Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: laborem

Your search found 388 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 37-61:


37. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_278 | Paragraph | SubSect | Section]

utriusque Testamenti sanctorum gesta moresque perpendere et emulari studeamus, ut beatitudinis ęterna pręmia, quę ipsi adepti sunt, adipiscamur. At illos omnino relinquamus, qui omnem industriam ad captandam hominum gloriam omnemque laborem conferentes et a uera sapientia aberrantes in tenebris erroris disperiere. Iter enim, quod ad beatitudinem tenderet, sibi ipsimet constituere conati sunt, et monstratum ab ipso beatitudinis autore et largitore Deo non peruiderunt.


38. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_375 | Paragraph | Section]

cauę rupis fornice, annos treis perseuerasse legimus, nunquam procubuisse, ne minus orare, quam uellet, cogeretur, quoniam cubanti citius obreperet somnus. Quietis mollitiem standi frangebat labor, standi laborem leuabat auiditas deprecandi. Miraculum auxit toto eo tempore nihil gustans, pręterquam Dominicis diebus sacrosanctam eucharistię communionem, quę illi simul et animę cibus et sustentamentum corporis erat.


39. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_416 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi uero auscultanda atque ediscenda. Audiendi assiduitas reddidit eruditum, ita ut aliis memoriter prędicaret, quę ipse legere nesciebat. Quo magis illi arguendi sunt, qui litteratura imbuti proficere negligunt et legendi laborem refugientes ocio sese ignauięque corrumpendos tradunt. Inde fit, ut ad omnem fortunę ictum pauidi imbecillesque sint. At seruulus noster mundi calamitates ridens, inopiam diuitiis, ęgritudinem sanitati pręferebat,


40. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_414 | Paragraph | SubSect | Section]

centurionem et, qui cum illo domi erant, credentes baptizauit. Qui ergo paulo ante una tantum atque altera prędicatione tam multos conuerterat, idem etiam paucos non contempsit, ita ut neque itineris laborem ab Ioppe Cęsaream usque euocatus recusaret. Illi igitur, qui in magna etiam auditorum frequentia non suam gloriam, sed alienum profectum quęrunt, tunc quoque, cum rariores conuenerint, docere non erubescunt.


41. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_461 | Paragraph | SubSect | Section]

diuo ante ianuam iacere. Mane vero concesso aditu, cum longa inedia lassum refecisset, fraterna charitate monuit debere se hominem meminisse, materialibus adhuc escis nutriendum, ut sufficere possit actioni spiritali; proinde laborem monachis communem ne detrectaret. Eo enim non solum corpori opportuna facile parari, sed etiam animum ipsum recreari solere, ut semper quasi nouus ad agendas Deo gratias laudesque persoluendas redire cum alacritate


42. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_462 | Paragraph | SubSect | Section]

diuinitus monita plaustrum cibariis onustum accepit. Sed deinceps de operibus manuum uictui suo necessaria suppeditauit. Quod si is, qui, dum penuria premeretur, Dei erga se benignitatem expertus fuerat, manualem laborem non detrectauit, ne tentare uideretur benefactorem suum in eo exigendo, quod ipse sibi pręstare posset, uis tu necessitati tuę non succurrere laborando, cum possis, quasi dignus, qui ab angelis, non ab hominibus


43. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_464 | Paragraph | SubSect | Section]

bono perfrui meruit, martyrum coronam adeptus, non quod martyrium passus esset, sed quod pares martyrio pro Christo susceperit labores. Archebio Cassianus refert, quod, dum adhuc in coenobio cum fratribus uersaretur, laborem, qui ibi omnes suis horis exercebantur, sibi duplicando pro matre creditori satisfecerit, cum ipsa ob inopiam soluendo non esset. At neque patrem neque matrem agnouerat, dum religionem profiteretur. Tunc uero matrem se


44. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_464 | Paragraph | SubSect | Section]

egestate liteque coarctari vidit, ut ei scilicet, qui parentes honorare iussit, obediret, cuius amore et ipsam reliquerat et patrem. Archebius igitur pręceptum Domini seruauit matri oppressę subueniendo, ocio locum non dedit laborem super laborem cumulando, religionis cultum non intermisit in monasterio permanendo et charitatis opus auxit miserendo calamitati alienę. Deinde solitariorum institutum secutus,


45. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_464 | Paragraph | SubSect | Section]

coarctari vidit, ut ei scilicet, qui parentes honorare iussit, obediret, cuius amore et ipsam reliquerat et patrem. Archebius igitur pręceptum Domini seruauit matri oppressę subueniendo, ocio locum non dedit laborem super laborem cumulando, religionis cultum non intermisit in monasterio permanendo et charitatis opus auxit miserendo calamitati alienę. Deinde solitariorum institutum secutus, cum in insula


46. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_467 | Paragraph | SubSect | Section]

mollitudine quandoque desidentem securam arbitraris, o uirgo, quam in peccatis genuit mater, quam quotidie interius cogitationes, exterius proni ad uitia sensus impugnant? Crede mihi, non effugit decipulas diaboli, quisquis laborem fugit. Huiusce quidem sententię non ignara illa monasterii Thebaidis antistita, quę Euphrasię, Deo sacratę uirgini et adhuc puellę, pręter domesticos, id est, communes cum aliis labores, hoc iniunxit, ut


47. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_468 | Paragraph | SubSect | Section]

libet in fine capitis huius apponere uerba diui Hieronymi ad Demetriadem uirginem accurate admodum eleganterque scribentis: »Statue — inquit — quot horis sanctam Scripturam ediscere debeas, quanto tempore legere non ad laborem, sed ad delectationem et instructionem animę. Cumque hęc finieris spacia et frequenter te ad figenda genua solicitudo animę suscitauerit, habeto lanam semper in manibus uel staminis pollice fila deducito uel ad


48. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_471 | Paragraph | SubSect | Section]

iniungi opera ultro patrem rogaret. Haud irritus hic uidebitur labor, si consyderabimus, quanti fructus sit cum obedire patribus tum ociositatem fugere. Siquis autem ipsius Hieronymi in legendo scribendoque laborem consyderet, dicet: Quomodo sic occupato animo ulla turpis cogitatio potuit irrepere. Tum, si ad Eustochium uirginem scribenti ac confitenti crediderit (Memini me, inquit, clamantem diem crebro iunxisse cum nocte nec


49. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_564 | Paragraph | SubSect | Section]

agitabo et frigora, ut cibum potius quam lasciuiam cogites. Herbarum ergo succo et paucis caricis post triduum uel quatriduum deficientem animam sustentabat, orans frequenter et psallens et rastro humum fodiens, ut ieiuniorum laborem labor operis duplicaret. Indicauit nobis Hieronymus aduersus libidinem tria pręcipua, dum sancti huius recenset gesta: ieiunium, orationem, laborem. Pręter hęc Euagrium hibernis noctibus in puteum, Bernardum


50. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_564 | Paragraph | SubSect | Section]

orans frequenter et psallens et rastro humum fodiens, ut ieiuniorum laborem labor operis duplicaret. Indicauit nobis Hieronymus aduersus libidinem tria pręcipua, dum sancti huius recenset gesta: ieiunium, orationem, laborem. Pręter hęc Euagrium hibernis noctibus in puteum, Bernardum abbatem in lacum descendere solitos accepimus, ut gelascentium aquarum frigore calorem corporis temperarent castitati infestum.


51. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_595 | Paragraph | SubSect | Section]

enim regnum cęlorum. Sola peccati turpitudo ad poenitentiam mouere debuit peccatorem, quanto magis cum etiam ea promittitur merces, qua maior nequit desyderari! Et certe, si regnum terrenum offerretur, nullum laborem refugerent mortales, nullum periculum declinarent. Offertur autem cęleste, et a uitiis ad uiritutem retrahi non possunt. Retraherentur saltem, quando prę‑ mii spe nolunt, poenę terrore, quę manet


52. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_598 | Paragraph | SubSect | Section]

inclusus permansit, ad multam noctem stans orabat, pane tantum et aqua sustentabatur. Deinde charitatis operi se accingens, noctu peragrabat, solitariorum tuguria hydriasque eorum aqua replebat, ut procul haustum petentibus laborem eleuaret; peracto officio tacitus redibat. Sic faciendo, qui prius homicidiis infamis fuerat, factus est sanctitate clarus, et qui quondam rapinis terram infestauerat, regnum rapuit cęlorum.


53. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_600 | Paragraph | SubSect | Section]

morte suscitatum baptismo perfudisse. Tantam iam uirtutem diuina contulerat pietas poenitentis humiliationi. Metronem confessorem (cuius corpus Veronę positum uenerationi habetur), cum poenitentię laborem subiret, compede ferrea se uinxisse traditum est et clauem qua nexus dissoluebantur, in Athesim fluuium proiecisse, atque orasse, tunc illam repertam conspiceret, cum ipse omni culpę labe purificatus esset; inde non


54. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_606 | Paragraph | SubSect | Section]

consolationem lugentibus Syon et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, palium laudis pro spiritu moeroris. Cum hęc ita sint, quis tam auersus est, tam sibimet infensus atque iratus, ut poenitentię laborem ferre aut recuset tanta mercede aut recusare audeat tanto proposito supplicio? Sed iam etiam foeminarum, quę Christum secutę sunt, poenitentiam parumper contemplemur, ut saltem pudeat nos, qui uiri sumus, isto


55. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_610 | Paragraph | SubSect | Section]

perlegebat, sinistro totidem et totidem in tergo resupinata, pungentibus quaqua uersum ferreis aculeis. Dum ergo paulo insolentioris facti eam poeniteret, sponte passa est presidentię depositionem, cęllę carcerem, legendi laborem, sedendi dolorem, ad hęc quotidiana ieiunia noctesque peruigiles. Hinc saltem discant ii, qui aliis pręsunt, quali poenitentia expiari debent, si deliquerint. Quia multum quidem imputandum est illi, etiam cum leuiter


56. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_613 | Paragraph | SubSect | Section]

diaboli laqueis irretiti, ut non protinus his excussis ad ipsam poenitentiam curramus? Erimusne ita nobismet irati atque infesti, ut potius eligamus breuem uitę huius uoluptatem cum ęternis miseriis quam breuem poenitentię laborem cum ęterna felicitate? Quod si obturata uitiorum inculcationibus aure hos monitus hasque exhortationes, quibus saluti nostrę consulitur, pertransierimus, quid reliquum erit, nisi ut irę et ultionis in obstinatos


57. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_622 | Paragraph | SubSect | Section]

peccata possent remittere. Hinc illud emanauit Ecclesię institutum, ut utriusque sexus fideles proprio sacerdoti saltem semel in anno confiteantur et ab eo iniunctum poenitentię laborem perficiant. Hoc ut lubentius accuratiusque exequamur, nostrorum exempla sanctorum perquiramus. Languenti monacho, qui iam fari nequibat, Philibertus, Rothomagensis abbas, Deum precatus linguam expediuit, ob hoc


58. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_417 | Paragraph | SubSect | Section]

sed dum curatur, maioris patientię prębuit exemplum, desectiones a chyrurgo passus nullo emisso eiulatu, nullo edito gemitu, ac si omnino doloris uim non sentiret. Ad hęc eiusmodi ęgritudine affectus, non intermisit manuum laborem, de palmarum foliis funiculos contorquens, non spiritalis exhortationis curam, semper eorum, qui in eo ad se conuenissent, saluti consulens. Ita magnam langoris molestiam maiore uirtutum meditatione uincebat, animo


59. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_427 | Paragraph | SubSect | Section]

finem tanto feliciorem fuisse haud ambigimus, quanto passi sunt grauiora. Sed etsi alius aliter consumptus sit, omnes tamen pari animi magnitudine nullum supplicii genus expauerunt, dum beatitudinis pręmia cogitarent, nullum laborem refugerunt, dum ad supernam quietem ascendere festinarent, Deo fruituri, qui pro Deo mundum contempserant. Post hos deinde Martyrum innumerabilis per orbem multitudo exhuberauit.


60. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_519 | Paragraph | SubSect | Section]

quisquam dicere potest miser. Is ergo, qui in purgatorio affligitur, afflicitiones suas gaudio quandoque futuro compensat. Flammis quidem torretur desyderioque afficitur, sed uidet hac omnes inquietudines omnemque laborem ad illum finem indeclinabiliter tendere, in quo sempiternę quietis initium est. Et inter acerrimos dolores, quos tolerat, contentatur ipsa dolorum conditione. Ac ueluti lucri auidus negociator, qui naui merces uehit,


61. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_602 | Paragraph | SubSect | Section]

scriptum est: Fumus tormentorum eorum ascendet in secula seculorum, nec habebunt requiem die ac nocte. Quid ergo agimus, o anima? Quid desidia torpemus et fallacium uoluptatum blanditiis deliniti uitę religiosę laborem subire cunctamur. Sit graue in paupertate ętatem agere, nisi multo grauius est siccis faucibus anhellantem una aquę stilla perpetuo indigere. Sit ignominiosum humilitate subiici et se nihili reputare, nisi multo


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.