunt. Cum autem Deus sit et perfectissime bonus, et omnis bonitatis in tota rerum natura unicus fons, ut et Plato pronunciat in suis definitionibus: alia autem


553. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

laudetur illa eius benefica et paterna erga nos voluntas: (nam ea nos maxime indigemus, et plus cum ea quam cum aliis eius virtutibus aut bonitatibus commercii habemus) ita contra, cum hominis morale bonum praedicatur, tum significat omnes virtutes. nam Deus omnes flagitat, et praesertim ipsius cordis rectitudinem. QUARTO, aliquando bonum, quasi extra hominem, significat id quodam decens, iustum ac rectum est. ut Psal. 14. Non est qui faciat bonum. Psal. 34, Declina a malo, et fac bonum. Psal. 73. Adhaerere Deo bonum est.


554. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

Cervicem inducere in iugum regis Babylonis, est ei servire: Ier. 27. Sic Apostoli negant conversorum cervicibus imponendum esse importabile iugum legis. Caeterum Paulus Rom. 16 inquit de quibusdam piis, quod pro anima sua propriam cervicem subiecerint: quo indicat, eos suam vitam servandi ipsius gratia, in discrimen adduxisse. CESSARE, alias idem significat quod abstinere a labore: alias, quod sperare in Dominum: alias, cum dicitur in tertia Hebraea coniugatione. Facere cessare: significat aut prorsus tollere et abolere aliquid, aut certe alioqui impedire. Quia autem


555. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

Metonymice ponitur Ezech. 21. pro ipsa dignitate pontificali, tanquam signum pro re signata. inquit enim: Auferam cidarim. CILICIUM, postea in SACCO exponetur. CINGULUM, Baltheus, aut Zona, varias habet in Sacra literis figuratas significationes, sicut et varius est ipsius rei usus. Nam cingulum militare tum ideo gestabatur, ut inde gladius alligatus dependeret: tum etiam, ut vires corporis sua latitudine et constrictione uniret ac confirmaret sicut et hodie est eius usus. Inde igitur fit, ut (sicut modo audivimus) Cingens se cingulo, 2. Reg 3, pro militari


556. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

Et 19. cap. Quoniam increbruit clamor eorum coram Domino. ac si diceret: Ipsa scelera ac peccata quodammodo clamant et flagitant a Deo vindictam: sicut sanguis Abelis clamabat. Ierem. 46. Et clamor tuus implebitterram. Capiunt ergo Hebraei magnitudinem clamoris, pro magnitudine ipsius sceleris. dum enim scelera et flagitia augescunt, augescit simul et rumor et infamia. Et Iob cum ait, Et in arbores clamabat, pro manifestis peccatis ponit clamorem: ut verbum sit, quicquid corde concipitur: clamor, cum procedit in factum. Haec Augustinus: Quaestionum super Exod. libro 2,


557. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

5, ubi etiam haec vox legitur, est dubitatio. nam cum dicit Propheta: Expectavit Dominus iudicium, et ecce oppressio: iustitiam, et ecce clamor. Nam ibi aliqui clamorem intelligunt iniuriam inferentium, alii patientium, et ideo eis idem valet ac querela. Verum cum loquatur de fructibus malis ipsius vitis aut Iudaeorum, malo intelligere de clamore ac violentia peccantium, qua miseros invadebant et opprimebant. Porro qualis nam iste iniurius clamor sit, declarat ipsemet propheta cap. 58 in quiens: Ecce ad litem et contentionem ieiunatis, et ut percutiatis impio pugno. non


558. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

Non dominantes in clero, sed forma facti gregis. Postea tamen haec vox accepta est potissimum de coetu doctorum ac sacerdotum: qua voce se usque in hodiernam diem pontificii sacrificuli ac rasi vocitant. Dicuntur autem doctores Clerus, quia ipsi sunt peculiaris sors Dei, segregati ad cultum ipsius: tum vicissim dicitur Deus Clerus aut sors doctorum, crebro in Levitico ac Numeris, quia ipse potissimum est eorum sors et merces copiosa valde. A mundo enim non nisi ingratitudinem extremam expectare coguntur. Si iacueritis inter medios cleros, Psalm. 68, non recte versum est. deberet


559. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

fluxis, ac etiam multa peccata secum trahentibus, oculos ac vota cordis nostri sursum erigamus ac extollamus. Posset et ea ratio reddi, quia inde pluviae, color solis, tonitrua, fulmina, et alia tum salutaria, tum etiam terrifica ad nos veniunt, quae proximos eius effectus esse, et a praesentia ipsius prodire existimantur. Verum ista locutio non tantum consilio ac ratione instituta esse videtur, sed etiam naturale quippiam in se habere. Omnes enim homines, etiam ignari Scripturae, ut olim Ethniti, in omnibus suis difficultatibus, et etiam subitaneis periculis ac necessitatibus, in caelum


560. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 83 | Paragraph | SubSect | Section]

nativae corruptionis erumpunt. Pro curare et fovere. ut Proverb. 12. Cognoscit iustus animam iumenti sui. Sic Christus dicitur cognoscere oves suas. In hoc sensu Paulus invertit hoc verbum Gal. 4. At nunc postquam cognovistis Deum, vel potius cogniti estis a Deo: id est accepti ab eo in curam ipsius. Ponitur interdum etiam pro admittere, patrare, aut facere. ut 2. Cor. 5. Eum qui non novit peccatum, fecit peccatum: id est qui nec patravit, nec approbavit peccatum. Sic Psal 7. inscribitur, Sigaion David, id est, innocentia Davidis, quia in eo suam innocentiam


561. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

ac non necessariis conatibus. Sic et in Ecclesiaste aliquoties accipitur. Comedere facere, pro alere, Exod. 16, Feci vos comedere. Hebraea tertia coniugatio est, pro alui. Eodem modo 2. Sam. 13. Comedere buccellam: pro, victitare tenuiter. 1. Sam. 2. Dan. 11, Comedentes buccellam escae ipsius, conterent eum: id est, aliqui pauperes monachi et sacrifici ad Christum conversi, perdent Antichristum. Comedere panem coram aliquo, Iere. 52 pro, sumere cibum apud eum. Sic et super vel ad mensam alicuius: 2. Sam. 9, ut aulici apud satrapas, et ministri apud dominos suos.


562. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

esse videtur: nempe quod ea quae prius quasi sparsim et dissipate dicta fuerant, nuncuna sententia veluti sera quadam aut claustro colligentur ac constringantur. CONCULCARE alias simplicer pedibus premere significat, ut Esai. 1 dicit Deus, se id non requisivisse a Iudaeis, ut atria ipsius conculcent. Alias frequentare, incolere: ut Esaiae 7. Erunt agri in immissionem pedis bovis, et in conculcationem pecoris: id est, pecus multum pascetur in iis locis. Aliquando etiam gloriosam victoriam indicat. ut Psal. 91. Super aspidem et basiliscum ambulabis, conculcabis


563. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

vel etiam ipsa flagitia ac scelera patrare. Sophistae intellexerunt concupiscentiam tantum de cupiditate rerum venerearum et opum, quasi homo tantum appetitiva potentia et affectibus, praesertim cupiditate veneris ac cibi potusve peccet. Verum significat ista vox omnes pravos motus cordis: quin et ipsius summae reginae Rationis molimina, vota ac conatus. Nam Paulus Galat. 5, inter concupiscentias et opera carnis etiam ipsam idololatriam recenset, sicut et Rom. 1. Sic et Christus Iohan. 8, satanae cupiditates aut concupiscentias adscribit, inquiens: Vos vultis concupiscentias patris


564. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

Postea admodum crebro per metaphoram ad animi confirmationem transfertur, cum vel impii fiunt in suo malo instituto animosiores ac pertinaciores, vel etiam pii ardentiores ac consolatiores. sic Dominus mandat Mosi, ut confortet ac corroboret Iosuam, nempe verbo, promissionibus ac miraculis ipsius. Sic et ipsemet Deus hortatur Iosuam cap. 1, ut semet confortet ac corroboret. Creberrimus omnino usus est huius phraseos in hac significatione, Iudic. 20. 2. Sam 11. 1. Sam. 4. 1. Par.


565. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 93 | Paragraph | SubSect | Section]

totius loci est. Nunc propius ad textus expositionem, et quorundam vocabulorum declarationem accedamus. Initio, non expresse confert duos quasi maritos aut patres, Deum cum Abraham: et alioqui interdum utrique filii legis, at gratiae uni Abraham tribuuntur, nosque etiam ex gentibus conversi ipsius veri filii dicimur. Secundo, cum duas uxores aut matres proponit, Agar nominat, Saram non nominat: sed mox eam silentio ac subindicatione quadam ancillae Agar adsociat et in locum eius promissionem substituit: quasi non tantum nunc novum spiritualemque populum, sed etiam olim ipsum


566. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 95 | Paragraph | SubSect | Section]

vestis Saulis, 1. Sam. 24: id est, conscientia eum coepit gravissime accusare. Conscientia Dei dicitur ea, quae regitur ac movetur respectu et timore Dei, 1. Petr. 2 Hoc enim est gratia, si quis propter conscientiam Dei suffert molestias, immerito afflictus: id est, Deo excitante et regente ipsius conscientiam. Sic ferme Paulus dicit 1. Corinth. 8. Quidam cum conscientia idoli comedunt, tanquam idolothyton: id est, conscientia eos reprehendente, quod rem impuram et idolis consecratam comedant, seque contaminent. CONSECRARE, est aliquid Deo dedicare, aut etiam prorsus


567. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

serioque mone, ac obtestator eos, quasi adhibitis testibus. Contestatus illos, ut converteres eos ad legem tuam, Nehem. 9. Et contestatus est angelus Domini ipsum Iehosua, Zach. 13. pro, testibus adhibitis admonuit. Reperitur et extra doctrinam. ut Exod. 21, Et contestatio facta fuerit ipsius, scilicet bovis, Domino: pro, adhibitis testibus denunciatum fuerit. Sic Gen. 43. Contestando contestatus est nos, dicendo: pro, serio denunciavit nobis, adhibitis minis. In novo Testamento est crebro de tali protestatoria institutione


568. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

pia praecepta de moribus: ut, quod propter Deum ac veram pietatem omnes voluptates, opes ac commoda, atque adeo vita ipsa sint negligenda. Ostendit sane quotidiana experientia, lapsibus et pravorum consuetudine mox excuti veras salutaresque noticias primae et secundae tabulae, atque adeo Evangelii ipsius: aut etiamsi utcunque manent, tamen esse ociosas et prorsus emortuas, quas Scriptura mortuam literam et mortuam fidem vocat: quas non aliter saepe hypocritae decantant ex suggestu, aut alioqui in colloquiis, quam psittacus suum χαῖρε. Verum sive haec


569. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

omniumque bonarum et malarum actionum regimen cordi contribuat, sive etiam quod revera ibi rationalis anima potissimum resideat, ut est ista ipsa quaestio de animae sede, et essentia omni humanae industriae ac philosophiae prorsus inexplicabilis: nos nunc omissa ea, ad explicationem vocabuli ipsius revertemur. Tribuit igitur Scriptura totam rationalem potentiam, intellectum, voluntatem, iudicium cogitationem, consultationem, electionem, et conatum, Cordi. Hinc est, quod Deus tantopere ubique flagitat ipsum cor, iubet nos eum diligere, confiteri, celebrare, timere ac amare ex toto


570. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

quatenus renatus non est. quem ideo dicit esse corpus peccati, quia peccato est obnoxium, et morti aeternae aut spirituali, quodque subinde a satana et innata malitia captivetur, et in peccata actualia praecipitetur. Nec sine causa dicitur ibi a Paulo de corpore mortis huius: id est, huius ipsius ineffabilis calamitatis, seu innatae corruptionis, de qua in hoc capite egi: sicut et Lutherus annotat. Solent enim Hebraei quasuis maiores calamitates, Mortes vocare. Corpus aliquando pro solo cadavere ponitur. Lucae 7. Ubi est corpus, ibi congregantur aquilae. Corpus aliquando


571. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi abolitum. Per quandam catachresin autem significat omnis generis calamitates piorum, praesertim veritatis gratia toleratas. Credo id ideo fieri, quia Christiani suis calamitatibus a satana et impio mundo illatis, passioni crucique Christi conformantur. Quare ab instrumento supplicii ipsius Domini, omnes ipsorum plagae cruces vocantur. Apparet tamen et olim apud Ethnicos hanc abusionem vocis non ignotam fuisse. Nam in Terentio quispiam, scorta adolescentum cruces vocat, quod multarum calamitatum iuvenibus causa sint, varieque eos excarnificent. Nec etiam male inde verbum


572. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

septentrionalibus locis, nempe si quis diceretur non sitiisse in deserto. DESERTORES, sicut in Latino sermone male sonat de deserentibus castra contra militare sacramentum: ita etiam in Sacris, de desertoribus sanctae spiritualisque militiae, id est, verae pietatis, religionis, ac Dei ipsius, cum maxima reprehensione illorum inculcari solet. Isaiae 30. Vae filii desertores: et alibi, Desertores fuerunt ab utero matris: plane videtur convenire cum vocabulo Graeco ἀποστάτης. DESERERE ALIQUEM, aliquando nonnihil lenius


573. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

ergo de eius obscuriorib. significationibus. Primum idem valet quod a, vel ab, seu de. Gen. 7. Aquae elevaverunt arcam, quae elevata est desuper terram, et siccatae sunt a quae desuper terram, pro, a terra. Gen. 17. Ascendit Deus desuper, aut de iuxta Abraham. pro ab Abrahamo. Isa. 14. Onus ipsius desuper humero eorum. pro de humero. Secundo, significat superne Gene. 27. De rore caeli desuper. pro, superne, aut caelitus. Tertio, ponitur pro adiectivo caelestis, aut supernus. ut Iob 31. Abnegasse Deum desuper. pro, supernum, aut caelestem, aut qui habitat in excelsis. Iob 3.


574. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen cum Deus alicuius esse dicitur, relative accipitur, teste ipso Christo. qui cum interpretatur titulum Dei, Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, dicit Deum non esse mortuorum: ostendens, in voce Dei non solum summam quandam maiestatem indicari, sed etiam tum auxilium curamque ipsius erga creaturas, tum vicissim creaturarum timorem, cultum, ac implorationem opis erga ipsum. Quam correlationem cum Deo plane mortui, id est, prorsus in nihilum corpore et anima redacti (ut Saducaei de hominibus sentiebant) praestare aut habere non possent. Hac igitur correlatione vocis


575. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

potentia condidit: Gubernator, quod easdem sua sapientia conservat, gubernat, moderatur. Tertio, Quaedam nomina tantum signant aliquid consequens naturam aut operationem Dei, veluti haec: Iustus, sanctus, bonus sapiens, potens: quae natura quidem et operationem Dei consequuntur (ex effectis namque ipsius Dei sumpta sunt) minime tamen substantiam ostendunt. Quarto, Quaedam denique significant rationem quandam accidentariam, quae a natura, aut ab operationibus Dei derivatur, cuius generis sunt haec: Protector, defensor, clypeus, petra, refugium, etc. Quinto, Ex his vero omnibus


576. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section]

spiritus meus cum homine. Item: Vidit Dominus quod multa malitia esset hominum. Et rursum: Vidit Elohim terram. Et, Dixit Elohim ad terram. Et, Fecit Noah omnia quae praeceperat illi Elohim. Et cap. 7. Dixit Iehova ad Noah. Et cap. 8 dicitur: Recordatus est Elohim ipsius Noah. Et postea: Odoratus est Iehova odorem suavitatis, id quod hic subindicasse satis erit. Nunc alia testimonia persequemur. In cap. 9. semper est Elohim. Capite 17. Dixit Elohim ad Abraham. Et, Dixit Abraham ad Elohim. Item: Ascendit Deus ad Elohim. Capite 20 Oravit


577. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

praescientes. DIVITIAE praeter propriam significationem, admodum crebro per metaphoram significant quamvis copiam bonarum rerum, praesertim spiritualium. Paulus sane hoc tropo plurimum utitur, quoties ingentem copiam indicat alicuius bonae rei. ut Rom. 2. An divitias bonitatis ipsius contemnis? Sic saepe dicit, Divitias gratiae: pro inexhausta ac immensa gratia. Ephes. 1. Sic et Rom. 11. exclamat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei. pro, O admirabilem et inexhaustam copiam sapientiae divinae. DIVES, interdum liberalem significat: quia illi


578. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

1. Sunt etiam doctrinae variae et peregrinae, id est, falsae, Hebr. 3. Doctrinam a prophetia ita distinguit Bucerus super Matthaeum, quod licet utraque sit quaedam institutio auditoris: tamen doctrina veniat ex scientia, prophetia autem percipiatur ex revelatione. Verum adscribam integrum locum ipsius: A doctoribus autem prophetae differunt, quod doctores quae per scientiam consecuti sunt (quae et ipsa tamen donum Spiritus est, quando quidem omnia in omnibus operatur, 1. Cor. 12 ) Ecclesiae tradent: prophetae, quae per revelationem. Id praeter locum 4. Moysae 12, supra adductum, atque


579. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

Porro sicut Ecclesia ab evocando deducitur, ita Paulus eius proprium multum inculcat, estque in definitione omnino inserendum. Sed de Ecclesiae etymo hactenus. Vide et infra verbum VOCO. Usi sunt nonnunquam et LXX nomine Ecclesiae, pro voce Coetus. Varius est autem huius vocis usus, aut etiam rei ipsius distinctio. Nam alias vocatur Ecclesia totus Dei populus, cui etiam ideo adiungitur Universalis aut Catholica: alias singuli coetus Christianorum vocantur Ecclesiae, quibus non raro addi solet vox particularis Ecclesiae, aut etiam circumscriptio a nomine loci sumpta: ut, Ecclesia quae est in


580. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

1. Timoth 3. Quomodo oporteat te versari in domo Dei, quae est Ecclesia Dei viventis, columna et stabilimentum veritatis. Corpus Christi: Ephes. 1, Dedit ipsum caput Ecclesiae, quae est corpus eius. Ephes. 4, Christus est caput Ecclesiae, et ipse dat salutem corpori. Coloss. 1. Pro corpore ipsius, quod est Ecclesia. Hierusalem. Gal. 4. Quae sursum est Hierusalem, libera est. Hebr. 12. Accessistis ad montem Syon, et ad civitatem Dei Hierusalem caelestem, et ad innumerabilium angelorum coetum, etc. Apoc. 21, Vidi civitatem sanctam Hierusalem. Uxor agni: Apocal. 19.


581. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

ponit Christus, cum extremorum temporum luxum notat Luc. 17. Quod genus loquutionis etiam Latinis et Graecis est usitatum. Edere et Bibere. Apoc. 7, est, feliciter vivere. Edere et bibere carnem et sanguinem Christi, Iohan. 6, est fide frui merito Christi, passione carnis ac sanguinis ipsius acquisito. Edere panem cum aliquo, est ius intimae familiaritatis et amicitiae ipsius habere, Psal. 40. Edere panem in regno caelorum, est aeterna felicitate perfrui, Luc. 22. Edere stercora sua, et Bibere urinam, Isaiae 36, significat extremam et tristissimam


582. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam Latinis et Graecis est usitatum. Edere et Bibere. Apoc. 7, est, feliciter vivere. Edere et bibere carnem et sanguinem Christi, Iohan. 6, est fide frui merito Christi, passione carnis ac sanguinis ipsius acquisito. Edere panem cum aliquo, est ius intimae familiaritatis et amicitiae ipsius habere, Psal. 40. Edere panem in regno caelorum, est aeterna felicitate perfrui, Luc. 22. Edere stercora sua, et Bibere urinam, Isaiae 36, significat extremam et tristissimam obsidionem famemque perpeti. Edere de ligno vitae, pro, aeterna beatitudine perfrui, Apoc.


583. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

maledicendo maledicas etiam benedicendo ne benedicas. pro, neque maledicas neque benedicas. 1 Regum 3. Etiam tibi, etiam mihi non sit, dividite infantem pro, nec mihi nec tibi sit. Etiam iterans prius positam vocem magis inculcat, 1. Regum 21, Lingent canes sanguinem tuum, etiam tuum: pro tuum ipsius. Aliquando iunctim reduplicatur emphaseos gratia. Levit. 26 Et etiam etiam hoc, cum ipsi fuerint in terra inimicorum. pro, etiamsi expulero eos, etc. ETHNICUS notae significationis vox est, sed in Sacris literis accipitur aliquando pro insigniter impio: ut Matth.


584. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 152 | Paragraph | SubSect | Section]

reconciliationis. 2 Corinth. 5. Omnia ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per IESUM CHRISTUM, deditque nobis ministerium reconciliationis, etc. Item, Posuit in nobis sermonem reconciliationis. Arcanum voluntatis divinae, et beneplacitum, quod proposuit Deus in seipso, et propositum ipsius, et decretum voluntatis Dei, de genere humano, per Christum redimendo et salvando. Ephes. 1. Testamentum. Galat. 3. Testamentum alte comprobatum a Deo, erga Christum. Galat. 4. nam haec sunt duo testamenta. Novum testamentum. Hebr. 7. Novi testamenti conciliator IESUS. Hebr. 9. 2.


585. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

quae sola pacatas reddit conscientias. Evangelium gloriae beati Dei, 1. Timoth. 1. ubi aliqui exponunt Evangelium gloriae, pro, gloriosum: rectius tamen exposueris, quod de summa Dei gloria disserit. Evangelium filii Dei, Rom 1. Quem colo spiritu meo, in Evangelio filii ipsius, etc. Evangelium filii Dei vocat, quo Christus illustratur, signatus in hoc a patre, ut dum ipse glorificatur, patre vicissim glorificet. Et Galat. 2. Ut veritas Evangelii maneret apud vos. Veritas Evangelii accipienda est pro genuina eius puritate, vel (quod idem est) propera


586. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquam singularem energiam aliquando habeat. Pingit enim ipsam speciem mali aut causae, quasi ante oculos. Genesis 6. Repleta est terra iniquitate a facie eorum. A facie Sarae ego fugio, Genesis decimosexto: Isaiae septimo habetur: Derelinquetur terra, quam tu exhorres, a facie duorum regum ipsius. Ego illud A facie, cum Derelinquetur potius connecterem, quam cum Exhorreo. Dicit enim, deserendam aut devastandam esse terram illorum hostilium regum, quas terras aut hostilia regna horrebat Achazus rex. A facie, aliquando coram: ut Deuteronomii octavo: Perditurus est â facie


587. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

ἐπὶ ταύτην τὸ πείθεσθαι. id est, Finis quidem aut scopus est fides, via autem eo tendens est suaderi aut doceri. Docendo enim et suadendo, in corde hominum fidem excitare conamur. Unde cernimus non tantum originariae vocis cum derivata consonantiam, sed etiam ipsius actionis cum suo effectu harmoniam ostendere, fidem esse quandam noticiam, persuasionem aut fiduciam ex verbi Dei institutione, de ineffabili Dei erga nos misericordia et Christi in nos beneficiis conceptam, qua Deo veraci talis nobis dicenti ac promittenti, exanimo assentimur ac credimus.


588. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

novi persuasus aut confidens, quod manebo vobiscum. Ab hisce igitur vocibus deducitur πίστις Fides, a tertia praeteriti passivi πέπεισμαι, nempe a πέπεισται: cuius ipsius vocis, (quoniam proxima est formationi πίστεως ) adhuc unum aut alterum exemplum adducam Roman. 8 et 14, πέπεισμαι, Certo persuasus sum, quod neque mors neque quicquam aliud nos separabit a dilectione


589. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

hostibus suis. Item Psal. 27. Expecta Dominum, confortetur et confirmetur cor vestrum, et expecta Dominum. Et Psal. 31. Corroboremini, et comfortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Dominum. Psal. 51, vocatur spiritus firmus. Verum redeamus denuo ad ipsius vocabuli Fidei explicationem. De Graecae igitur vocis πίστις natura annotant aliqui eruditiores, quod proprie idem valeat ac Latinis persuasio, si ad verbum aut rationem suae etymologiae verti debeat, quia veniat a verbo


590. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

flagitatur At contra in Novo, ubi haec doctrina proposita est populo primum erudiendo, Dei, ac certe triados et Meschiae veri ignaro colligendo, ac ad verum Dei cultum convertendo et vocando, fuit vel maxime opus illum ipsum primum motum, nempe noticiam aut agnitionem huius veri Dei, et filii ipsius, Meschiaeve inculcare. Ideoque usus est Spiritus sanctus in novo Testamento loquutionibus simul et noticiam et fiduciam unica voce significantibus: ut est, Credere et fides, ad exigendum talem animi motum. Haec diversitas loquutionum tanti momenti, ac in tanta re, eiusque diversitatis


591. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

quotidiana nos docet, quod non ii regem audacter accedant, qui norunt eum: sed qui fidunt in eius benignitatem, seu sibi certo eius favorem persuadent. Necesse ergo est, in talibus locis fidem significare etiam fiduciam. Filialis enim fiducia accedit ad tantam maiestatem, non noticia sola ipsius. Porro haec ipsa fides, quae precando accedit ad Deum, ac cum eo agit, et non ulla alia, nobis iustitiam, vitam, et alia omnia bona (teste Scriptura) impetrat. IX. Christus servator, totaque Scriptura alias clamat, Credite, credite, et homines omnia bona fide adipisci: alias dicit, Venite ad


592. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

aut continere. XVII. Possent innumera. ac plane evidentissima argumenta passim tum ex sermonis natura, tum et ex Sacris literis proferri, quib. probaretur, fidem iustificantem esse non tantum noticiam, sed et fiduciam. Verum nos, ut huic tractationi tandem aliquando finem imponamus, solum rei ipsius naturam nunc breviter expendamus. Deus videns genus humanum extremo exitio iniustitiae ac aeternae damnationis perditum: largitur filium suum, ut fiat pro eo maledictum legis, passione ac morte sua pro peccatis eius satisfaciens. Nec id tantum ille facit: sed etiam insuper venit ad nos,


593. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

ἐν τούτῳ, non significat simpliciter, In aliqua re aliquid esse aut existere: sed est Hebraica praepositio instrumenti, ut cum dicunt in gladio vincere aut in arcu. et idem prorsus valet, ac voculae, hinc, ex hoc. aut per hoc sicut illa praecedentia et sequentia ipsius Apostoli exempla, In hoc cognovimus dilectionem: In hoc cognoscimus quod maneat in nobis, ex spiritu quem dedit nobis: In hoc cognoscitur spiritus Dei: In hoc manifesta est dilectio Dei erga nos: In hoc scimus quod in ipso maneamus: In hoc scimus quod diligamus filios Dei, et similibus. In


594. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

habebunt. FIGMENTUM יצר Iezer, Genesis 6 et 8 per metaphoram, a figulo eiusque opificio transfertur ad hominis cor, eiusque opera. ut notet eius formam substantialem, ut iam ficta formatave est: et illius cogitationes, quaesunt quasi quaedam ipsius figmenta Cum igitur Genesis 8 dicitur, quod figmentum cordis humani sit malum inde ab infantia: videtur omnino ipsam massam, aut etiam formalem causam cordis indicare, quae sit mala. Quasi dicat: non tantum eius accidentia, autetiam opera, sed etiam ipsam essentiam esse malam. Sicut et


595. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

externam quandam speciem, lineamenta, aut figuras rerum pictarum exprimunt, cum earum internam essentiam ac bonitatem, efficaciamque exprimere nequeant: sic etiam veteris Testamenti res solam externam speciem ac figuram praestantissimarum et salutarium rerum novi Testamenti adumbrarunt, non res ipsius vere essentialiterque repraesentarunt. FILIUS, et FILIA, licet notae voces sint, multos tamen idiotismos pariunt. Primum autem dicemus de eius propria, eique vicinioribus significationibus ac phrasibus. Primum igitur Filii dicuntur alicuius, non tantum ii qui ab eo ut


596. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

ex testamento provenientium. Tertio, sunt et filii adoptivi. Sic omnes pii vocantur Filii Dei: tametsi etiam alia ibi causa sub sit, nempe quia ex Deo, seu Dei semine nati sunt. aut per Spiritum sanctum renati. Item, quia Deum imitentur, eum quasi referant et repraesentent, restaurata illa ipsius imagine, Iohan. 1. 1 Pet. 1. et 2. Petri 1. Sic contra filios diaboli, ob simile semen, ingenium et imitationem, vocat impios, 1 Iohan. 3. Quod diligentissime observandum est, ut sciamus ibi describi nativam malitiam, seu originale peccatum. Similis loquutio est Baptistae, et


597. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

rectius intelligetur, si expendatur ut foedus, quam ut testamentum, sicut ibidem ostendi. Nam si communicantes cogitabunt, se veluti ad thronum gratiae una cum suo pontifice et mediatore stantes, cum Deo coram agere, atque foedus ferire, aut certe subinde instaurare et renovare: nec solum ab eo ipsius promissiones, bonaque in eis contenta audire sibi fide stipulari (ut Petrus de ἐπερωτήματος eperotemate, id est stipulatione Baptismi, primae Capite tertio disserit) et accipere, quod tamen in hoc foedere primarium est: sed etiam vicissim


598. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

et post cor vestrum, post quos vos fornicamini. id est, quos vos neglecto Deo sequimini, et a quibus regimini. Fornicari post daemonia. Levit. 17, fornicari post Moloch. Levitici 20. Post Baalim. Dicitur et terra fornicari, cum eius cultores fiunt idololatrae. Fornicationes alicuius, sunt ipsius abominandae idololatriae. Ezechielis 23. Dedit fornicationes suas cum eis, et in omnes quos adamavit: in cunctis idolis eorum polluit se. ubi Propheta seipsum exponit. Portare fornicationem suam, Numeri decimoquarto: est dare poenas de sua idololatria. Hinc in Apocalypsi, Antichristus


599. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

est esse caelos incolentium panis. Fortes potentium loquentur eis, Ezechielis trigesimo secundo, id est, qui fortissimi sunt inter potentes. In manu forti dimittet eos, Exodi 6. plerique intelligunt de manu forti Dei, qua coegit Pharaonem, ut populum dimittere. Posses intelligere etiam de ipsius Pharaonis potentia qua coegit Israelitas cito exire ex Aegypto. In fortitudine manus eduxit nos Dominus, Exodi 13. Fortis aliquando pro numeroso accipitur: ut Psalmo 35. Celebrabo te in coetu magno, et in populo forti laudabo te. Et Psalm. 89.


600. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 194 | Paragraph | SubSect | Section]

esse vestitum, quam fuerit Salomon in illa sua tanta gloria. Sic Esther 1, Assuerus dicitur parasse grande convivium, ut ostenderet divitiam gloriae regni sui: id est, praegrandes divitias, gloriosas divitias, aut etiam divitias gloriosi sui regni. Sic Psalmus 49 dicit, Non descendet gloria ipsius cum eo in infernum. Genes. 31, dicunt filii Laban, Iacobum fecisse omnem illam gloriam de rebus patris sui: id est, illam tam amplam rem familiarem. Isaiae 10. Ubi relinquetis gloriam vestram? id est, gloriosam opulentiam, de qua tantopere gloriamini. Gloria nomen substantivum, aut


601. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 194 | Paragraph | SubSect | Section]

omnipotentiam, ac sapientiam eius. Sicut Moyses Exodi 33, Ostende mihi gloriam tuam. Et paulo post, negat Deus eum posse faciem suam videre. Sic Iohannes dicit de filio Dei: Vidimus gloria eius, gloriam ut unigeniti a patre. id est, ex doctrina, miraculis, et aliis indiciis eius, perspeximus ipsius divinitatem et omnipotentiam. Sic Iohan. 2, Christus dicitur miraculo commutatae aquae in vinum patefecisse gloriam suam. Psalm. 26, Habitaculum gloriae Dei vocatur tabernaculum, ubi Deus ipse promiserat se habitaturum. Gloria eius super caelum et terram, Psal. 14 et id


602. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 195 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei. id est, experieris eius omnipotentiam ac bonitatem. Sic Roman. 6, dicitur Christus excitatus a mortuis per gloriam patris. Hebr. 1, Christus dicitur splendor gloriae patris: id est, gloriosae ipsius dignitatis. Coloss. 1. Secundum robur gloriae ipsius. Gloria Dei etiam omnia bona ac beneficia Dei aliquando significare videtur. Ephes. 3. Ut det nobis secundum divitias gloriae suae id est, gloriosorum bonorum ac beneficiorum, quae largiri piis solet. Aliis Gloria hic misericordiam


603. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 195 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic Roman. 6, dicitur Christus excitatus a mortuis per gloriam patris. Hebr. 1, Christus dicitur splendor gloriae patris: id est, gloriosae ipsius dignitatis. Coloss. 1. Secundum robur gloriae ipsius. Gloria Dei etiam omnia bona ac beneficia Dei aliquando significare videtur. Ephes. 3. Ut det nobis secundum divitias gloriae suae id est, gloriosorum bonorum ac beneficiorum, quae largiri piis solet. Aliis Gloria hic misericordiam valet. Gloria Dei aliquando significat illam lucidam


604. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 195 | Paragraph | SubSect | Section]

ac maiestate. Levit. 9. Et apparuit gloria Domini toti populo. Sic saepe dicitur replevisse gloriam Domini totum templum: id est, veluti nubem quandam divino fulgore splendentem. Gloria quoque Dei significat illam summam felicitatem, qua caelites perfruuntur. Luc. 24. Intrare in gloriam ipsius. Talem gloriam vidit Stephanus Actor. 7. In hoc sensu dicit Paulus Rom. 8, Non esse dignas praesentes passiones futura illa gloria. et 15, Christum nos accepisse in gloriam Dei. et 2. Corin. 4, Momentaneas afflictiones nobis augere aeternum pondus gloriae. 2. Corinth. 4 dicitur, quod


605. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 195 | Paragraph | SubSect | Section]

meam alteri non dabo: id est, mihi debitam celebrationem, honorem, etc. Sic et Christus Iohan. 11 ait, Morbum Lazari esse non ad mortem, sed in gloriam Dei: id est, ut Deus per eum glorificetur ac celebretur. Roman. 3. Si veritas Dei exuperavit per meum mendacium in gloriam ipsius. id est, ut ipse celebretur, glorificetur. Ephes. 1 bis repetitur, In laudem gloriae ipsius: id est, ad laudandam ac celebrandam eius gloriam. Sic accipitur haec vox in angelorum cantico, Gloria in excelsis Deo: quia per Evangelium et Christum vere glorificatur ac celebratur Deus. Nam et


606. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 195 | Paragraph | SubSect | Section]

et Christus Iohan. 11 ait, Morbum Lazari esse non ad mortem, sed in gloriam Dei: id est, ut Deus per eum glorificetur ac celebretur. Roman. 3. Si veritas Dei exuperavit per meum mendacium in gloriam ipsius. id est, ut ipse celebretur, glorificetur. Ephes. 1 bis repetitur, In laudem gloriae ipsius: id est, ad laudandam ac celebrandam eius gloriam. Sic accipitur haec vox in angelorum cantico, Gloria in excelsis Deo: quia per Evangelium et Christum vere glorificatur ac celebratur Deus. Nam et gloria eius per doctrinam ac spiritum reveratur, quod solus sit iustus ac iustificans, aut


607. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 196 | Paragraph | SubSect | Section]

26 dicitur Dare gloriam in terra viventium: id est, cum Iudaeam tunc a gentilibus vastatam denuo gloriosis operibus suis instaurabit, tum in politicis, tum et in spiritualibus. Sic quoque conspici dicit Psaltes 90, gloriam Dei in servis eius, cum ingentia eius beneficia et alia mirabilia ipsius facta in eis cernuntur. Sic quoque Deus dicitur ponere gloriam suam in caelo, Psalm. 8. id est, admiranda ac gloriosa opera, sive in materiali isto caelo, sive in Ecclesia sua, efficere. Ponam te in gloriam perpetuam, Isaiae sexagesimo: id est, efficiam te perpetuo gloriosum. Ad


608. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

quas hic ordine cum adiunctis phrasibus percurremus. Primum enim, significatione activa significat gratuitum Dei favorem. Aliqui malunt hanc significationem passivam dicere, quia nos eam gratiam patiamur. Ego vero activam, quia Deus per eam erga nos agit. Vocatur ergo primum Gratia Dei, ille ipsius gratuitus favor, quo adeo dilexit mundum, ut filium suum traderet: ubi indicat causam efficientem iustificationis. Sicut Roman. 3. et Tit. 3: Iustificati gratis ipsius gratia. Roman, quarto. Operanti merces non imputatur secundum gratiam: id est, ex gratuito favore. Roman. undecimo:


609. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

dicere, quia nos eam gratiam patiamur. Ego vero activam, quia Deus per eam erga nos agit. Vocatur ergo primum Gratia Dei, ille ipsius gratuitus favor, quo adeo dilexit mundum, ut filium suum traderet: ubi indicat causam efficientem iustificationis. Sicut Roman. 3. et Tit. 3: Iustificati gratis ipsius gratia. Roman, quarto. Operanti merces non imputatur secundum gratiam: id est, ex gratuito favore. Roman. undecimo: Si ex gratia, iam non ex operibus, etc. Eph. 2. Gratia estis servati per fidem, et hoc non ex vobis. Iohan. 1. Plenum gratia et veritate. Per IESUM


610. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

11. Gratis vobis Evangelion praedicavi. 2. Thess. 3. Neque gratis panem comedimus. Exodi 21, Septimo anno egredietur liber gratis. id est, sine precio redemptionis. In hoc ultimo significatu utitur hac voce novum Testamentum, agens de gratuita hominis salute. ut Rom. 3. Iustificantur gratis ipsius gratia. id est, sine omni nostrorum operum compensatione, aut merito. quod alias dicitur, Sine operibus, sine lege, sine nobis, secundum gratiam, aut ex gratia: item, Donum Dei est, etc. Multa de hac voce hoc tempore Theologi disputant, nec immerito, discernit enim


611. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

proprio libello eorum testimonia recitante ostendi. Atque hac ratione Christus est substantialis imago Dei. Latinis imago ferme tantum quidpiam umbratile ac vanum, et quod tantum qualicunque specie repraesentet rem ipsam, denotat. at Hebraeis etiam realissimam convenientiam, et summam substitiae ipsius similitudinem: ut si filius dicatur imago patris. Similis loquutio est, Esse in forma Dei, aut forma servi: Phil. 2. id est, vere existere Deum aut hominem. Sic Matth. 24. Tunc videbitis signum filii hominis in caelo. id est, ipsum met filium hominis. Sic, Gestare imaginem hominis


612. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

imaginis rationem esse illam similitudinem rectitudinis animae rationalis ad Deum, tametsi et in aliis partibus, atque adeo etiam ipso corpore multo sanctior et divinior quaedam harmonia fuerit. Ponitur in hisce plerisque omnibus significationibus Imago pro quadam vera ac reali existentia, seu rei ipsius forma, ac viva essentialique expressione: non tantum umbratili pictura, sicut alioqui sonare ex Latini sermonis natura nobis videtur. Sic realem quandam existentiam notat 1 Corinth. 15. Quemadmodum gestavimus imaginem terreni hominis, sic etiam gestabimus caelestis. ubi imago non umbram


613. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

animam exhaustam et omnem animam tristem aut afflictam replevi. Impleri Scriptura dicitur, cum quae praedicta sunt, eventu ac opere ipso comprobantur: quae phrasis saepissime in novo Testamento habetur. Prophetiae. n. minae ac promissiones rerum futurarum veluti vacuae hiant et expectant rei ipsius in eis praedictae praesentiam: quae cum advenit, tum quasi illud vacuum desiderata mensura repletur. Implere desolationibus Dan. 9, Factum est verbum Domini, quod impleret desolationibus Hierusalem 70 annis. 1. tamdiu pateretur eam desolatam iacere. IMPONERE manus, vide


614. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

ita accipienda, quasi doceat, talem et tantam impossibilitatem peccandi renatis inesse, ut nec accidat, nec acciderit, nec omnino fieri queat ut talis aliquis labatur, etiam gravissime, atque adeo prorsus deficiat: sed quod id non facile, sponte ac veluti naturaliter, seu ex ipsius renati proprio ingenio aut nativa proprietate accidat quandoquidem iam bonum Dei semen in se habeat: non quod externa causa, quae est extra novitatem aut spiritum ut Satan ac vetus Adam talem subvenire plane non possint. Impossibile igitur hic quoque de difficili ac praeternaturali


615. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

i non tibi Barac adscribetur, non pro tua habebitur, aut in memoriam hominum, ac quasi libros rationum referetur, sed pro victoria mea aut feminae. Secundo, alias Imputare significat, alicui rei, operi aut facto, itidem reipsa existenti, suum debitum precium, aut praemium, bonum aut malum prout ipsius rei valor aut natura est, adiudicare, adscribere, aut attribuere. Sic solet mercator aut curator rerum adscribere: Item huic aut illi tantum debetur praemii aut poenae pro tali re, opere, labore vel facto: vel contra, Hic aut ille tantum debet precii pro hac aut illa re accepta,


616. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

rei, sed non realem: verum tantum rationalem, aut sola cogitatione factam. Certum porro est, plurimum differre Imputationem, cum dicitur fides nobis imputari ad iustitiam, ab ea cum dicitur, meritum aut iustitia Christi nobis imputari, ut sint nostra. Accedit huic discrimini, etiam phrasis ipsius variatio. nam Scriptura commode dicit fidem nobis imputari ad iustitiam, seu pro iustitia: sed iustitia aut meritum non perinde recte diceretur imputari ad iustitiam, cum ipsamet per sese sit vera nostra iustitia. Consideremus ergo quid sit, Aliquid alicui in aliquid, aut pro aliquo


617. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 222 | Paragraph | SubSect | Section]

obedientia largissime persolvens lacerat, et cruci affigit. Ipse. n. in se nostrum debitum suscepit, seque vadem, imo et primarium debitorem ac persolutorem, peccatorem aut iniustum voluntaris ultroque pro nobis omnibus constituit. Et vicissim eius iustitia obedientiae ac passionis, seu largissima ipsius persolutio, expiatioque tum ipsomet ita volente ac a patre petente, tum nobis id suppliciter fide mendicantibus, tum denique patre ipso potenter id decernente, in nos per imputationem transscribitur.


618. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

iustitiam. sicut si quis precario ac mendicando alienam persolutionem impetraret, qua semetipsum liberaret ab illo quasi reatu aeris alieni, ac veluti iustus liberque consisteret: tum quia soli credentes habentur, censentur et pronunciantur a Deo pro iustis, ex clementi ipsius imputatione ac misericordia, cum re ipsa tales non sint. Sic debitori precaria impetratio alienae persolutionis, loco suae propriae solutionis debiti est. Sic reo sonti supplex deprecatio innocentiae loco est. Huiuscemodi imputatio supplicis precationis pro innocentia, est quotidiana


619. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

ac totum debitum imponatur. Ita posses dicere, utrumque quasi fide quadam seu supplici flagitatione tum a nobis, tum a Christo apprehensum, applicatum et obtentum esse. Possis etiam non incommode quasi formulas quasdam utriusque voti, instrumenti, aut supplicis flagitationis, atque adeo picturas ipsius rei gestae excogitare, ac tibimet proponere, ut sicut olim filius Dei supplex quasi ad genua provolutus ex uno latere clamavit, O' pater miserere generis humani parce ei, et illius ingentia ac innumera peccata, fac in me incurrere, mihi ea imputa, meque per imputationem iniustifica, ut sim


620. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

petere, ut sui thesauri persolutio aut iustitia in illum egentem peccatorem transferatur. Qua igitur obsecro tandem alia ratione illa translatio persolutivae iustitiae fieri potest, quam per imputationem, aut rationalem vel decreto factam communicationem et adscriptionem? Haec non est nostra, sed ipsius Christi ac Spiritus sancti similitudo: imo non similitudo, sed ipsiusmet negocii aut rei vera et genuina veritas, imago, ac viva facies. Hinc igitur tum lucem evidentissimam, tum et confirmationem potentissimam. prorsusque irrefragabilem clarissime habemus, peccatorem revera imputativa


621. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

commutatio iustitiae ac iniustitiae inter nos et Christum, cum saepe alias in Veteri ac Novo testamento, tum praesertim Isaiae 53, et 2. Cor. 5 describitur, summam totius praedicationis aut legationis suae proponente Apostolo hisce verbis: O vos peccatores, nos legati Dei vobis nomine ipsius dicimus, reconciliemini Deo, qui filium suum (qui non noverat peccatum, nec inventus est dolus in ore eius) fecit peccatorem, ut vos fieretis iustitia Dei in eo, seu iusti, imputata vobis divinitus ipsius iustitia. Secundo aptissime illustratur imputativa iustitia ea consideratione, quod


622. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

suae proponente Apostolo hisce verbis: O vos peccatores, nos legati Dei vobis nomine ipsius dicimus, reconciliemini Deo, qui filium suum (qui non noverat peccatum, nec inventus est dolus in ore eius) fecit peccatorem, ut vos fieretis iustitia Dei in eo, seu iusti, imputata vobis divinitus ipsius iustitia. Secundo aptissime illustratur imputativa iustitia ea consideratione, quod nostra iniustitia est ingens quoddam debitum obedientiae ac poenae. Eam igitur cum pro nobis Christus praestiterit, nobisque largitus sit, ac denique a patre petierit ut eam in nos transscribat, non sane


623. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

perfacile est animadvertere, nos illam amplissimam persolutionem precii, pro nostra redemptione depensam, non aliter in nos transferre potuisse aut posse, quam si fide ceu mendica manu precario eius in nos transscriptionem aut imputationem emendicemus ac impetremus. Haec sane est evidens rei ipsius veritas, quam negare summae impudentiae fuerit. Quarto, sicut supra dixi, nostram imputativam iustificationem utilissime conferri posse cum imputativa iniustificatione Christi, ita et cum typis eius, nempe cum sacrificiis pecudum, recte conferri potest. Nam et in illas hostias


624. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

infusione, sed de rationali, decretique cogitationis ac voluntatis condonatione peractorum malefactorum, et adscriptione aut attributione benefactorum, seu iustitiae. Quomodo enim peracta facti realiter infecta faceres, aut opere ipso factoque expurgante. Hic certe locus Pauli, atque haec ipsius et Davidis definitio imputativae iustitiae, ideo tanto pluris fieri debet quod non obiter aut breviter, sed plene ex professo ac repetitis vicib. hanc iustitiae imputativae descriptionem, consentientibus ac confirmantibus eam praecedentibus et consequentibus: quodque


625. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section]

ex eo fonte, quod ignorant quid sit iustitia hominis erga Deum: et quid sit contraria iniustitia, de qua tantopere accusamur a lege Dei. Putant enim esse proprie quandam qualitatem, ut se ex Aristotele didicisse somniant. Sed Scriptura urget perfectissimam obedientiam externi operis ac cordis ipsius, persolutionemque perfectissimam poenarum pro peccatis et inobedientia. Hanc obedientiam cum nemo praestet, Christus pro nobis praestitit, nobisque eam coram patre donavit, ut ille eam nobis credentibus, seu precario illam mendicantibus imputet, ac firmissimo decreto adiudicet, applicetque:


626. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

erronum, ac etiam ieiunantium vetularum. Inde posteri distribuentes eleemosynas, et similia opera praestantes, illam iustitiam maiorum suorum animabus imputari, aut in eas transcribi somniarunt. Vide autem Christiane Lector, non tam istorum caecorum ominum errores ac furores, quam Satanae ipsius malitiosissima ludibria, quibus Christi imputativam meritorum iustitiam contemptui exposuit, et simul miseros homines contumeliosissime delusit, quod non tantam imputativam iustitiam sacrificiorum ac hypocritorum operum venditavit, sed etiam brutis atque adeo mortuis rebus (ut statuis,


627. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt. Ea enim omnibus realibus totius creaturae firmiora ac efficaciora sunt, quippe cum haec in deveniant ac dependeant: eius dicere, praecipere ac vocare, est rerum naturam condere: Ille dixit, et facta sunt: et, Vocat quae non sunt ut sint: unicum iota aut apex eius Scripturae aut verbi ipsius caelo ac terra, teste ipsomet Christo, firmiora validiora ac stabiliora sunt. Hoc sane discrimen rerum (ut ita nunc docendi gratia loquamur) rationalium ac verbalium, Dei et hominum, diligentissime observandum est, cum ad totam Theologiam ac sermonem Dei rectius expendendum, tum praesertim


628. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

sit institutum, varie solent divinare: sed primaria ea esse videtur, ut Deus significaret, se, quod ad religionem attinet, ipsum etiam semen aut fontem huius carnalis vitae damnare et reiicere, ita ut omnes oporteat denuo renasci. Per abscisionem ergo et reiectionem illius pelliculae, reiectio ipsius primi seminis, totiusque naturae inde generatae depingitur. INCLINARE, per metaphoram varia significat Hebraeis, quae non perinde in Latino sermone sunt usitata Primûm enim, signum reverentiae ac honoris est, ei exhibiti, coram quo nos inclinamus. Quare inclinare se coram


629. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic omnes gentes dicuntur inebriatae esse de vino scortationis Babylonicae meretricis. Apocal. 17. 18. 19. Eph. 5. Nolite inebriari vino, in quo est luxus: sed repleamini Spiritu, loquentes vobis invicem psalmis et hymnis, Haec posterior repletio, illa sancta ebrietas est. INFAMIAM ipsius terrae protulerunt. Num. 13 et 14, id est, aliqua singularia probra aut incommoda terrae Canaan multitudini narrarunt, et persuaserunt. INFANS, exponetur plenius in voce PUER, ac PUSILLUS. Nunc tantum locum Isaiae 65 breviter attingemus. Non erit (inquit) ultra infans dierum,


630. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 237 | Paragraph | SubSect | Section]

vitam hanc mortalem, qua Dominus privatus fuit in passione: spiritum vero, animam quam patri commendat clamans, In manus tuas commendo spiritum meum, ut ipsamet Evangelistarum verba habent. Ea igitur anima aut spiritus ideo vivificata dicitur, quia liberata fuit miseriis huius vitae, et etiam ipsius ultimae passionis contumeliis. Quin et reatu et ingenti mole peccatorum, quae longe tristissima et gravissima onera Christus in ipsam validissimam imputationem divinitus translata in hac mortali vita pro genere humano sustinuit. Hac igitur anima sua Christus descendens ad inferos,


631. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

descensus, seu meritorius? Paulus Philippensibus secundo, et Hebr. quinto, meritum et satisfactione Christi tribuit toti obedientiae et humiliationi eius, enim illi, quod cum esset Deus, tamen ita se coram Patre humiliaverit, ut servi quoque formam suscipere non indignatus, et non soli passioni ipsius. Proinde cum descensus Christi ad inferos sit pars obedientiae, humiliationis, et ignominiae Christi, ut hactenus ostensum est: non video cur ad meritum et satisfactionem eius referendus non sit. Sentiunt alioqui omnes pii doctores hoc tempore, non


632. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

et similia, alias significant ipsas interiores potentias: ut Psalm. 103, Benedic anima mea Domino, et omnia interiora mea nominis sanctitatis eius. pro, omnes vires, intellectus, voluntas, cor et affectus mei. Psalm. 51: Veritatem dilexisti interioribus renibus, aut intimis: id est, sinceram ipsius cordis contritionem et conversionem, vel etiam veritatem mundo occultam et absconditam. Proverb. 26. Verba susurronis quasi simplicia, at ipsa penetrant usque ad intima ventris. id est, movent ac feriunt ipsum cor. Alias significat harum potentiarum internos motus: ut cogitationes, vota,


633. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

Ecclesiae mundaturum sanctificaturum esse. Intrare in ovile per ostium, aut abunde, Iohan. 10: non tam istam externam ordinariam vocationem indicat, quam illam internam, qua filius Dei dat certos ministros Ecclesiae suae ad eius aedificationem: praesertim autem complectitur veram agnitionem ipsius Meschiae, eiusque vocis, aut sanae doctrinae apportationem: per quam qui intrat, ille demum est verus et salutaris pastor gregis Domini. Petrus accusatur Act. 11, quod ingressus sit ad Ethnicos, et cum eis comederit: ubi haec locutio summam familiaritatem, ac intimam conversationem


634. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

familiaritatem, ac intimam conversationem significat. Intrare et exire, significare omnes actiones, totamque conversationem, supra indicavi. Sic Act. 1 dicit Petrus, deligendum esse in locum Iudae aliquem discipulum, tanquam testem rerum a Christo gestarum, qui toto eo tempore praedicationis ipsius cum eis vixerit, quo Christus intravit et exivit ad eos: id est, cum eis vixit, et functionem suam in terris administravit: quod et mox faciunt, electo Matthia. Introitus Pauli dicitur non fuisse inanis, 1. ad Thessal. 2: ubi introitus non tantum illum primum aditum, sed et


635. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section]

conveniat, expectandum esse. Hodie sane si veniret aliquis sese pro Meschia venditans, non tantum aliis testimoniis careret: sed etiam non posset certo probare, se esse ex familia David, quae prorsus ignoratur. IOSEPH, aliquando pro toto populo Dei ponitur, sive ob celebritatem ipsius patriarchae, sive ob amplitudinem duarum tribuum ex Iosepho venientium, nempe Ephraim et Manasse: praesertim autem Ephraim, cui Iacobus in adoptione prae Manasse seniore primogenituram largioremque benedictionem tradiderat. Amos 6. Sicut David putaverunt se habere instrumenta Musica,


636. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section]

sua refecit gratia: praedicens futurum ut germen sancta proferret femina: quod hostis antiqui nociva exuperaret capita, etc. Sed quid cito vetera scripta, cum haec ipsa cantio in modernis et impressis missalib. Saltzburgensibus, feria II Paschae exter? Idem omnes Prophetiae, et rei ipsius veritas evincit. Denique et Paulus Rom. 16 de filio Dei exponit dicens illum contriturum Satanam sub pedibus nostris. Sic et epist. Hebr. de Christo exponit inquiens: Ut per mortem aboleret eum qui mortis haberet imperium. item 1 Iohan. 3. Ad hoc apparuit filius Dei, ut dissoluat opera


637. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

Item iugum ferreum, ibidem tyrannidem eius nominat. Semper ergo iugum ferreum duram tyrannidem denotat. Sic Levit. 26 dicit Deus, se iugum Pharaonis, quo oppresserat populum, abstulisse. Sic et Ierem. 30 reperitur. Quarto, iugum etiam quandam conformationem cum aliis ex quarta proprietate ipsius indicat, quia iumenta uno iugo iuncta compelluntur sese sibi invicem conformare: et aliquanto facilius id trahunt, si id faciant, expeditiusque onus promovent, sicut et Graeca ac Latina proverbia testantur: ut, μὴ ζυγομαχεῖν. Item: Nec


638. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

iugum, dicitur Numer. 19 et 1. Sam 6, cum assuefiunt ad trahendum aratrum. Iubentur autem ibi deligi tales, super quas non ascendit: id est, nondum assuefactas tali oneri. Iugo saepe additur Onus, quo quasi explicatur illa metaphora. Isaiae 14. Recedetque ab illis iugum eius, et onus ipsius ab humero eorum recedet: pro, populus meus non amplius solvet tributa regi Assyrio. Inducere collum in iugum alicuius, est se illi subiicere Ierem. 17. Gens autem quae induxerit collum suum in iugum regis Babel, et servierit ei, etc. Tali genti promittit liberationem. Talia


639. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

Disputant vero nonnulli, esse verbum forense, quod sicut ibi iudex reum criminis iniustitiaeve accusatum absoluit, et ab accusatione culpaque suo iudicio liberat: sic et Deus peccatorem fide ad tribunal gratiae cum Christo suo advocato ac mediatore confugientem, propter meritum ac intercessionem ipsius liberat, proque iusto ac sancto pronunciat, habet, et ad aeternam vitam deputat: quam eorum sententiam nequaquam improbo. Et quoniam in hac sententia nunc versor, addam et illud breviter: quod illud exemplum Rom. 6, quod maxime a praedicta significatione verbi Iustificare, cum pro


640. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

infusione, aut qualitatum mutatione. Expendatur tantum illud intrare in iudicium, et in conspectu Dei iustificari. Conspectus enim Dei, et coram Dei noticiam cognitionemve significat. Sic Roman. 3, Ex operibus legis nulla caro iustificabitur in conspectu Dei. id est, iudicio ac cognitione ipsius. Sic ibidem. Ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris. ubi itidem propalam rationalis aut iudiciaria, cognitionisve iustificatio proponitur. Sic et Galat. 3. dicitur, Per legem nemo iustificabitur apud Deum. [?: ] quid aliud illud apud Deum valet, quam in


641. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

illis extremo exitio. Sic Dominus dicitur pluiturus super impios, laqueos, ignem, et sulphur: Psal. 11. id est, summa mala, tristissimasque poenas. In hoc sensu dicit Saul, 1. Sam. 18, se daturum esse Davidi filiam, ut sit ei laqueus, et sit in eum manus Philistaeorum, non manus ipsius Saulis: id est, ut desiderio potiundi filia regis, studioque consequendi proposita praeputia, temere sese praecipitet in pericula, praeliando contra Philistaeos: et ita pereat, nec opus sit ipsum Saulem eum interficere, culpamque caedis sustinere. Apostolo Paulo laqueus videtur. significare


642. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

se innoxios esse de caede reperti in vicinia cadaveris. Sic et Pilatus Matth. 27, in signum ac protestationem suae innocentiae, qui in insontis Iesu caedem non consentiat, sed tantum coactus importunitate Iudaeorum cogatur eum ad supplicium dedere, lavat manus coram toto populo. Voluit vero eo ipsius facto testatam fieri coram omnibus innocentiam Christi, qui revera non propter sua, sed tantum propter aliena peccata pateretur. Significat item vitam innocentem ac sanctam praestare, ut postea in voce MANUS dicam. Psal. 73. Utique frustra mundavi cor meum, lavi in innocentia


643. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

praesertim vero speciales appellationes. Quod Graecus vertit νόμον, et Latinus porro legem, in Hebraeo plerunque est, ut initio monui, תורה Thora, doctrina, a docendo deducta: quod facile ostenditur ratione ipsius etymologiae, esse generalissimum nomen. Nam omnes partes aut materiae sacrarum literarum, aut religionis doctrinae, aut institutiones quaedam sunt. Mizua מצוה mandatum aut praeceptum, a zava praecipiendo: sed praecipere non raro etiam promittere


644. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

pugnare, ac se mutuo destruere videantur: facile est anima duertere, quanta sit necessitas eas a se invicem exacte et rite separare, alteramque ab altera procul removere, ut unam quidem (sicut toties Lutherus inculcat) veluti supra in summo caelo ponas, alteram vero in ima terra. Id enim tum ipsius rei veritas ac doctrinae natura, tum conscientiae nostrae ratio ac animae salus, tum denique et ipsa Dei gloria ac tota vera pietas extreme flagitant. ¶ Duae igitur sunt in universum primariae Scripturae partes, Lex et Evangelion: Lex peccatum ostendit, Evangelium gratiam: Lex morbum


645. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

ac vitam non amplius quaerimus aut curamus, dum nos per solum Christum iustos ac salvos esse et fore credimus. Sic igitur morimur legi et vivimus uni Christo, cui nos in posterum addiximus. Nec tantum voto aut voluntaria migratione a Mose ad Christum dicit nos legi mortuos esse: sed etiam rei ipsius natura commutata, nempe extincto nostro vetere Adamo, aut carne, inque lex erat efficax, non tantum ad accusationem et damnationem; sed etiam ad excitandas in nobis pravas cupiditates et operationes,


646. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

Secundo, facit abundare peccatum, quia semper gravius existimatur is peccare, qui scit voluntatem heri sui, et non facit, quam is qui ignorat. Affert autem lex noticiam recti et pravi. Tertio, auget lex peccatum, accusando cum naturam ipsam hominis, tum et omnia opera, conatus ac cogitationes ipsius. Veritas autem odium parit, ut ille verisime inquit. Nemo enim non aegerrime fert, se suaque omnia adeo extreme vituperari: ut sane lex hominem etiam tanquam filium diaboli insectatur et vituperat. Quarto, lex auget peccatum reipsa, dum Deum tanquam austerissimum, ac severissimum iudicem


647. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

verbis: Scibile, aut quod [?: s--ri ] potest Dei, notum est eis. Deus. n. eis manifestavit. ni invisibilia Dei ex operib. creationis considerata intelliguntur. etc. Postea exponit secundam vocem Iniustitiam, inquiens: Non ut Deum glorificaverunt, etc. Ex qua ipsius Pauli explicatione clarissime apparet, agi hic ab [?: eo-- ] de innatis noticiis aut primis principiis, sed de noticiis ab effectu ratiocinando repertis. inquit. n. clare, invisibilia Dei ex operib. creationis considerata intelliguntur. Credatur ergo Paulo semet exponenti, de


648. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 297 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: D- ] per metaphoram significat Dei memoriam ac curi [?: ] quorum hominum, aut rerum, ut prius dixi: Sic Psalm. [?: ] Lachrymae nostrae in utre Dei collectae, et in libro ipsius consignatae esse dicuntur. Malach. 3 est, Scriptusque est liber memoriae coram Domino, omnibus timentibus eum: pro, Deus recordatur suorum. Allusio est ad morem regum, et aliorum gubernatorum, qui, ne prae multitudine negociorum obliviscantur, curant annotarires agendas, et singulorum


649. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 302 | Paragraph | SubSect | Section]

Latinis: a colore sic dicta Hebraice הבורה Habura, a congregatione et humorum affluxu dicta, per metaphoram significat omne genus castigationis aut calamitatis, corporalis et spiritualis. Sic Isaiae 53. et 1 Pet. 2 dicimur livore Christi sanati. i. omni ipsius passione aut humiliatione. Isaiae porro primo Capite, notat haec vox poenas populi Iudaici, cum propheta inquit: Non est in eo sanitas, sed vulnus, livor et plaga recens, etc. Sic et Psal. 38, de poenis ac sensu etiam irae Dei accipi potest: Computruerunt et


650. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 303 | Paragraph | SubSect | Section]

irascente. Ipsa porro virtus plenius intelligi potest ex 2 Pet. 3: ubi dilatio extremi iudicii ac poenae, longanimitas Dei vocatur, sicut et Rom. 2. Sic et ex sermone servi decem millia talentorum debentis, intelligi potest, cum ille irato domino, urgentique subitam solutionem ac venditionem ipsius uxoris et liberorum, ut pecunia ab eo debita corradi posset, dicit: μακροθύμησον, differ iram, differ istam tam subitam ac duram sententiam. Haec iam de hac voce meo arbitrio annotare volui. Sed uberioris cognitionis gratia, adscribam etiam


651. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 305 | Paragraph | SubSect | Section]

(nam proculdubio etiam linguis loquentes, sunt simul mente seu ex animo lo quuti, sicut inquit Paulus de loquente lingua: Tu bene quidem gratias agis Deo, sed alius non aedificatur) Sed ratione audientis, quia (ut dictum est) imperitus mentem loquentis peregrino sermone non pervidebat: quin nec ipsius quidem sermonis mentem, sensum aut sententiam: erat ei sonus sine mente. Sed intelligibili sermone loquentis mentem quoque, non tantum sonum, in oratione perspiciebat. Sed de voce Mentis, infrâ suo loco. Loqui Deum in prophetis ad homines, Hebr. 1. plerique ibi putant esse


652. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 305 | Paragraph | SubSect | Section]

apud inferos. Loqui cum aliquo bona: i. amice: Iere. 52. Rex Evilmerodach locutus est cum Iehoiachim bona: i. Rex Babylonis amice loquutus est cum Ioachim: i. consolatus est eum bona promittendo, demulsit eum blandis verbis. Loqui ore cum alterius ore, Ier. 32. Loquetur os eius cum ore ipsius: i. coram alloquetur, et vicissim responsum accipiet. Loqui verba sua: Iosu. 20, Loquetur verba sua in aurib. seniorum. i. exponet causam suam coram senatu. et 2. Sam. 19. Ut quid loqueris amplius verba tua? i. quod opus est te prolixius defendere tuam causam: Verba alicuius aliquid


653. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 305 | Paragraph | SubSect | Section]

testatur eum esse Galilaeum: i. eius dialectus. Porro Iohan. 8, magis sermonem ipsum aut orationem, quam idioma aut dialectum sonare videtur, cum dicit Christus, Quare locutionem meam non percipitis. Non negat eos intelligere eius linguam, aut loquelam: sed tantum, quod conciones doctrin amque ipsius nec possint nec velint intelligere ac recipere. Dixi supra, discrimen esse inter verbum Dicere et Loqui, quod hoc generalius quiddam ac incertius notet: illud vero de certo, ac plerunque indicativo sermone dicatur, cum videlicet aliquid clare aut negatur, aut affirmatur. Verum


654. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 321 | Paragraph | SubSect | Section]

sumtus facies. Matth. 4, et Psal. 91 dicitur, quod angeli pios in manibus portabunt. id est, singulari cura tuebuntur. 1. Sam. 17, Dereliquit vasa desuper se super manum custodis vasorum. id est, tradidit curae custodis. Gene. 39. Videns quod Dominus omnia fortunaret in manu ipsius. id est, omnibquae ipse curaret, tractaretque, dabat Deus successum. Isaiae 62. Eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. id est, in singulari cura ac favore Dei eris, fiesve longe ornatissima et felicissima, qua Deus ita oblectabitur, ac te perinde semper in


655. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 323 | Paragraph | SubSect | Section]

manus dominorum et dominarum suarum: pro, expectant eorum mandata, et pensum ac dimensum ab eis: Psal. 123. Germani eadem phrasi utuntur, Einem anderen in die hand sehen: pro, ab eo expectare necessaria. Quia etiam manibus agimus pleraque externa opera, ideo ponitur haec vox pro ipsius vitae curriculo, aut actionibus. Hinc dicuntur manus sanguine plenae, maculatae, mundae, purae, innocentes. In manibus esse mundiciem, aut iniquitatem, aut malum, lavare et mundare manus, et


656. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 330 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: q- ] tum sat est: ne forte satiatus eo, evomas illud. id est, [?: ] nimium satureris eo. Mel ob dulcedinem et salubritatem, sapientiae comparatur, Proverb. 24. Et sermoni amabili atque prudenti, Proverb. 6: Favus mellis sunt verba iucunda. sunt enim dulcia animae ipsius, et sunt sanitas ossium. De loco Isaiae 7: Butyrum et mel [?: co- ] det, supra in voce BUTYRUM aliquid dictum est quod videatur significare communem vivendi morem, et communium rerum bonarum, ac etiam malarum, totiusque vitae illius experimentum habere. Sed quia eodem Capite


657. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 331 | Paragraph | SubSect | Section]

illi in equis (scilicet fiduciam [?:-am ] habent) nos autem in nomine tuo recordabimur: id est, tuo nomini aut tibi fidemus, et contra eos pugnabimus. Sic omnino etiam in Sacra coena videmur vox haec accipi, cum Christus iubet nos edere ac bibere corpus et sanguinem suum, in memoriam ipsius: id est, ut moniti, fretique eo foedere, ipso eiusque passione fidamus, et alios quoque ad talem fiduciam exci [?:--us ] . Contra etiam Meminisse aliquando in malam mortem accipitur: ut cum Psal. vigesimo quinto, et saepissime alias petitur, ne Deus peccatorum


658. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 337 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] cordis obedientiam Deo servire et militare cobantur, ut iam eis laeta libertas, ac veluti manu [?: mis- ] per Evangelium ac Meschiam denunciaretur. [?: Pos- ] tamen forte rectius per Militiam regnum malae con [?: entiae ] veteris Adami et Sathanae ipsius super homines, intelligere, a quib. per Meschiam redimendi nunc rent. Non sane sine causa cum peccatis militia illa [?: ] iungitur. Alii per militiam intelligunt tempus illud, quod praefinitum erat a Deo usque ad adventum Meschiae. [?: ] militiae vocantur etiam


659. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 339 | Paragraph | SubSect | Section]

videntur praesentia solis: cum per se non minuantur, sed tantum comparatione aut relatione. Posset tamen videri respicere ad finem sui ministerii, cum vel maxime tunc functio Christi cresceret. Vel denique loquitur de interitura falsa opinione Iudaeorum, qui putaverant eum esse Meschiam: quae ipsius [?:-orte ] et Christi miraculis ac praedicatione redargueatur. Minuisti paulo minus angelis, Psal. octavo: quod epistola ad Hebraeos explicat de Christo, qui in sua in [?:--ruatione ] et passione fuit exinanitus et humiliatus infra angelos et homines,


660. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 347 | Paragraph | SubSect | Section]

Psalmo 36, Iustitia tua sicut montes Dei: id est, immensa. iuxta Regulam alibi positam, quod Hebraei volentes indicare aliquid esse eximium, addunt Dei: sicut Graeci et Latini, Divinum, adiectivum. Cacumina montium. et penetralia terrae, Dei esse dicuntur Psalmo 95. id est, omnia esse ipsius, et in [?:-ius ] potestate, summa et ima. Mons Synai saepe vocatur mons Iehovae, aut Domini quia ibi Dominus toties apparuit, et tam multa miranda fecit. Numer. 10 Profecti sunt a monte Domini. Idem et mons Dei nominatur, Exodi 31 et 18, et est idem qui et mons


661. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 353 | Paragraph | SubSect | Section]

Mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu: id est, Interfectus ac privatus hac mortali vita. 2. Corinthiorum quarto Paulus ait, Mortificationem Domini IESU ubique circumferentes. id est, ubique propter Christum graviter affligimur. Secundo, Mortificare et Mortificatio significat ipsius veteris hominis aut Adami debilitationem, quae pluribus partibus constat: ut supra ostendimus, cum declaravimus quid sit mori peccato, Est enim primum quaedam eius mortificatio, quod lex nos antea securos conterit, et ad desperationem de propria iustitia ac salute adducit. De illo terrore


662. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 354 | Paragraph | SubSect | Section]

pro vera mortificatione venditarunt, in eo errantes, quia primum ubi innatus morbus inhaereat nesciverunt, eum in sola carnali parte et affectibus cum philosophis ponentes: cum ille vel maxime sit in summa ac nobilissima animae parte, nempe in parte rationali: eoque eum debilitatione ipsius a Deo conditae naturae expugnare sunt conati. inde vigiliae, cilicia, flagellationes, ieiunia, cibi corruptissimi, et similia. Secundo, cum toti ad opus operatum delapsi essent. putaverunt istas externas pietatis laruas, vestes loca, ritus, motus ac gesticulationes plurimum ad


663. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 357 | Paragraph | SubSect | Section]

totum furorem suum. Multiplicaverunt praevaricari praevaricationem: id est Crebro multumque sunt praevaricati: 2. Paralip. 36. Multiplicabit ad remitten dum, Isaiae 55. id est, multum remittet vel abundabit ad remitten dum. id est, libentissime remittet: sicut praecesserat, Miserabitur ipsius. Multus benedictionum, Proverb. 28, Vir fidelitatum multus benedictionum. at qui festinat ad ditescendum, non erit innocens. id est, qui fideliter agit, multas sibi benedictiones apud Deum cumulat. Multiplicare borith, Ieremiae secundo, Si lavaris te intro, et multiplicaveris tibi


664. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 360 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei statim initio factus est patri supplex pro humano genere lapso, ac in se poenam debitumque eius transtulit: ideoque etiam promissio de efficacia et beneficio eius homini proposita est, et meritum eius omnibus applicatum, ut non minus illi homines per eum servarentur, quam qui post passionem ipsius in eum crediderunt. Sponsor factus est pro genere humano: qui, quia bonae fidei fuit, credidit ei iustitia ac lex Dei id debitum: perindeque eius sponsionem valere voluit, ac si iam persoluisset. Populus mundi. Isaiae quadragesimoquarto: Ex quo posui mihi populum mundi. id est, ex quo


665. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 365 | Paragraph | SubSect | Section]

veteres in hoc dicto impegerunt. Verum quod ibi ὅτι, [?: ] , notet tantum rationem, probationem, aut demonstrationem praecedentis assertionis, dicente Christo, [?: affirmo ] tibi, remissa ei sunt peccata multa, quod probo ex multa ipsius dilectione, etc. multis rationibus [?: ali-i ] demonstravi. Sic ὅτι accipitur Iohan. 8 Ille homicida [?: ] ab initio, et in veritate non stetit, quia non est veritas in eo. ubi a praesenti natura Satanae


666. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 370 | Paragraph | SubSect | Section]

glorificetur, et contra Satan ac mundus redarguantur et condemnentur: ita vicissim ac contra, Satan et mundus non solum habent suos Apostolos mendaciorum infernalium propagatores, et veritatis Dei corruptores ac oppugnatores: sed etiam omni vi, industria ac arte id agunt, ut illi Dei ac filii ipsius ministri non tantum desinant testimonium veritati dare, sed etiam eam una cum suo autore obnegent, abiurent, ac ut impiam condemnent. Hic igitur fit, ut tant opere Deus a suis requirat ac flagitet confessionem, aut (si mavis dicere) liberam ingenuamque professionem veritatis, et contra


667. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 375 | Paragraph | SubSect | Section]

20, At nos nomen Iehovae Dei nostri memorabimus. Sic dicitur Isa 18, locus nominis Dei: i. cultis divini. ubi item arca, in qua se habitaturum Deus promiserat, intelligitur. Ministrare nomini Iehovae, Deuter. [?: ] , est servire celebrationi Domini, atque adeo vero culti ipsius. Narrare nomen Domini, est eum celebrare. Psal. 102. Ut narrent in Zion nomen Domini, et laudem eius in Ierusalem. Nomen hic veram noticiam et celebrationem Dei notat. Polluere nomen Dei, est veram religionem contaminare. aliquando autem est praebere occasionem, ut nomen


668. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 375 | Paragraph | SubSect | Section]

et quasi quandam picturam rei (sicut et Philosophi de cogitationib. ac sermone pronunciant, quod sint ὁμοιώματα, similitudines rei.) Ideoque hac phrasi indicat pater, illum angelum ita fore verum De vim, ut sit etiam substantialis imago ac character ipsius. Denique illa locutione indicat Deus, quod licet tota trinitas sibi nomen Iehova, ERIT, paulo ante initio Exodi assumpserit, significaveritque Deum ipsum fore illud iam olim promissum benedictumque ac benedicens semen seu Meschiam (ut haec in nomine Iehova exposui) tamen haec proprie persona


669. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 379 | Paragraph | SubSect | Section]

notus in porta: id est, celebris in foro, in congressu aliorum virorum. Sic forte illud Psal. 74. Notus erat veluti afferens superne. Nosse, pro reipsa sentire ac experiri interdum accipi supra dictum est. Sic dicit Paulus Philip. 3, Ut cognoscam ipsum, et vim resurrectionis ipsius. Sic Marc. 5 dicitur Haemorrhoissa cognovisse in corpore suo, se sanatam esse: et de Christo ibidem dicitur, quod senserit ex se virtutem exisse. Talem quandam experimentalem cognitionem notat et illa phrasis, Nosse virum, nosse mulierem, Adam cognovit Evam, etc. Sic de


670. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 382 | Paragraph | SubSect | Section]

est, ipsi quoque tandem peribunt. Luc. 11, Fiunt novissima aut postrema hominis peiora primis: id est, tandem multo peior fit ipse, et deterior est eius conditio quam prius, cum ab uno tantum cacodaemone possidebatur. Novissimum alicuius, vocatur etiam postrema pars vitae, aut temporis vitae ipsius. Deut. 8, Ut benefaceret tibi in novissimo tuo: id est, tandem tibi multa beneficia conferret. Deut. 32, Videbo quid in novissimo eorum: id est, quid tandem illis accidet. Psal. 37. Novissimum impiorum succidetur: id est, tandem peribunt. Possis et de eorum posteritate


671. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 386 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam pecudum nudatione est. Alia nuditas est lapsus, cui turpitudo, ignominia et confusio inest. Haec porro ipsa quoque duplex est, interna et externa. Interna est, totius imaginis Dei, praesertim in summis gradibus, et aliorum pulcherrimorum donorum privatio. Huc adde, et conscientiae cordisque ipsius nuditatem, quae privata iustitia ac innocentia, favore, gratia, et veluti aspectu Dei, privata etia fiducia in Deum bona conscientia, et magnanima animositate contra bruta omnesque creaturas, ad haec sibi male conscia, trepidat, omnia putat contra se clamare. iuxta illud. Conscius ipse


672. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 386 | Paragraph | SubSect | Section]

caeteris mortalibus superiores esse, aut etiam praeclaris heroicisque factis praelucere, quasi quaedam dignitas, maiestas, ac ferme veluti fulgor aut radii quidam circumfusi esse videntur, ut alii cernentes eos quasi obstupescant, et attoniti eos paveant. De Augusto scribitur, quod radios oculorum ipsius alii ferre, aut recta eum in faciem intueri nequiverint. De Mario, et Olympiade, et Perdicca, quod percussores, eorum faciei dignitate perculsi, eos attingere ausi non sint. Hoc decus videtur etiam in communi vita aliis magis quam aliis circumfusum esse. Unde est, quod pictores talem quendam


673. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 388 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: rel- ] alterius enim est obedientia, et in alium respicit Est igitur animi quaedam subiectio erga alium, et studium [?: ] se accommodandi ad eius voluntatem et mandare. Quia vero etiam totus hic mundus est ex Deo, [?: ] Deum, et in Deum: id est, ab ipso, inque ipsius gloriae conditus ac sustentatus, omnes creaturae, praeferunt rationales, ac in primis homo, sese ad eius [?: volunta- ] attemperare, inflectereque tenetur, non tantum externis et internis actionibus ac motibus sed et ipsarum qualitatum ac substantiae ipsius similitudine et


674. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 388 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, ab ipso, inque ipsius gloriae conditus ac sustentatus, omnes creaturae, praeferunt rationales, ac in primis homo, sese ad eius [?: volunta- ] attemperare, inflectereque tenetur, non tantum externis et internis actionibus ac motibus sed et ipsarum qualitatum ac substantiae ipsius similitudine et confirmatione. Hinc est quod iustitia hominis non simpliciter ipsae virtutes per sese, quantumvis perfectae praestitae, ut Ethnici ac Philosophi senserunt: sed [?: ] nus tantum, quatenus in Deum sunt relatae, et [?: stud-- ] obediendi ipsi


675. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 388 | Paragraph | SubSect | Section]

tam ipsorum actionum praestantiam ab homine exigit, [?: qui- ] ut sint ad suum praescriptum, voluntatemque accomadatae. Sicut ad sudaeos, in immensum sua sacrificia cumulantes, et omnes externos ritus exactissime observantes, toties clamat: se non illa proprie requirere, verum cordis ipsius obedientiam, seu, ut ex corde eum [?: ] diant. Sic et ad Saulem meliora opera sacrificionis. Deo praestare volentem dicitur: Obedientia est melior victima, et attendere (scilicet verbo et [?: volunt-- ] Dei) quam pinguedo arietum. Quod dictum enim Eccles. 4


676. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 390 | Paragraph | SubSect | Section]

super nivem dealbans. Eius enim passio aut unicum sacrificium ubique a piis fide inter precandum offertur, dum petitur, ut Deus nobis propter hanc propitiationem omnia nostra peccata ac sordes condonet. Sicut autem ipse Dominus hac ratione quotidie ab omnibus piis offertur: ita et pii qui sunt ipsius membra, semet in rationalem, Deoque placentem ostiam offerunt, ut Paulus ad Rom. 12 praecipit. De utroque horum sacrificiorum dicit Christus ad Samaritanam, quod veri adoratores ubique in spiritu et veritate adorabunt. Qui locus valde praecedenti similis est: et eodem modo, reiectis


677. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 397 | Paragraph | SubSect | Section]

Genes. 29, Fuerunt in oculis eius dies pauci. Sic Numer. decimotertio: Eramus in oculis nostris et eorum ut locustae: [?: ] , nostro et ipsorum iudicio. Fui in oculis eius ut reperiens pacem, Cant. octavo. Et Levit. 13, Si plaga stete [?: ] in oculis eius. pro iudicio ipsius. Oculus aliquando [?: ] ipso homine ponitur, sed non citra quandam [?: em- ] , perspicuitatem, aut alicuius rei proprietatisve declarationem. Sic saepius dicitur, In oculis totius Israelis. id est, coram toto Israele: seu sciente, aut etiam terrificante toto Israele.


678. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 397 | Paragraph | SubSect | Section]

esse alicui acceptum, gratum. Latere alicuius oculos aliquid: id est, ipsum, aut eius iudicium, cognitionemque. Levit. 4, Si tota synagoga erraverit, et latuerit res in oculis congregationis. pro, ignota eis fuerit. Ab oculis alicuius amovere molestiam, Iob tertio. pro, a conspectu ipsius, vel ab ipso, liberare eum molestia. Cum convertero captivitates vestras in oculis vestris, Zoph. tertio pro, cum reduxero captivos vestros coram vobis, ita ut eos cernatis reduces ac incolumes, Displicere aliquid in oculis alicuius: id est, ipsi. Genes. 48. et 2.


679. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 398 | Paragraph | SubSect | Section]

ut Isaiae 13, Ezechiel. 5. 7. 8 9. 16 et 20. Oculi alicuius super aliquem, significat curam et auxilium ei impendere. ut Psalmo 33. Ecce oculi Domini super timentes eum, et ad eos qui expectant misericordiam eius. Sic oculus Domini impinguat equum: id est, praesens cura ac diligentia ipsius. Contra, Vultus Domini super aliquem esse, in malam partem accipitur Psalmo 34. et 1. Petri 3. Oculi Domini ad lustos, et aures eius ad clamorem eorum. Vultus Domini contra eos qui faciunt malum, ut extirpet de terra memoriam eorum. Oculus Domini erat super senes Iudaeorum, Esdrae


680. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 398 | Paragraph | SubSect | Section]

aspectus, pro iudicio. Lev. 13, secundum aspectum oculorum sacerdotis. Sic Ecclesiast. 11, Et ambula in viis cordis tui, secundum aspectum oculorum tuorum. Et Ezek. 23. Adamavit eos [?: ] conspectum oculorum suorum. Blandiri in oculis [?: ] ius, est in iudicio ipsius. Psalmo 36. Blanditur sibi in oculis suis, ut inveniat iniquitatem suam ad odiendum [?: ] excusat et laudat impius suas pravas cogitationes, ad hoc, ut eas tandem exequatur, et alios oderit ac [?: ] Ordinare in oculis alicuius, est ei proponere sua probra, aut


681. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 401 | Paragraph | SubSect | Section]

gratiarumactionem, et celebrationem nominis divini. Porro in hoc verbo observandum est, quod cum Christus dicitur oblatus esse, aut oblatio, non tantum significat quod se addixerit aut devoverit Deo: sed etiam, quod se in sacrificium per passionem ac mortem obtulent. Includit igitur mortem ipsius. nam oblationes pleraeque sacrificabantur, aut mactabantur. OLEA, aut OLIVA, ob plures proprietates, plures Hebraismos parit. Primum autem ratione perpe tuae viredinis, fertilitatis ac bonitatis fructuum, celebratur. Sic Psalm. 52, Postquam tristem exitum Doegi et aliorum


682. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 405 | Paragraph | SubSect | Section]

vident. pro, nihil praeter Man, non quicquam Sic Petrus dicit Actor 10. Nunquam comedi omne. pro, quic quam immundum. Non omne ergo, aliquando significat non quicquam. Omne quod ei, pro omnia bona alicuius. ut 1. Paral. 13, Benedixit Dominus domum Obodedom, et omne quod ei: id est, omnia ipsius. Aristoteles primo de Interpretatione monet, signum. universale Omnis tantum subiecto, non etiam praedicato addendum: quia alioqui falsam efficeret orationem. ut si dico retur, Omnis homo est omne animal. At Psalmista vere dicit Psalm 39, Omnis homo est omnis vanitas. Verum ibi sensus


683. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 406 | Paragraph | SubSect | Section]

super Iehovam onus tuum, et ipse sustentabit [?: ] Sic Isaiae primo 1, Deus dicit, sacrificia sibi esse onerosa. Notantur saepe hac voce per eandem figuram omnia gravamina, et servitutis genera a tyrannis suis subditis imposita. Isaiae nono. Iugum oneris eius, et virgam humeri ipsius tu confregisti. id est, liberasti tuas a dura et intolerabili servitute Assyriorum. Sic mox [?: ] , et etiam decimoquarto Isaiae usurpatur. Exod. 6 reperitur haec eadem metaphora una cum sua expositione Educam vos de oneribus Aegypti, eruam vos de servitute ipsorum.


684. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 407 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc dictum etiam de hypocritis, qui foris non videntur in omnia scelera proiecti esse, sed potius iusti ac sancti. Tale est etiam, Peccatum operari: Iacob secundo. Si personam accipitis, peccatum operamini, etc. Operari opus Dei, aut Domini: id est Deo gratum, et ad gloriam ipsius plurimum faciens: primae Corinthiorum decimosexto. Timotheus operatur opus Domini, sicut et ego. pro, totus est deditus promovendo regno, religioni ac gloriae Christi. Operari veritatem aut fidem, infra in voce VERITATIS exponetur. Opus aliquod operari in Domino, est aliquid boni


685. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 408 | Paragraph | SubSect | Section]

tantum externas operationes: ut cum toties cor flagitat. item in Decalogo, dilectionem ex tota anima, tota corde, et omnibus viribus: iubet item lacerare cor, in vestimenta solum. Sic Christus Matthaei 5 docet, legi prohibere etiam cordis adulterium, caedem, et alia pecata, ac requirere cordis ipsius obedientiam. Eodem modo et Paulus toties cordis circumcisionem postulat: sicut et Moises Deuter. 29 et 30, et alias saepe: qui etiam una cum Prophetis urget verbum audiendi, est crebro internam obedientiam notat, reiectis externis sacrificiis et caeremoniis. Opera bona aut mala, pro


686. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 408 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] locutio transfertur ad opera spiritualia, et Spiritualis lucem ac tenebras, Roman. 13, Abiiciamus igitur opera tenebrarum. Opera tamen non rarô etiam [?: ips- ] [?: ] mum, internosque eius motus notant. 1. Io. 3, Opera Cain mala erant, fratris autem ipsius iusta: id est, non [?: ] tum externa facta, sed et interna. Sic Psal. 58, Quia potius iniquitates in corde operamini. ¶ Dicamus [?: ] et de compositis aut phrasibus huius vocis plenius De fructu operum Dei satiatur terra, Psalm. 104. [?: ]


687. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 409 | Paragraph | SubSect | Section]

opus Ephod facies illud: id est, tali forma aut ratione operis. Hoc est opus candelabri, Num. 8 i. haec est idea aut forma candelabri. Sic Reg. 7, Hoc est opus basis. Et Exod. 21, Cribrum operae retis facies. Opus alicuius, pro partibus instrumentis, [?:-ut ] circumstantiis ipsius. 2 Reg. 16. Misit similitudinem [?:-taris ] , et figuram eius secundum omne opus eius. pro, cum omni opificio eius, aut rebus ad eum pertinentibus. Quod nam erit iudicium puero, aut opus eius? [?:-dic ] . 13. id est, quam rationem observabimus in educando et


688. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 409 | Paragraph | SubSect | Section]

octavo: Quibus contingit tanquam opus, impii. id est, praemium aut poena. Sic Ruth primo: Reddet tibi Iehova opus tuum. id est, mercedem aut praemium tui operis. Non raro Opus, sicut et merces, pro gratuita beneficentia ponitur: quod observandum est. Ecce merces eius coram eo, et opus ipsius cum ipso. id est, prompta largitas, spontaneaque benignitas, seu gratuita sua beneficia. Nisi quis per vocem Opus malit intelligere officium Christi, quod est, redimere genus humanum: Is. 40 et 62. loquitur enim de adventu et beneficiis Messiae. Ibidem 62, Dabo opus eorum in veritate, id


689. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 412 | Paragraph | SubSect | Section]

id ratione Apostoli, qui solus perspexit illos sceleratos homines inscios, aut per ignorantiam et quasi invitos, voluntatem Dei exe quutos esse. Sensus ergo est, q. d. Apostolus: Persequutores nefario animo conspirarunt in necem Iesu, eamque etiam tandem scelerate peregerunt. Quam mortem ipsius etiam Deus dudum ordinaverat, ac tandem ad eventum perduxit: verum [?: ] daei neque sciverunt hoc consilium, nec in hoc Deo obedire sunt conati. Ita duplex dubium per hanc distictionem substantiae et accidentis in hoc loco solvitur: alterum, Qui fiat quod cum tum Deus tum Iudaei


690. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 414 | Paragraph | SubSect | Section]

oris satiabitur venter: Proverbiorum 12. 13. 18. id est, digna suo sermone praemia recipient. Sicut ibidem eundem sensum alia figura sermonis, sed huic valde vicina, effert in quiens: Pro ventu labiorum suorum saturabitur vir. Mementote iudiciorum oris eius, Psalmo 105. id est, doctrinae ipsius sermone propositae. Oris peccatum aut perversitas, id est sermonis. Psalmo quinquagesimonono: Propter peccatum oris eorum, verbum labiorum ipsorum. Remove a te perversitatem oris: Proverbiorum quarto. id est, perversum sermonem. In oris perversitate ambulare. Proverbiorum sexto: Vir


691. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 415 | Paragraph | SubSect | Section]

tua, tota die gloria tua: id est, praedicabam et celebrabam te, [?: impe--tibus ] me tuis innumeris beneficiis ac spiritu. Ore ad os loqui: pro coram, sine intermediis aut internun tiis, seu familiariter. Num. 12: Ore ad os loquitur Deus cum Moyse. Hier. 23: Loquetur os ipsius cum ore eius, et oculi eius videbunt oculos illius. id est, Zedekias coram rege Babylonico sistetur. Os iusti loquitur sapientiam, et lingua eius loquitur iudicium: Psalm 37 et 49. Os meum loquetur sapientias. Ore magnificare, est grandia quaedam iactare: et plerunque de impiorum


692. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 417 | Paragraph | SubSect | Section]

esse spectrum quoddam, ut nos opinamini: quod ex palpatione ossium et carnis meae iudicare potestis. Sicut gladius in ossibus meis, cum exprobrarunt mihi dicentes: Ubi est Deus tuus? Psal. 42. pro, perinde acerbum dolorem mihi attulit. Eadem ratione dicit Symeon ad D. Virginem: Tuam ipsius animam per transibit gladius. OSTENDERE, pro, re ipsa alicui aliquid boni aut mali dare, aut efficere: quod et Augustinus in lib. de Locutionibus Hebraeis monet. Sicut solent apud Hebraeos, praesertim verba noticiae crebro, pro verbis rerum ipsarum poni tale est, Videre bona aut


693. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 418 | Paragraph | SubSect | Section]

aut benignitatem alicui, est, ei reipsa benefacere. Psalmo 85. Ostendam illi salutare meum: id est, feram illi opem. Psalmo 91. Sic et Rom. 3, Ad ostensionem iustitiae suae: significat realem exhibitionem. Eodem modo et manifestatio Spiritus accipitur 1. Corinth. 12, pro exhibitione ipsius Spiritus, qui tamen ex externis donis cognoscitur. OSTIUM, per metaphoram apud Hebraeos perinde occasionem et commoditatem agendae alicuius rei significat, sicut apud Latinos fenestra. 1. Cor. 16. Nam ostium est mihi apertum magnum et efficax, et adversarii multi. Sic et


694. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 419 | Paragraph | SubSect | Section]

eius quavis re longe mollissima. Sicut proxime praecesserat, Labia eius stillant mel. Dare ad peccandum palatum: Iob 30. Non dedi ad peccandum palatum meum, ad petendum in maledictione animam eius. id est, Non sum passus, ut os meum aliis dira imprecando peccaret. Palatum gustat cibum. pro, ipsius munus est, iudicare de saporib. Iob 34, Auris probat sermones, et palatum gustat cibum. Linguam adhaerere palato, est prorsus ac extreme debilitari, cum iam vel omnes vires desint homini: vel etiam humor in ore ita deficit, ut lingua quasi adglutinetur siccitate palato: ut etiam in


695. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 421 | Paragraph | SubSect | Section]

Babylonis quae tunc fuit: quanquam alii Historici diversum scribere videantur. inquit enim Diodorus Siculus lib. 3, cap. 1, suae fabulosae Historiae: Quae omnia postmodum Persarum reges subripuere, regiae et reliqua ornamenta, tum tempore consumpta sunt, tum ab hominibus deleta. Ipsius quoque Babyloniae parva quaedam portio superstat, maxima parte inter moenia cultui agrorum exposita, proculdubio et illa ipsa pars fuit postea demum nonnihil instaurata. Idem historicus consonat etiam in illa parte cum Ieremia, Daniele, et aliis Historicis, quod affirmat tunc regem


696. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 428 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi vocantur etiam calamitates piorum, utpote qui membra sunt eius corporis, ut cum illi patiuntur, ipse pati videatur. 2 Corinth. 1. Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita etiam abundat per Christum consolatio nostra. Philip. 3, Societatem passionum Christi, conformatus morti ipsius. Colos. 1, Gaudeo in passionib. meis pro vobis, et suppleo defectus passionum Christi in carne mea, pro corpore ipsius, quod est Ecclesia. Sunt igitur duplices passiones Christi: alterae, quae tantum in ipsomet divina ordinatione peractae sunt, quae sunt plane perfectae et absolutae,


697. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 428 | Paragraph | SubSect | Section]

2 Corinth. 1. Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita etiam abundat per Christum consolatio nostra. Philip. 3, Societatem passionum Christi, conformatus morti ipsius. Colos. 1, Gaudeo in passionib. meis pro vobis, et suppleo defectus passionum Christi in carne mea, pro corpore ipsius, quod est Ecclesia. Sunt igitur duplices passiones Christi: alterae, quae tantum in ipsomet divina ordinatione peractae sunt, quae sunt plane perfectae et absolutae, solaeque fuerunt sufficientissima propitiatio et expiatio peccatorum nostrorum: alterae porro, quae divina ordinatione in


698. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 435 | Paragraph | SubSect | Section]

quo timebo? et, In te Domine speravi, ergo non confundar in aeternum. Hanc vero pacem mundus quidem somniat, sed apprehendere nullo modo potest. Nam aut prorsus est ἀπηλγηκὼς, id est stupidus, et omnis doloris expers: aut pro Deo sibi idolum fabricat, ipsius misericordiam a summa iustitia separans: vel irae Dei opponens vana hominum commenta, sese denique suis insomniis pascens. Una vero fides quae verbo ipsius Dei nixa, Christum veram iustitiam apprehendit, hanc pacem affert. Quid vero fidem, quid iustitiam appellet Paulus, suo loco exposuimus.


699. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 435 | Paragraph | SubSect | Section]

est ἀπηλγηκὼς, id est stupidus, et omnis doloris expers: aut pro Deo sibi idolum fabricat, ipsius misericordiam a summa iustitia separans: vel irae Dei opponens vana hominum commenta, sese denique suis insomniis pascens. Una vero fides quae verbo ipsius Dei nixa, Christum veram iustitiam apprehendit, hanc pacem affert. Quid vero fidem, quid iustitiam appellet Paulus, suo loco exposuimus. Filius pacis, ut et supra exposui, Matth. 10, et Luc. 10, dicitur, qui et amat piam pacem, ac tranquillitatem, eamque promovet, et dignus illa a Deo


700. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 436 | Paragraph | SubSect | Section]

sive quid male fiat, sive male negligatur. Sed in Sacris literis haec vox latius patet, et plures habet nonnihil obscuras, aut certe ignotas significationes ac loquutiones. In genere autem videtur recte 1. Ioann. 3 descriptum esse, quod. sit, quic quid est a lege Dei alienum: sive sit ipsius naturae distorsio, deformitas aut pravitas sive quicunque perversi motus animi, sive conatus, aut denique actiones. Nam lex non tantum pravas actiones internas ac externas prohibet, et rectas mandat: sed etiam vult ipsum cor totumque hominem rectum esse, ac divinae imagini correspondere:


701. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 438 | Paragraph | SubSect | Section]

argento scoria, et ex optimo vino aqua aut vappa, aut ex dulci massa foetidissimum fermentum factum fuisset. quibus similitudinibus [?: ] declaranda hac horrenda metamorphosi Spiritus sanctus in Scripturis utitur. Porro peccatum originale est [?: ] haereditas illius ipsius primi malefacti, seu reatus ipsius: tum et illa horrenda imago aut larva Satanae, in qua diximus Adamum ex imagine Dei tristissima metamorphosi immutatum: ut iam non Deum creatorem ac patrem suum, sed Satanam repraesentet, prae se ferat, reserat, aut exprimat: quae in nos in ipsa statim


702. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 438 | Paragraph | SubSect | Section]

aqua aut vappa, aut ex dulci massa foetidissimum fermentum factum fuisset. quibus similitudinibus [?: ] declaranda hac horrenda metamorphosi Spiritus sanctus in Scripturis utitur. Porro peccatum originale est [?: ] haereditas illius ipsius primi malefacti, seu reatus ipsius: tum et illa horrenda imago aut larva Satanae, in qua diximus Adamum ex imagine Dei tristissima metamorphosi immutatum: ut iam non Deum creatorem ac patrem suum, sed Satanam repraesentet, prae se ferat, reserat, aut exprimat: quae in nos in ipsa statim conceptione ac procreatione ex patre


703. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 439 | Paragraph | SubSect | Section]

voluntariis et contra conscientiam patratis peccatis, quod est 1. Ioan. 3, Quisquis manet in Christo, non peccat: quisquis peccat, non videt eum, nec novit eum. Et mox: Qui committit peccatum, ex diabolo est, quia diabolus a principio peccat. Quisquis natus est ex Deo, non peccat, quoniam semen ipsius manet in eo, nec potest peccare, etc. Ubi observandum est, quod Ioannes ibi peccare, aut peccatum facere, exponit per Non facere iustiaciam: et contra Non peccare, per facere iustitiam. Haec significatio diligenter observanda est, ne quis intelligens de peccatis


704. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 440 | Paragraph | SubSect | Section]

quia eius peccatum fuit [?: ] sa multiplicium scandalorum, et dedit multis occasionem blasphemandi nomen Domini. Quod autem velit hic dicere David, se contra ipsummet Deum peccasse, liquet tum ex synonymo: Malum coram te feci (quod est idem ac contra te) tum etiam ex confessione ipsius Davidis 2. Sam. duo decimo. ubi non simpliciter dicit, Peccavi: sed ait, Peccavi Domino. tametsi et Lutheri expositio valde mihi probetur, Tibi tantum sum peccatum: quae cum Paulo Romanorum tertio, totam naturam arguente, citato hoc ipso dicto, convenit longe melius. Porro de peccato in


705. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 445 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam Theologi, ut Chrysost. Nazianzenus, etc. Ad Ephesios 1 est similis locus, et idem Petri verbum περιποίησις: Qui est [?:-rr--abo ] haereditatis nostrae, in liberationem acquisitionis aut peculii, ad laudem gloriae ipsius. id est, qui est pignus, quod perducemur in caelestem haereditatem, [?:-musque ] singulare quoddam peculium Dei, ad gloriam ipsius. περιποιεῖσθαι enim est, proprium facere, et veluti supra acquirere: quasi si acquiras aliquid


706. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 445 | Paragraph | SubSect | Section]

Qui est [?:-rr--abo ] haereditatis nostrae, in liberationem acquisitionis aut peculii, ad laudem gloriae ipsius. id est, qui est pignus, quod perducemur in caelestem haereditatem, [?:-musque ] singulare quoddam peculium Dei, ad gloriam ipsius. περιποιεῖσθαι enim est, proprium facere, et veluti supra acquirere: quasi si acquiras aliquid ultra quotidianam necessitatem, ultra quam quotidie absumis, quod reponas tanquam singulariter dilectum, ut supra de voce


707. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 449 | Paragraph | SubSect | Section]

ac ob suum scelus destinatus. sic Latini servum poenae dicunt, de damnatis ad supplicium. Porro secundae Thes. secundo multo significantius Antichristus nominatur homo peccati, et filius perditionis, nempe quod sit author ac promotor peccati, et aeterni exitii infinitarum animarum: sicut ipsius proprium Ius dicit, quod infinitas animas cateruatim ad infernum secum trahat, aeterno supplicio puniendas, distinc. quadragesima. Perditio omnino crebro pro summo exitio poenaque ponitur, alias spirituali, aliâs corporali. Oseae decimotertio: Perditio tua ex te est Israel, tantum in


708. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 449 | Paragraph | SubSect | Section]

omni ope praesidioque humano destitutis, eorumque se patronum ac defensorem esse profitetur, et illos Israelitis vehementer commendat, ne eos affligant, sed potius iuvent et sublevent, quandoquidem et ipsi olim peregini fuerint. Talem tristis status conditionem etiam Deus Abrahamo de posteris ipsius indicat, inquiens Genesis decimoquinto: Sciendo scias, quod peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et servient illis, ac affligentur ab eis. Pii quoque dicuntur triplici ratione peregrini esse. Primo, quia hic non habent permanentem civitatem, sed futuram ac caelestem quaerunt.


709. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 451 | Paragraph | SubSect | Section]

Fuit enim certe ille reprehensibilis in eo, quod (ut clare indicatur) non omnia idola amoverit. Contra de Salomone legitur, quod in senio eius mulieres peregrinae inclinaverint cor eius post deos alienos, nec fuerit cor eius amplius perfectum aut sincerum cum Domino, sicut cor Davidis patris ipsius. Ubi non id dicitur, quod non fuerit absolutissimus, aut perfectissimus, sicut David, qui quidem etiam fuit peccator: sed quod cor Salomonis, ut adiunctum est, plane fuerit insincerum, et a vero Deo ad idola inclinatum. Cum cor David dicitur perfectum fuisse cum Domino, manifeste apparet,


710. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

cogitans hunc vel illum potentem esse, qui obesse aut prodesse possit, eoque vel metuendum, vel favorem eius captandum esse: vel esse pauperem ac miserum, ideoque misericordia dignum: vel amicum, cognatum aut inimicum esse, quem amare aut odisse debeat. unde fieri solet, ut neglecta prorsus causae ipsius qualitate, solis personis et affectibus motus, de causa pronunciet. Talis personarum considerator aut acceptor negatur esse Deus. Is enim iuste iudicat, secundum rei ipsius veritatem, non secundum externam speciem aut umbram. Saepe ergo hoc nomine Deus celebratur. Sic Paulus dicit Rom. 2:


711. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

dignum: vel amicum, cognatum aut inimicum esse, quem amare aut odisse debeat. unde fieri solet, ut neglecta prorsus causae ipsius qualitate, solis personis et affectibus motus, de causa pronunciet. Talis personarum considerator aut acceptor negatur esse Deus. Is enim iuste iudicat, secundum rei ipsius veritatem, non secundum externam speciem aut umbram. Saepe ergo hoc nomine Deus celebratur. Sic Paulus dicit Rom. 2: Deum ex aequo Graecos et Iudaeos iudicaturum, citra omnem personarum respectum: quia sit iustus index, et soleat reddere unicuique secundum opera sua. Quidam alius de


712. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 457 | Paragraph | SubSect | Section]

est, te tuaque vestigia sectati sunt, quocunque eis praeivisti. libro primo Samuelis vigesimoquinto dicit Abigail ad Davidem: Benedictio haec, quam attuli, detur ministris domini mei, qui ambulant ad pedes eius: id est, qui ei serviunt. Sic mox ibidem: Quinque puellae, quae ambulabant ad pedes ipsius Abigail. Iudicum quarto, Congregavit Barac Zabulon et Nephtalim, et fecit eum ascendere ad pedes suos: id est, duxit secum, ut dux suos milites. Iudicium octavo, Date tortas panis populo qui est in pedibus meis: id est, qui me sequitur, mihique servit in militando. Eadem locutio est


713. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 457 | Paragraph | SubSect | Section]

plantae pedis de monte Scheir. id est quantum pede premere posset. Gressum eius apprehendit pes meus id est, secutus sum vestigia aut viam eius. Iob 23. Incedere ad pedem alicuius, est aliquando accommodare se ad alterius progressum aut vires. Genesis 33. Ego vero incedam ad pedem operis ipsius. id est, tu praeeas festinanter, ut expeditus: ego lente sequar, quatenus me parvi liberi greges et armenta, ac denique tota supellex sequi poterit. Pedem bovis aut asini immittere , est alere armenta et greges. Isaiae trigesimosecundo. Beati, qui immittitis pedem bovis et asini. Pede


714. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 457 | Paragraph | SubSect | Section]

terram usque pertingit. Iudicum 3. 1. Sam. 24. Corruere ad pedes alicuius, est ei supplicare, 1. Samuelis 25. Marci 5 et 7. Latini dicunt Procumbere ad genua alicuius. Non deficiet Legislator de Iuda de inter pedibus: Genesis quadragesimonono. id est, semper nascetur Iudae gubernator ex ipsius stirpe, donec veniat Meschias: quia sic matribus nascuntur liberi de medio pedum aut coxarum. Pedes claudo eram, Iob vigesimonono. id est, errantium eram dux, et omnibus modis miseros promovebam ac iuvabam. Sic ait, Oculus eram caeco. Barac missus est in vallem pedibus suis: Iudicum


715. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 461 | Paragraph | SubSect | Section]

aut fortuito accidunt calamitates hominibus, sed Deo iudice ac castigatore nobis eas infligente. Hinc oriuntur aliquot locutiones, quae nonnihil explicatione indigent. Plaga alicuius dicitur multipliciter. ut, Plaga affligentis: sic dicitur plaga Dei. Plaga afflicti. ut, hominum. Plaga ipsius [?: spe- ] mali: sic plaga leprae, famis, belli, pestis, et similium dicitur. Sic et in Evangelio morbus Haemorrhoissae vocatur mastix, plaga aut flagellum: et Marci tertio: Ut eum attingerent quicunque hebebant plagas aut flagella, Iuxta plagam Madian. Isaiae decimo,


716. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 463 | Paragraph | SubSect | Section]

omnia in omnibus revera, nedum ut suppleatur a quo quam, nisi quatenus pro immensa sua bonitate Ecclesiam dignatur sibi quasi corporis instar adiungere. Plenitudo Dei, Eph. 3. significat non eam plenitudinem aut copiam virtutum, excellentiae, aut praestantiae, qua ipsemet plenus est, quae ipsius propria est, et nulli creaturae convenit: sed eam quasi mensuram aut plenam staturam seu perfectionem, qua Deus propter Christum pios dignatur in hac vita provehere. Quam mox in sequenti capite clarius exponit, cum ait: Donec evadamus omnes in virum perfectum, in mensuram staturae


717. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 463 | Paragraph | SubSect | Section]

capite clarius exponit, cum ait: Donec evadamus omnes in virum perfectum, in mensuram staturae plenitudinis Christi. id est, sicut perfici et adolescere vult nos Christus in virum plenum in hac vita. Est autem Plenitudo triplex, sicut et supra de perfectione diximus. Prima est Dei, et filii ipsius, cui non ad mensuram dat Spiritum et dona pater. Secunda est, illa ingens plenitudo, qua Lex impleri perfectissime deberet, quamque severa Dei iustitia a nobis exactissime flagitat: quam hic ex Christi merito imputative, in altera autem vita re ipsa habebimus, ante lapsum habuimus, et nunc


718. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 467 | Paragraph | SubSect | Section]

beata sua quiete perpetuo sui similis manet: sed quia aliter percipi non potest quantum sit odium peccati in Deo, ideo se Spiritus ad captum nostrum format. Quemadmodum enim natura sic est comparatum, ut opus suum quisque artifex amet, et firmum esse cupiat: ita consequens est, ut nemo opifex suum ipsius opus, quod integrum durare cupiebat, citra doloris sensum poenitentia ductus, ipse destruat. Quoniam itaque opifex ille omnium, universum genus humanum, quod et condiderat et amaverat, incorrigibiliter corruptum de terra prorsus delevit: respectu facti huius, non respectu divinae naturae,


719. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 469 | Paragraph | SubSect | Section]

finem condidit, ut Christo eiusque Evangelio repugnaret, sed omnes tales nunc naturâ nascimur; quia vitio Satanae et inobedientiae primi hominis, natura nostra prorsus corrupta et Deo adversa facta est. Deinde ipsis etiam verbis textus versio illa non respondet, nam Condi ad aliquid, significat ipsius Dei voluntate ac consilio, sine omni nostra culpa, ad hunc pessimum finem ordinari, quin et ab initio statim sic creari. At Poni, ut maxime intelligas a Deo poni, intelligi tamen potest de nostra culpa: ut cum Paulus Roman. 1 ostendit, ideo aliquos in reprobum sensum esse: datos (quod


720. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 475 | Paragraph | SubSect | Section]

Domini illustria eius facta significant: Quis effabitur potentias aut fortitudines Domini, audire faciet omnem laudem eius? Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui: Lucae primo. pro, grande opus, seu magnarum virium aut potentiae opus. Secundum potentiam gloriae ipsius, Coloss. 1. pro, gloriosum robur ipsius. POTESTAS, alias ponitur a Versoribus pro Graeco δύναμις: alias pro ἐξουσία. Varie porro hae ipsae voces usurpantur. Dixi autem supra, verbum Possum


721. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 475 | Paragraph | SubSect | Section]

Quis effabitur potentias aut fortitudines Domini, audire faciet omnem laudem eius? Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui: Lucae primo. pro, grande opus, seu magnarum virium aut potentiae opus. Secundum potentiam gloriae ipsius, Coloss. 1. pro, gloriosum robur ipsius. POTESTAS, alias ponitur a Versoribus pro Graeco δύναμις: alias pro ἐξουσία. Varie porro hae ipsae voces usurpantur. Dixi autem supra, verbum Possum alias de iure aut iustitia, alias


722. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 477 | Paragraph | SubSect | Section]

uterque loqui non tam te iure, quam de vi exequutiva aut potentia. Nam Pilatus non habebat ius dimittendi eum, si fuit nocens: nec crucifigendi, si innoces. Christus quoque sic prius monuerat eius milites, eos non fuisse habituros in se potestatem, nisi venisset hora, qua Deus id Sathanae et ipsius satellitibus concessisset: sicut prius non habuerant, cum nondum eius hora nenerat. Dixerat enim: Quotidie eram docens in templo, et non apprehendistis me. Sed haec est hora vestra, et potestas tenebrarum. POST, praepositio Graeca μετὰ,


723. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 477 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, poenitentiam egerunt revertentes ad Dominum, et deplorantes peccata ac idololatrias suas. Praecipere post se, est quasi Testamento aliquid post mortem suam mandare ac ordinare. Genesis decimooctavo: Scio quod Abrahamus praecipiet post se, ut filii sui me timeant. id est, ut posteri ipsius mortuo ipso me verum Deum colant. Post se proiicere, est prorsus contemnere et deserere aliquid. Psal. 50. Proiecisti post te omnia verba mea. id est, abiecisti omnem curam ac motum verbi Dei. Sic Deus dicitur abiicere post tergum omnia peccata nostra. Pastorem esse post


724. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 482 | Paragraph | SubSect | Section]

inter Electionem tamen, et praedestinationem, si subtilius omnia scrutemur, quum alioquin Electionis nomen latius pateat, hoc intererit, quod electio respicit partim Dei propositum, partim oppositum reproborum membrum: quum mutuo se respiciant electi et reprobi: praedestinatio vero respicit partim ipsius propositi executionem, ac proinde totum tum causarum progressum quo Deus suos deducit, ut quum hic dicimur praedestinati ad adoptionem, alibi vero ad opera bona, alibi ad ferendam crucem, ut Rom. 8. et ad cognoscendam Dei voluntatem, Actor. 25. partim fines quos sibi Deus in eligendo


725. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 482 | Paragraph | SubSect | Section]

deducit, ut quum hic dicimur praedestinati ad adoptionem, alibi vero ad opera bona, alibi ad ferendam crucem, ut Rom. 8. et ad cognoscendam Dei voluntatem, Actor. 25. partim fines quos sibi Deus in eligendo proposuit, nempe vitam aeternam in honore electorum, ut Actor. 13, Rom 9. et gloriam ipsius Dei, qui finis est ultimus, ut Ephe. 6. Synonyma. n. sunt, προορίζειν, προετοίμαζειν, προχειρίζεσθαι, et similia, in quib. omnib. πρὸ declarat consilium Dei, quod quidem non


726. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 482 | Paragraph | SubSect | Section]

τοῦ θελήματος θεοῦ, consilium voluntatis divinae, ibidem. Videntur autem Apostoli hanc ob causam huiusmodi phrasib. uti, ut moneant, opera Christi et res in Ecclesia evenientes non casu accidere, sed a Deo olim praevisa et decreta, et in verbo ipsius revelata esse. Rom. 1 habet Vulgata, Qui praedestinatus est filius Dei in virtute. In Graeco est proprie, Declaratus, demonstratus aut certo comprobatus, quod sit verus viventis Dei filius. Non tantum igitur aberravit Versor a vero loci sensu et voce Graeca, sed etiam impiae sententiae


727. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 484 | Paragraph | SubSect | Section]

huic significationi est, cum praeterire indicat irritum fieri, suo fine carere, aut frustrari ac cum Christus Matth. 5 dicit, unum iota aut apicem non praeteriturum, donec omnia fiant: id est, irritum aut falsum fore. Sic Matth. 24 legitur, potius caelum ac terri praeteriturum, quam verbum ipsius. Tertio, Praeterire aliquando significat negligere. Iob 6, Fratres mei praeterierunt me. id est, neglectim ac non curantes transfierit, Sic Levita et Sacerdos dicuntur Luc. 10, saucium [?: ] viatorem praeteriisset: scilicet, negligendo eum. Quarto, Praeterire saepe


728. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 490 | Paragraph | SubSect | Section]

ἀρχῆς: Quotiescunque fit principii mentio, significationem illius ad id de quo agitur, accommodare necesse est. Quum ergo hîc Iohan. 8. agatur de homodio, cuius arguitur reus Satan ab initio, certe necesse est ut (quod etiam facit Nonnus) ad ipsius mundi, atque adeo hominis initium referas, non autem ad [?: ] nae ipsius initium, nisi quatenus coepit esse homicide nedum ut hinc constituas, ab aeterno diabolum [?: ] tisse: aut illud testimonium de filii Dei aeternitate eludas, de quo dictum est supra Iohan. 1.


729. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 490 | Paragraph | SubSect | Section]

mentio, significationem illius ad id de quo agitur, accommodare necesse est. Quum ergo hîc Iohan. 8. agatur de homodio, cuius arguitur reus Satan ab initio, certe necesse est ut (quod etiam facit Nonnus) ad ipsius mundi, atque adeo hominis initium referas, non autem ad [?: ] nae ipsius initium, nisi quatenus coepit esse homicide nedum ut hinc constituas, ab aeterno diabolum [?: ] tisse: aut illud testimonium de filii Dei aeternitate eludas, de quo dictum est supra Iohan. 1. cap. Neque eam hîc simpliciter dicitur diabolus fuisse ab initio, ut


730. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 490 | Paragraph | SubSect | Section]

dicitur diabolus fuisse ab initio, ut qui dicitur Sermo ab initio fuisse, id est extitisse: et quid per praeteritum imperfectum, ut sciamus eius hypcrisim antiquiorem omnium rerum creatione, id est aeternam esse. nihil in quam eiusmodi hic dicitur de [?: ] lo: sed de qualitate ipsius agitur, quam dicitur iam inde ab initio creati mundi induisse, quum scilicet [?: fact--- ] homicida. Augustinus quem etiam Pseudocyrilles [?: ] tat, ad initium peccati refert. vere id quidem, si rem ipsam spectes (si quidem cum satan per peccatum hominem


731. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 490 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] tat, ad initium peccati refert. vere id quidem, si rem ipsam spectes (si quidem cum satan per peccatum hominem interemerit, hinc demum coepit esse homicida, quum peccatum ingressum est in mundum:) sed tamen subtilius. Malo igitur paulo crassius haec [?: interpret- ] de ipsius humanae gentis exordiis: neque rursus [?: ] ter haec refero ad illud primum momentum quo [?: cre--- ] est homo, sed principium hoc etiam extendo ad tempus creationi mundi ac ipsius hominis vicinum, quo scilicet [?: ] mo est a diabolo occisus. Eodem modo


732. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 490 | Paragraph | SubSect | Section]

sed tamen subtilius. Malo igitur paulo crassius haec [?: interpret- ] de ipsius humanae gentis exordiis: neque rursus [?: ] ter haec refero ad illud primum momentum quo [?: cre--- ] est homo, sed principium hoc etiam extendo ad tempus creationi mundi ac ipsius hominis vicinum, quo scilicet [?: ] mo est a diabolo occisus. Eodem modo et Matth. [?: ] divortiorum nimia licentia pronunciat Christus [?: ]


733. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 491 | Paragraph | SubSect | Section]

imaginem Dei, ad quam initio ficti formatique fuerant. Illud igitur suum bonum principium non conservarunt, seu illam initialem indolem. Sic Christus dicit, eos non perstitisse in veritate. Principium ergo, aut origo, veluti nomen abstractum ponitur ibi more Hebraeorum, pro subiecto, et ipsius concreto: Origo pro originali, ac ipsissima divinitûs informata (ut [?:--a ] dicam) aurea substantia aut bonitate, seu imagine Dei. Sic et aliis linguis saepe Principium pro prima conditione et sorte, vel etiam pro prima parte rei ponitur. Matth. 24, principia dolorum ea


734. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 492 | Paragraph | SubSect | Section]

Exod. 7, Dedi te pro Deo ipsi Pharaoni. id est, [?: ] lo ut eum minis ac miraculis et poenis ita molestes ac infestes, ac si Deus eius esses. Sic 4. cap. ibidem ait Deus ad Moysen: Loquetur Aaron per te ad populum: erit ille tibi pro ore, et tu eris illi pro Deo. id est, ipsius os os loquetur pro tuo ore: et ille te vicissim perinde in omnibus agendis ac dicendis consulet, ac si Deus eius esset. Proverb. 11, Iustus de angustia liberatur, impius autem venit pro eo. id est, succedit in poenas loco eius. Parves pro centum, magnus pro mille. id est, praestabat


735. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 494 | Paragraph | SubSect | Section]

filium tuum. id est, exhibe aut dede eum nobis, ut ipsum lapidibus obruamus, ob [?: su--a ] tum altare Baal, et succisum lucum. Sic Actor. 12, volebat Herodes mox post pascha Petrum, quem in carceribus dligenter asseruabat ad populum producere, id est aliquo acerbissimo supplicio ipsius gratum spectaculum populo praebere. PROFANUM. Triplices res ac homines sunt: primum quae dicuntur sanctae aut sacrae, quae peculiariter sunt Deo eiusque cultui destinatae: deinde communes, quae hominum usui et communi vitae: postremo immundae [?:-purae ] , quae tum


736. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 498 | Paragraph | SubSect | Section]

pro vita promissa: 2. Timoth. 1. Filii promissionis. id est, ad quos pertinent promissiones. quique eas credunt et accipiunt. Sed tamen, si propriissime exponere velis, significat, eos qui per divinam promissionem ex gentilib. filii Abrahae facti sunt. Sicut et Isaacus ei, deficientibus iam ipsius et Sarae naturalibus viribus, per gratiam Dei promissionemque contigit. Contra Carnis filii vocantur Iudaei, quos naturalibus carnis viribus procreavit. Roman. 9: Hoc est, non filii carnis (Abrahae,) filii Dei, sed filii promissionis computantur in semen, aut posteritatem. Gal. 4: Nos


737. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 502 | Paragraph | SubSect | Section]

postea sequetur, negat talem fore. Quod magis ratione illorum crassitiei et ruditatis, quam ratione suarum concionum dicit, indicans eos iam quidem esse rudes, omniaque sua dicta illis obscura esse, et mera aenigmata videri: sed postea accepto Spiritu sancto fore intelligentiores, ut eis conciones ipsius sint futurae apertae et intelligibiles. PROVIDERE verbum habet interdum etiam sua quaedam, minusque nota significata in Sacris literis. Primum enim significat aliquid prius a longe, aut etiam futurum cernere, aut prospicere. Secundo, quia quae prospicimus aut praevidemus, solemus


738. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 502 | Paragraph | SubSect | Section]

proximus fuisse saucio? et ille respondet, Samaritanum: non negatur, illos alios duos, Sacerdotem nempe et Levitam perinde fuisse saucii proximos, sed indicatur, hunc solum recte [?: ] lexisse officium proximi, seque vere ac reipsa [?: praest--- ] se proximum illi ope ipsius indigenti. q. d. Christus. Quis nam horum trium se vere ac reipsa praestit [?: ] mum? Non igitur de iure, sed de facto loquitur. De [?: ] omnes tres erant proximi, sed facto ac reipsa, ille [?: ] se talem praestitit. Augustinus libro de Doctrina


739. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 507 | Paragraph | SubSect | Section]

tuos, sicut ab initio, etc. Tertia repurgatio est singulorum imputativa, quae fit fide applicato nobis merito sanguinis Christi, qui nos mundat ab omnibus peccatis nostris: 1. Iohan. 1. Sicut lanam et nivem: Isaiae primo. Imo et supra nivem dealbat, Psalmo 51. Fit autem hoc, dum ipsius persolutio iustitiae obediendo et patiendo praestitae, nobis imputata et attributa, obruit et abolet omnia nostra debita aut peccata. Quarta purificatio est, cum Deus per Spiritum suum sanctum ita nos renovat ac reformat, ut exciso illo immundo lapideoque veteris Adami corde, novum ac


740. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 517 | Paragraph | SubSect | Section]

boni aviditate irrumpamus, sicut milites solent ad direptionem civitatis. Quare et Christus tales violenter et quasi impudenter ad se irrumpentes maxime amavit: ut Cananeam, caecum clamantem, perfossores tecti, mulieres offerentes infantes, et similes. Violentia ergo hic, et rapina, non ipsius facti iniustitiam, sed animi, et etiam facti rapientium tanta bona incitatam promptitudinem aviditatemque indicat. Esse, aut Fieri in rapinam, pro diripi, Ezechiel. 23, Tradam eas in commotionem et rapinam. Et mox 34 aliquoties repetitur, factum esse gregem Domini in rapinam, sed ipsum


741. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 521 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: locu- ] annotabo. Reddere malum in caput alicuius, est, eum punire propter sua scelera. Iud. 9, Reddidit malum Deus in caput Abimelech. id est, sceleratum eius factum ac regnum in ipsius proprium exitium convertit. Psalmo vigesimoprimo: Reddidit propter superbiam facienti superbe. Proverbiorum 11, Ecce iusto in terra reddetur aut rependetur, quanto magis impio? 1 Sam. 26, Iehova reddat viro iustitiam suam. id est, rependat ei praemium suis factis dignum. Sic etiam in


742. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 522 | Paragraph | SubSect | Section]

redemptio vestra. id est, liberatio plena et ultima. Sic pro finali liberatione ponitur 1 Cor. 1, Qui factus est nobis redemptio. et Romanorum 8, Expectantes adoptionem redemptione corporis nostri. id est, plenam instaurationem. Ephe. 1, Coloss. 1: In quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae. ubi ista inchoata liberatio in hac vita nempe iustificatio denotatur, sicut supra audivimus. ex cantico Zachariae. At Ephes. 4, Ne contristetis spiritum illum sanctum, quo obsignati estis in diem redemptionis, in extremam diem, qua


743. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 522 | Paragraph | SubSect | Section]

in Christo Iesu: sed bona aut beneficia quae nos ex eo, aut ab eo habemus, in eo esse dicuntur. Praeterea ipsemet Paulus semet disertissime exponit. Cum enim dixisset, Iustificantur per redemptionem quae est in Christo Iesu: mox addit explicationem, Quem Deus proposuit propitiatorium per fidem in ipsius sanguine: quod nempe eatenus eius redemptione iustificamur, quatenus ille nobis, fide eius sanguinem aut passionem intuentibus et apprehendentibus, patrem reconciliat. Docet ergo, istam redemptionem esse reconciliationem cum Deo, quae est etiam absolutio aut iustificatio a peccatis. Postremo


744. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 522 | Paragraph | SubSect | Section]

esse reconciliationem cum Deo, quae est etiam absolutio aut iustificatio a peccatis. Postremo Paulus ipse perspicuissime declarat, quid ei sit redemptio, cum eam ostendit esse ipsam remissionem peccatorum. Coloss. primo, et Ephesiorum primo: In quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum. ubi, remissionem peccatorum, per appositionem addit, ostendit esse ipsam redemptionem. Ubi et illud observetur, quod contra istam Coloniensium imposturam separat redemptionem â sanguine aut passione Christi, ut effectum a sua causa. Verum de eo Pauli loco, et


745. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 524 | Paragraph | SubSect | Section]

intelligi queunt. Primum, enim est regnum Dei ac caelorum, quod i varia significata diduci pont. Nam Regnum Dei accipitur, quatenus est Rex et Dominus omnium creaturarum, etiam diabolorum et inferni ipsius, et ipsum etiam regnum Satanae sibi subiectum habet. Item, quatenus specialiter erat Rex ac Dominus Israelitarum: sicut dicit Samueli, populum, petendo ac constituendo sibi hominem regem, ipsum Deum reiecisse, ne super ipsos regnaret: quia volebat illum populum sibi peculiarem prae aliis


746. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 524 | Paragraph | SubSect | Section]

politico, negociisque ac consiliis belli et pacis exse solo pendere, et ab ipso omne regimen petere: non in suum regem aliquem mortalem homuncionem respicere, et ab eo pendere. Est et aliud Regnum Dei, quod tantum spirituale est, et solummodo ratione religionis, et super eos qui volunt esse ipsius cultores: cui opponitur regnum Satanae. Postremo, est regnum Christi super Ecclesiam: qui quatenus est mediator, redemptor, et gubernator suae Ecclesiae, specialiori et quasi propinquiori quadam ratione dicitur esse rex eius, quam pater: aut quatenus etiam ipse est cum Deo patre et Spiritu


747. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 525 | Paragraph | SubSect | Section]

super genus humanum. Dicitur et Peccatum regnare, idque dupliciter: nempe primum, potenter protrudere hominem in omnigena scelera, tum intus in corde cogitationibus, tum foris manibus ac opere. Rom. 6. Ne regnet igitur peccatum in mortali corpore vestro, ut obediatis ei in concupiscentiis ipsius. ubi in hoc ipso versu et sequenti exponit Paulus, quid sit regnare peccatum in homine. Et paulo post idem repetit: Non dominetur peccatum vobis. Ex hoc loco utilis locutio et doctrina peccati regnantis in nostris Ecclesiis sumpta est: quod id videlicet sit et inhaerens quaedam malitia,


748. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 528 | Paragraph | SubSect | Section]

iis qui credunt in nomen eius, qui non ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo geniti sunt. 1. Pet. 1, Renati non ex semine mortali, sed ex immortali per sermonem Dei vivi, et manentis in aeternum. 1. Iohan. 3. Quisquis natus est ex Deo, peccatum non committit. Quoniam semen ipsius in ipso manet, nec potest peccare, eo quod ex Deo natus est. Sic et Petrus dicit 2 primo, nos divinae naturae consortes esse factos. 2. Corinth. 4: Etiamsi externus noster homo corrumpitur, internus tamen renovatur quotidie. Ephes. 4, Deponite veterem hominem, qui corrumpitur secundum


749. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 531 | Paragraph | SubSect | Section]

ut peccatores salvos faciat, sanetque: non eos qui iam sua sponte resipuerunt, et ad sanitatem mentis redierunt, quique medico Christo non indigent. Sed de his plura vide supra, in voce POENITENTIA. RESPICERE, non tantum in Sacris, sed et in profanis significat favere alicui, misereri ipsius, eique opitulari, propterea quod cui bene cupimus, cuiusue miseremur, eum crebro etiam oculis respicimus: sicut Germani dicunt, Ich wolt dich nicht ansehen. Quinetiam divinum favorem aut misericordiam etiam Ethnici hoc verbo significant. ut Terentius in Andria inquit: Carine, me et te,


750. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 535 | Paragraph | SubSect | Section]

ac audiat. Psalmo centesimodecimonono. Revela oculos meos, et intuebor mirabilia de lege tua. ubi Revela plane idem quod Illumina significat. Sic Numer. vigesimo quarto, Bileam dicitur revelatus oculos. id est, illuminatos habens oculos. et ibidem vigesimo secundo, Deum revelasse oculos ipsius, ut videret angelum. id est, illuminasse. Sic aures revelari. id est, aperiri aut edoceri, docilesve fieri dicuntur. 2. Sam. 7, Revelasti aurem servi tui dicendo, Domum aedificabo tibi. Sic 1. Paralipomenon 17, Revelasti aurem servi tui, quod ei aedificares domum. Revelat aurem eorum ad


751. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 537 | Paragraph | SubSect | Section]

Significat interdum blande, Iaeta fronte, ac familiariter [?: ] aliquo agere, versari, et colloqui. Sic ridentem et quasi ivocantem Isaacum cum Rebecca vidit Abimelech unde collegit eam esse ipsius uxorem, non sororem. Genes. 26. De tali familiari colloquio et iocatione intelligatur etiam, quod Iob ait capite 29, Ridebam ad eos, et non credebant, et lucem nultus mei non abiiciebant. id est, quantumvis ego eos meo risu ac iocis ad familiarem quandam collusionem provocabam: tamen


752. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 539 | Paragraph | SubSect | Section]

subintell. desinens novas creaturas condere. Est autem illa septima dies, ea quae etiam nunc vocatur Sabbatum. Nam prima est, Solis. Consecravit ergo sibi, ac sanctificavit Deus diem septimum, primum ut esset memoriale creationis Dei, et initii rerum omnium: secundo, ut ea die toti vacaremus ipsius cultui ac doctrinae: tertio, ut corpus requiesceret ab operibus suis, et anima tanto magis exerceretur in divinis: quarto, ut esset memoriale aeternae illius quietis, quae in altera vita sequetur. Quinetiam mundi durationem (ut habet Eliae traditio) in sex mille annis distributam, videtur


753. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 539 | Paragraph | SubSect | Section]

ista significat praedictam septimam, sacratamque cultui divino diem: quam sanctissime vult observari, non tantum cessatione ab operibus externis corporeis, servilibus, et aliis quibuscunque prophanis: sed etiam cultus divini frequentatione, namque auditione et praedicatione verbi Dei, cognitione ipsius, precatione, et gratiarum actione, et praeterea omnibus charitatis operibus. De hac huius diei celebratione etiam in Decalogo praecipitur, Exodi capite vigesimo, Deuteronomii quinto, et saepissime alias. Secundo. Sabbatum significat quodvis Festum, quo ex mandato Dei, Iudaei tenebantur a


754. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 542 | Paragraph | SubSect | Section]

aeterna. Isaiae 24: Erit sicut populus, sic sacerdos: sicut servus, sic dominus eius: sicut ancilla, sic domina eius. id est, omnes perinde calamitosi et in extremam sortem redacti erunt, nulla potiori sorte fruentur superiores ordines: seu evertetur politia, confusis ordinibus ac statibus ipsius. Eadem porro locutio Oseae 14, significat perinde sacerdotes esse imperitos, et omnibus peccatis contaminatos, sicut vilem stultamque plebeculam. Ezech. 7, et saepe alias, dicitur peritura aut non peritura lex a sacerdote, visio aut verbum a Propheta, et consilium â senibus aut


755. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 548 | Paragraph | SubSect | Section]

salutem seu poenitentiam concione legis et Evangelii perducere significat. 1 Cor. 9. Omnia factus sum omnibus ut omnes salvos facerem: hoc est, ut eos ad fidem Christi perducerem. 1 Cor. 10. Non quaerens meam ipsius utilitatem, sed multorum, ut salvi fiant: hoc est, ut convertantur, et fide accipiant salutem. 1 Tim. 2. Deus vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. 1. Tim. 4. Teipsum salvum facies, et alios. IIII. Interdum Salus notat causas et occasiones ad salutem


756. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 550 | Paragraph | SubSect | Section]

vobis: Exodi trigesimoprimo, et trigesimo quinto. Velum sanctitatis, Levitici quarto: id est, velum sanctioris partis tabernaculi. Sic, Ad expiandum in sanctitate: Levitici sexto: id est, in sancto loco. Laudate Dominum in sanctitate eius: Psal. 150. id est, in loco sancto ipsius. Sic Ezechielis quadragesimosecundo: Cubicula sanctitatis. Sanctitas, pro rebus sacris. Numeri sexto: Sanctitas erunt sacerdotis: id est, ea omnia sunt sacra, ad sacerdotem pertinent. Primo Paralip. vigesimosexto: Super thesauros sanctitatum. id est, oblationum sanctarum. Sanctus


757. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 557 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam ordinationem omnium rerum, hominisque cum Deo congruenti aut erga eum harmoniam, interveniente imagine Dei in homine, iustitiaque ac lege Dei, et hominis ergo Dei efficio ac obedientia, vicissimque ipsius favore ac beneficentia erga hominem. Dicitur porro etiam crebro sapientia ea hominis cognitio Dei, qua eum agnoscit, colit et observat: quae idem ferme est cum vera pietate. Sic innumeris vicibus repetitur, Initium sapientiae est timor Domini. Sicut Moyses ad Israelitas dicit Deuteronom.


758. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 557 | Paragraph | SubSect | Section]

donasse sapientiam et intelligentiam multam, quae non minima ex parte fuit politica prudentia. Sic cum toties Salomon dicitur sapiens fuisse prae cunctis hominibus, non potest proprie de Dei cognitione intelligi, in qua eum plurimum superavit David et alii pii, proculdubio etiam aliqui prophetae ipsius tempore: sed intelligendum est de politica sapientia, et alioqui variarum rerum cognitione. Sapiens corde, Iob nono: Sapiens corde est Deus: id est, est sapientissimus. Sapiens corde vocatur intelligens, Proverbiorum decimosexto: Sapiens corde dicitur etiam de praestantib.


759. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 560 | Paragraph | SubSect | Section]

aut etiam prorsus ab eo deficere. Nam cum et species personae ac doctrinae religionisque minus rationi sit plausibilis: et tum crucem tum alia innumera, quorum etiam multa Satan excitat, connexa habeat: aliis aliud in eo displicet: unde paulatim ab eo fiunt alieniores, aut etiam plane hostes ipsius. Ideo vocatur petra scandali, tum in Veteri, tum et in Novo testamento. Isaiae 8: Dominus erit in sanctuarium, in lapidem offendiculi, et in petram ruinae duabus domibus Israel, in laqueum et tendiculam habitatori in Ierusalem. Et impingent multi in his, corruent et conterentur,


760. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 560 | Paragraph | SubSect | Section]

multi in his, corruent et conterentur, irretientur et capientur. Quod dictum citatur etiam Rom. 9, et 1. Petr. 2. Symeon quoque Luc. 2 pulchre declarat hoc dictum, inquiens: Ecce iste positus est in casum et resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicatur. Quin et tuam ipsius animam traiiciet gladius, ut revelentur ex multis cordib. cogitationes. Matth. 11, Beatus qui non fuerit scandalizatus in me. Sic illi qui male agunt radices in Christo, perinde persecutionibus scandalizari dicuntur, ac culmi in loco petroso crescentes aestu solis exarescunt. Matth. 13.


761. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 562 | Paragraph | SubSect | Section]

veritatem. Scientes scientiam, Dan. 1. id est, peritissimi. Dies diei depromit verbum, et nox nocti indicat scientiam, Psalm. 19: id est, quotidiana experientia celebrat Deum, et affert cognitionem ipsius hominibus. Praeterea subinde latius spargitur cognitio Dei et Meschiae eius. Nondum noverant Scripturam, quod oporteat Christum â mortuis resurgere: Iohan. 20. Norant quidem illi fortassis verba, sed sensum non satis intelligebant, nec ad Christum accommodare poterant. Multiplex igitur


762. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 570 | Paragraph | SubSect | Section]

praeter unum Lothum superfuerant. Somnis metaphora etiam ad novum hominem, imaginem Dei, et ipsum Spiritum sanctum refertur: 1. Pet. 1. Renati non ex semine mortali, sed ex immortali. et Iohan. 1, Ex Deo [?: ] sunt, et 1. Ioh. 3. Quisquis natus est ex Deo, non peccat quia semen ipsius in eo manet: ac ne potest quidem peccare, quia ex Deo natus est. Quod intelligendum est [?: ] de novo homine, ac instaurata per verbum ac Spiritus Sanctum in eo Dei imagine: tum et de ipso Spiritu sancto, [?: ] da piorum intus regente ac vegetante. Contra in impiis


763. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 571 | Paragraph | SubSect | Section]

alium hominem, alias etiam totam speciem significat. Quare Paulus Apostolico spiritu sciens, qua ratione ea voxin promissionib. Abrahamo datis usurpetur, optimo iure urget eius significationem potius quam ipsum vocabulum: volens indicare ibi nomen Semen non collective pro tota posteritate ipsius, sed pro unico individuo seu unico filio Abraami, et postea Davidis, usurpari. Sic de unico certoque homine dicitur Gen. 4, Potuit mihi Deus semen aliud pro Abele, quem interfecit Cainus. ubi semen unicum, filium Adami nomine Sethum indicat. Sensum igitur, aut veram significationem, qua


764. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 581 | Paragraph | SubSect | Section]

Christum. Ab hac posteriore significatione sigilli aut signaculi, sumit Paulus Rom. 4 metaphoram, cum dicit, circumcisionem esse sigillum iustitiae. Sensus autem est, quod Deus Abrahamum iam antea iustificatum, illo signo circum cisionis veluti appenso quodam sigillo confirmarit de certitudine ipsius iustificationis, et sui favoris. Fundamentum Dei stat firmum, habens hoc sigillum: Novit Dominus suos, et discedat ab iniustitia omnis qui nominat nomen Christi. 2. Tim. 2, fundamentum vocat ipsam promissione ac vocationem, super quam aedificati sumus. Sigillum vero, adiunctum Dei favorem:


765. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 584 | Paragraph | SubSect | Section]

cum ex Grammatica contra Hebreos defendi non possit, eo quod he suprascripto holem non sit feminini generis, neque insigniat aut nobilitet Christum: illis relinquo, qui pie ea delectantur. Porro ego, si primam non amplecterer, mallem amplecti Hieronymi expositionem, atque dicere, tempestate ipsius scriptum fuisse שילוה siloah: postea vero, quod, cum Iudaei hac et similibus vocibus a Christianis urgerentur, nec haberent quod respondere possent: pro malitia et pervicacia sua depravasse, facta literarum mutatione. sicut et


766. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 587 | Paragraph | SubSect | Section]

capite sexagesimo inquit: Non occidet amplius sol tuus, nec luna occultabitur, quoniam Dominus erit tibi in lucem perpetuam, et finientur dies luctus tui. Extenditur hoc genus Hebraismi etiam latius, quod saepe in descriptione gravium calamitatum dicitur obscurari et obtenebrari sol, non habita ipsius solis ratione, sed hominum moestissimi animi, quibus omnia videntur esse adversa ac hostilia, cum in gravibus aliquibus calamitatibus haerent, captique aut intricati tenentur. Isaiae octavo est illustre talis Hebraismi exemplum. Transiens autem illac, gravabitur et esuriet: eritque cum


767. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 593 | Paragraph | SubSect | Section]

disciplina ac caeremoniis tantum: quae omnia etiam vetus Adam utcunque praestare potest. Etsi autem magna est cognatio huius significationis cum praecedente (haec siquidem ex illa nascitur ac dimanat) non obscurum tamen est earum discrimen: cuius consideratio et ad Scripturae intellectum et ad ipsius rei explicationem utilis est. Caeterûm cum Paulus 2 Cor. 3 ministrum se novi Testamenti, non literae, sed spiritus, esse dicit: hoc dicere vult, se esse ministrum Evangelii, cui adiunctus est Spiritus S. non Moisis, eiusque legum ac caeremoniarum: quodque suo ministerio efficiat in homine


768. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 594 | Paragraph | SubSect | Section]

ut tanto magis studioso Lectori satisfiat, adscribam etiam alterius cuiusdam annotationem de hisce vocib. Spiritus ac Literae, quae ita habet: Literae vocabulum Spiritui oppositum, solet Paulus peculiari quadam significatione usurpare. Nam primum omnium, quia lex illa quae Moisis dicitur, tum Dei ipsius digito (ut Scriptura loquitur) insculpta est in tabulis, quo ad Decalogum attinet: tum vero Dei ipsius iussu a Moise literarum monimentis tradita est: optima fuit ratio cur Lex illa diceretur γράμμα, per antonomasian: quod rectius converteris


769. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 594 | Paragraph | SubSect | Section]

Spiritus ac Literae, quae ita habet: Literae vocabulum Spiritui oppositum, solet Paulus peculiari quadam significatione usurpare. Nam primum omnium, quia lex illa quae Moisis dicitur, tum Dei ipsius digito (ut Scriptura loquitur) insculpta est in tabulis, quo ad Decalogum attinet: tum vero Dei ipsius iussu a Moise literarum monimentis tradita est: optima fuit ratio cur Lex illa diceretur γράμμα, per antonomasian: quod rectius converteris scriptum, quam literam: et tamen voluimus ex more literam interpretari. Sed aliquid tamen amplius spectavit


770. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 594 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Christum ducebat, qui nobis omni modo factus est iustitia: hunc autem Legis usum Iudaei partim ignorabant, partim aspernabantur: hinc factum est, ut Paulus de Lege loquens, modo ex Iudaeorum hypothesi, qui eam a Christo separatam, seorsim et per se consideratam sibi applicabant: modo ex vero ipsius usu et Legislatoris voluntate, vocabula excogitarit isti distinctioni accommodata. Itaque Legem nudam et a Christo separatam, γράμμα vocare solet, tanquam scilicet mortuam quandam scripturam, quod ad salutem nihil prosit, carnis nostrae vitio: quia


771. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 595 | Paragraph | SubSect | Section]

natum est ex spiritu, spiritus est. Act. 17, Cum Paulus Athenis esset, in candescebat spiritus eius in ipso. Actor. 19, Proposuit Paulus in spiritu. Act. 20. Ecce nunc ego alligatus spiritu proficiscor Hierosolymam. Rom. 1. Testis mihi est Deus, quem colo spiritu meo in Evangelio filii ipsius. Rom. 8, Si Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustificationem. Et paulo post: Idem spiritus, scilicet sanctus, testatur una cum spiritu nostro, quod simus filii Dei. 1. Cor. 5, Absens corpore, praesens spiritu. id est,


772. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 608 | Paragraph | SubSect | Section]

] ri caput libertatis indicium esse, et honorare Christum quem quasi repraesentet ac celebret vir, gubernans uxorem ac familiam, sicut ille Ecclesiam. contra [?: m--- ] eris tectum caput indicare, eam esse subiectam [?:--i-- ] atque ita eum honorare, superioritatem ipsius tegmine capitis ostentando. Sic et nunc in Germania tectum caput mulierum ostendit, eas sub aliena potestate, seu maritatas iam esse: contrâ detectum, esse [?: ] nes ac liberas. TELA. Isaiae quinquagesimonono, omnia [?: stud- ] conatus impiorum,


773. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 614 | Paragraph | SubSect | Section]

in sanctitate, terribilis in laudibus, faciens mirabilia? Sic dicitur terribilis opere super filios hominum: Psalmo 66 pro, operibus. id est, qui tremendus sis ob grandia tua opera. Sic Psalmo 89, Terribilis Deus in congregatione sanctorum multa, et terribilis super omnes in circuitu ipsius. Psalmo 65, Terribilis in iustitia respondebis nobis Deus salutis nostrae, spes omnium finium terrae, et eorum qui degunt in [?: ] procul: id est cum iustitiam tuam legalem et Evangelicam profers, stupenda et admiranda quaedam nobis ostendis. Non autem accipiendum est nomen


774. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 616 | Paragraph | SubSect | Section]

quod modo dixi significare, laudare, celebrare, praedicare: et cum eo quod supra ostendi significare, docere. Unde fit, ut in Novo testamento, sicut et in Veteri, non raro testimonium significet doctrinam. 2. Timoth 1, Ne te pudeat testimonii Domini nostri, neque te pudeat mei, qui sum vinctus ipsius: sed esto particeps afflictionum Evangelii: id est. ne te pudeat Evangelizare, aut testari de Christo. Sic Act. 22, Paulo in templo divina revelatione dicitur a Christo: Festina, et exi cito ex Hierusalem, quia non accipient testimonium tuum de me: id est, doctrinam tuam, quam de me


775. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 619 | Paragraph | SubSect | Section]

ex illa abscondita et incognita hominibus maiestate, et vocat Abrahamum ex Ur Chaldaeorum, in illa sua Chaldaica idololatria immersum: declarat se, quod sit verus Deus, velit ei dare semen benedictum: et non tantum corpoream, sed et spiritualem terram promissionis: et in summa quod velit esse Deus ipsius, ac posterorum eius: flagitatque vicissim ab Abraamo, ut talem se agnoscat ac credat, suasque promissiones fide accipiat, et se colat ac celebret. Hisce pactis et conditionibus utrinque propositis, promissis ac stipulatis, addit externum characterem abscissi praeputii: quo illo veluti


776. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 619 | Paragraph | SubSect | Section]

ob- ] bona agnoscentes, ea fide expetamus et arripiamus: utque ibi communicantes, ac nosmetipsos et illud sacrosanctum corpus diiudicantes, id in memoriam eius faciamus, seu mortem eius annunciemus: id est, [?: ] fide agnoscamus, meditemur, fruamur et praedicamus beneficia mortis ipsius, ac pro eis gratias agamus, eumque celebremus. Denique in confirmationem istarum utrinque factarum promissionum, proponitur externa caeremonia, aut nota: nempe ipsa Sacra [?: ] , constans non tantum pane ac vino, sed etiam longe preciosioribus tantae pactionis pignoribus, nempe


777. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 622 | Paragraph | SubSect | Section]

vini, et olei in thesauros. Exodi. 1 Thesaurorum urbes, pro granariis frumenti. Sic thesauri oblationum nominantur Nehem. 12. et libri thesaurorum, Esdrae 5. id est, libri redituum et rationum quaestoriarum. THRONUS, sedes eximia, et plerunque summorum magistratuum, aut etiam Dei ipsius per anthropopathiam dicitur. Dictum est de aliquib. huius vocis Hebraismis supra in Cathedra, et in Sede: nunc pauca quaedam adiiciam. Ponere super thronum aut considere in throno, est, fieri regem aut summum gubernatorem. 2 Paral 9, Ita ut posuerit te super thronum in regem


778. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 626 | Paragraph | SubSect | Section]

oportere homini caelitus indi a patre caelesti illud bonum velle aut donum fidei, si debet ad patrem venire. Atque hoc est illud internum audire ac discere a Deo, de quo Christus ibi prophetas citat, cum videlicet exciso lapideo corde, novum ac spirituale homini datur, eiusque cordi digito Dei lex ipsius inscribitur. Sed de hac re alibi. Trahere iniquitaetem funib. vanitatis, et veluti catena quadrigae peccatum, Isa. 5 est, et ab ipsomet propheta exponitur, quod sit magna vi ac veluti violenter cumulare sibimet peccata, iram Dei et poenas: quod fit potissimum, cum praeter


779. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 630 | Paragraph | SubSect | Section]

nimium demisso et abiecto animo praeditos, seu desperabundos: quos consolatione Evangelii erigere ac excitare necesse est, quo facile a Christo adiri queant, seu illi eum fide apprehendere. Sic igitur spiritualis via Christo medico ac servatori nostro praeparatur eius verbo, a praecursore ipsius, omnibusque sinceris doctoribus ut is corda nostra adire, eaque sanare queat. Vallis Hennon debuit vocari vallis occisionis, quia ibi multi sunt interfecti, et alioqui multa cadavera eo congesta fuere. Sicut praedicit. Ierem. cap. 7. Cur vero, et quomodo inde sit nomen


780. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 632 | Paragraph | SubSect | Section]

ut cogeretur erecta facie homines spectare, et illis vicissim faciem visendam praebere. Accipio ergo tegmen oculorum metaphorice, pro defensione contra ignominiam. Sic etiam in sequenti capite, Abraamus donat Abimelecho munus septem ovium, quod vult esse sibi testimonio, quod ille puteus ipsius sit. Sic igitur apparet, tunc fuisse usitatum, ut munus esset testimonium iuris aut innocentiae alicuius apud alios homines. Sicut enim Abimelech accipiens munus 7 ovium, testabatur puteum esse Abraami: ita idem dans munus mille argenteorum, testabatur Saram esse inviolatam.


781. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 632 | Paragraph | SubSect | Section]

quaedam belli, et vicissim bellum est tanquam venatio quaedam servilium hominum, ac parere nolentium: ut Aristoteles Politic. 1. disserit. Quare merito, cum dicitur Nembrot fuisse robustus venator, de bellatore accipitur: quod etiam ex ipso textu apparet. dicitur enim ibi de primariis civitatibus ipsius regni: quod non ad venatorem, sed ad regem ac ducem exercitus recte referri queat, qui devictis gentib. validas civitates condiderit. Transfertur venationis metaphora etiam ad praedicationem doctrinae, et hominum conversionem. Ier. 16. Ecce ego mitto ad piscatores multos, et piscabuntur


782. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 632 | Paragraph | SubSect | Section]

monachi, oportere eos qui germani Christiani esse volunt, omnia sua vendere, et distribuere [?: ] mendicos, et ex mendicitate vivere. Quae nequaquam sententia Domini ac servatoris nostri est: sed ut id [?: ] non male ad verbum exponi potest de Apostolis ac discipulis ipsius, quos ab omni cura ac opera rerum [?: ] narum abstrahebat ad scholam suam, paulo post ablegaturus per orbem terrarum ad instituendas novas scholas: ita non est universale mandatum ad omnes Chrisianos, si ad verbum exponatur: quos postea Paulus [?: os---- ] pie posse


783. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 634 | Paragraph | SubSect | Section]

liberis. Denique cum Angelus dicit ad Mariam, Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui: significat prolem eius esse [?: ] ve benedictam, nempe esse illud semen, in quo, [?: ob- ] aut per quod omnes gentes beabuntur. Sic ex plenitudine benedictionis ipsius nos omnes [?: ha- ] . Venter aliquando per synechdochen significat [?: ] , quod in ventre continetur. Hab. 3. Audivi, et expavit mater meus. pro. commotum est cor meum, quod


784. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 635 | Paragraph | SubSect | Section]

celebratio Dei et vera fides, vitam aeternam et Dei favorem apprehendens. Sic Iob dicit: Venter meus sicut musto inflatus est. id est, cor meum non potest se continere quin loquatur. Proverbiorum 20, Lucerna Domini est spiritus hominis, pervestigans omnis penetralia ventris. id est, cordis ipsius secreta. Sic Paulus 1. Corint. 2 inquit: Quis enim novit ea quaerent hominis, nisi spiritus qui est in eo? Deus meus [?: ] tu ex ventre matris meae. Psalm. 22. id est, inde ex vero cum parerer, te imploravi: aut certe tu me fovisti, alioqui ibi statim mortuus fuissem in ipso


785. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 635 | Paragraph | SubSect | Section]

me, et ex ventre matris meae recordatus est nominis mei. id est, iam tum me in utero adhuc existentem sanctificavit, et ad hoc suum opus delegit. Ionas capite [?: ] dicit, se clamore de ventre inferni: id est, e medio [?: ce-is ] , quod fuit ei instar sepulchri et Inferni ipsius. Nam [?:-eri ] aliquando etiam sepulchrum denotant. Apocal. 10 dicitur liber devoratus Apostolo fuisse in ore quidem dulcis ut mel, at in ventre amarus: quia prophetia ac praedicatio verbi, cuius initio gustus suavis est, postea multas cruces et difficultates secum affert.


786. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 640 | Paragraph | SubSect | Section]

castra ponebant. Veritas Domini: Psal. 57, Usque ad nubes veritas tua. Psal. 89, Annunciabo veritatem tuam in ore tuo. Psa. 117, Veritas Domini manet in aeternum. Io. 17, Voluntas Dei. Io. 5, Haec est voluntas eius qui misi me. Nomen Domini etiam pro Verbo ipsius ponitur, quia inde vera noticia Dei hauritur. Pro. 18. Arx munita nomen Domini. Via Domini, Dei: Gen. 18, Scio quod praecepturus sit (Abraham) filiis suis, et domui suae post se, ut custodiant viam Domini: hoc est, verbo Dei praescriptam obedientiam. Psal. 18, Dei via


787. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 640 | Paragraph | SubSect | Section]

et domui suae post se, ut custodiant viam Domini: hoc est, verbo Dei praescriptam obedientiam. Psal. 18, Dei via impolluta. Psal. 103. Notas fecit vias suas Mosi. Psa. 118, In via tua vivifica me. Baruc. 3. Zach. 3. Verbum patris Christus passim appellatur. nam ipsius consilio et iussu filius ea docebat et illustrabat, quae alias humana ratio suis virib. inquirere non valebat. Verbum Christi: Christus passim vocat verbum suum, hoc est, quod ipse revelarit, et adhuc tradat. Doctrina Christi: 2. Ioan. 1. Testimonium Christi: Apoc. 1. Verbum Spiritus


788. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 642 | Paragraph | SubSect | Section]

disputationis Ienensis in Libero arbitrio et originali peccato. Esse ex Veritate, et ex verbo ac Spiritu genitum, eoque amatorem esse veritatis Io. 18. Quisquis est ex veritate, audit vocem meam. Sic alibi: Qui ex Deo est, audit nos. Rom. 3. Si enim veritas Dei in meo mendacio exuberavit in ipsius [?: gloria-- ] Dei, me arguentis et accusantis veracitas abundantias enituit, aut illustrata est. Sic Rom. 15, Iesus Christus fuit minister circumcisionis propter veritatem Dei: sicut ipse textus exponit, ut veritas promissionem de mittendo illis redemptore Meschia constaret.


789. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 643 | Paragraph | SubSect | Section]

at pluvia foecundans terram, et producens varios fructus: sive quia Dei benedictio ac praesentia omnia foecundat. Similis ferme locutio est, Vestigia heri stercorant agrum, ut in proverbio est. Probris affecerunt vestigia Christi tui, vel calces: Psalmo 89. idest, exprobrant tarditatem adventus ipsius, quasi nimis lento passu progrediatur Meschias noster. id est, quod nunquam sit venturus. Posses etiam intelligere de blasphemia doctrinae Meschiae, quam impii vituperabant: et denique de vanitate aut falsitate praemiorum Meschiae. nam vox עקב


790. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 644 | Paragraph | SubSect | Section]

hypocritis deest, qui non vere Christi meritum per fidem apprehendunt, quantumvis sint in coetu filiorum Dei, et de eisdem sacramentis verbo ac precibus participent. Similis ferme loquutio est Apocal. 16, Beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et conspiciantur verenda ipsius. Porro quomodo tegantur, et non cernantur, ac imputentur nobis turpitudines aut peccata nostra, exponit Paulus Rom. 4, ex Psal. 32. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et tecta peccata. Forte autem istae phrases sumptae sunt ex illo mirabili opere Dei, qui Adamum et


791. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 645 | Paragraph | SubSect | Section]

vestra. Fructus viae alicuius, est eius effectus, aut lucrum, vel praemium operum factorumque eius. Proverb 1. Comedent de fructu viae suae. id est, digna praemia suis factis recipient. Proverb. 14: De viis suis saturabitur perversus corde. Idem est, Reddere viam alicuius super caput ipsius: 1. Regum 8. Ezech. 9. Sic Ieremiae 12 dicitur, Dare unicuique secundum viam suam. Et Iob 34, Iuxta viam suam faciet invenire unum quemque Oseae 4: Visitabo super eum vias eius, et opera eius reddam ei.


792. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 647 | Paragraph | SubSect | Section]

adventurum tempus, cum cupient Videre unam diem ex diebus filii hominis. id est, frui vel brevi tempore tam commodis rebus, et tam bono statu, ut factum est praesente ipso: vel etiam, cum unam tantum diem cupient eius colloquio perfrui. Iohan. 8 dicit Christus, Abraamum cupivisse videre diem ipsius Domini, et vidisse, ac gavisum esse. Frui eius adventu ac beneficiis: vel, quod ferme idem est, laetum spectare eius adventum: et quidem vidisse, ac gavisum esse. id est, fide a longe vidit, et beneficiis eius perfruitus est. de qua spirituali aut fidei visione Balaamum, Num. 24 loquentem,


793. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 659 | Paragraph | SubSect | Section]

in densissimas tenebras. Iob tertio, de die suae nativitatis inquit: Polluant illum tenebrae, et umbra mortis: habitet super illam nubes. Significat etiam sepulchrum: Antequam vadam ad terram tenebrarum et umbrae mortis terram obscuritatis, sicut caligo mortis. Per umbrae magnitudinem depingitur ipsius corporis magnitudinno. Sic Psalmo octuagesimo dicit: Operuit montes umbra eius. id est. vitis populum Israeliticum denotans maxima facta est. Matthaei. 14, Sub umbra eius aves Israeli nidificant. Eadem loquutio est etiam Ezechielis [?: ] Inclinatae sunt umbrae vespertinae,


794. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 662 | Paragraph | SubSect | Section]

tempore perfrui, cum amici sese invicem in loca amoenissima invitant. Zachariae tertio, In die illa vocabit quisque amicum subter vitem et ficum suam, seu invitabit in suum vinetum. Per huius externae vitae felicitatem indicat internam ac spiritualem, seu ipsius regni Meschiae aureum seculum. Vocari nomen alicuius super aliquem, est, eum cognominari de eo: non, invocari eum ab illo, ut Papistae intelligunt. Genesis quadragesimooctavo: Vocetur nomen meum (Iacobi) super pueros istos. id est, duo tui filii Manasses et Ephraim dicantur perinde esse


795. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 663 | Paragraph | SubSect | Section]

est, omnem cantum, omnemque musicam ac iubilationem. Vox iubilationis et salutis in tabernaculis iustorum, Psalmo centesimo decimo octavo. id est, iusti iubilant et celebrant Deum. Sic vox laudis: Psalmo sexagesimo sexto, Audire facite vocem laudis eius. id est, canite et resonate laudem ipsius. Vox pugnae, et vox vociferationis fortitudinis, et vox vociferationis imbecillitatis, Exodi trigesimo secundo. id est, vociferatio militaris, vincentium ac victorum. Vox vociferationis, est ingens vociferatio. primo Samuelis quarto: Audiens Philistim vocem vociferationis: pro


796. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 666 | Paragraph | SubSect | Section]

significationibus in novo Testamento usurpari: quas omnes placuit compendii causa semel annotare. Interdum igitur ζῆλος honestum illud ac laudabile studium declarrat, quo accendimur ad alicuius virtutes imitandas aut etiam superandas, sine ullo tamen ipsius odio: [?: ] 1. Corinthiorum 12. 14. 2. Corinthiorum nono, Galat. quarto, Tit. secundo. Interdum vero invidiam ac livorem: ut Actorum 5. 7. 13 et 17. Romanorum 3. 1. Corinthiorum 3. 13. 2 Corinthiorum duodecimo, Galat. quinto, Iacob 3. 4. Tertio, accipitur pro sancta quadam


797. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 666 | Paragraph | SubSect | Section]

Romanorum 3. 1. Corinthiorum 3. 13. 2 Corinthiorum duodecimo, Galat. quinto, Iacob 3. 4. Tertio, accipitur pro sancta quadam zelotypia, quae non proficiscitur a cuiusquam odio: verum ab eorum amore, quos non nostri, sed ipsorum potius causa amamus. ut 2. Corinthiorum undecimo. Quarto, pro sui ipsius amore, cui sancta illa zezelotypia praetexitur: ut Galat. quarto. Quinto, pro animi aestu ex indignatione de iis concepta quae idigne fiunt, adversus eum quem amamus: puta, vel adversus homines nobis charos (ut 2. Corinthiorum septimo. Colossens. 4) vel adversus Deum ipsum. Est autem hic


798. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 670 | Paragraph | Sub2Sect | Section]

Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. De supernis creaturis. II. Carbones, ignis charitatis, aut exemplorum, aut poenitentiae. In Psalm. Cum carbonibus desolatoriis. Fumus, initia compunctionis futurae, vel ipsius comminationis Dei. In Psal. Ascendit fumus in ira eius. Item in aliam partem, sicut fumus oculis noxius: id est, vanitas. Ignis, Spiritus sanctus. In actibus Apostolorum: Et apparuerunt illis dispartitae linguae tanquam ignis, seditque supra singulos eorum, et repleti sunt omnes


799. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 713 | Paragraph | Section]

alicuius ambulare ib. 47 in Viis Dei ambulare ib. 52 in Viis cordis sui ambulare ib. 53. 54 viam suam bonificare ibid. 56 viae alicuius fructus ibid. 62 viam alicuius super caput ipsius reddere ibid. 66 ad Viam suam declinare 1267. 1 viam suam depravare ib. 5 viam alicuius perdere ibid. 8 viam suam Deo revelare ib. 10 viam observare, aut custodire ib. 14. 15


800. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 719 | Paragraph | Section]

VORAGO. 45. Emitte lucem tuam, et veritatem tuam, et ipsa me deducent 591. 58. 59 44. In Deo laudabimus omni die, et nomini tuo, etc. 529. 23. 24 Propter te occidimur tota die 764. 39 De fructu oris viri satiabitur venter ipsius 1245. 33. 34 45. Ideo unxit te oleo laeticiae prae consortibus tuis 780. 33. 34 Filiae Tyri cum munere vultum tuum deprecabuntur 208. 9 Interdiu mandabit Dominus beneficentiam suam, et noctu canticum eius mecum 613. 12. 13 Regnat


801. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 725 | Paragraph | Section]

Abominatio desolationis futura est iuxta alas 28. 15 9 Vocatum est nomen tuum super civitatem et populum tuum, etc. 470. 36. 37 [?: ] Cogitabit ad desertores foederis 139. 67. 68 [?: ] buccellam escae ipsius, conterent eum [?:--6 ] . 27. 28 [?: ] adhuc tres reges stant in Persia, et quartus [?: dite- ] supra omnes, etc. 1168. 62. 63 12 Et tu vade ad finem, et quiesces, stabisque in sorte tua, etc. 1154.


802. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 729 | Paragraph | Section]

cognitio 544. 14 Christus nobis a Deo propositus est propitiatorium 977. 29. 30 Per redemptionem in Christo Iesu 1019. 46. 47 Nunc ergo exclusa est gloriatio. per quam legem, etc. 544. 36. 37 Iustificamur autem gratis, ipsius gratia per redemptionem Christi 374. 10 et 377. 33. 34 et alibi. Ad ostensionem iustitiae suae, etc. 849. 20 Ob remissionem praecedentium peccatorum 935. 26. 27 4 Operanti imputatur merces non ex gratia 414. 3 Ei autem


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.