Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: locis

Your search found 1022 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 34-44:


34. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ex foedere debitas mitterent. Interea ipse cum classe circum Aegeas insulas obnauigat. Timebat enim ne hostis, nactus opportunitatem, aliquam ex foederatis ac subditis insulis opprimeret: nam multa in eis oppida debilia ac male munita sunt. Dum in his locis cum classe moratur, accepit uicum Ioniae opulentissimum temere sine praesidio esse. Situs est in continenti, ex aduerso Chiorum oppido (Passagium incolae uocant), in quem totius paene Asiae prouinciae merces comportantur, inde


35. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

misit. Qui, ueluti e carceribus missi, citatissimo cursu omnes uicos circumiacentes excurrunt, magnum numerum mortalium capiunt, omnium pecorum greges agunt. Praeterea uaria supellectili se ac armenta onerant. Dum nostri cum praeda reuertuntur, equites hostium ex proximis locis exciti simul coeunt. Nam, qui manus nostrorum effugerant, clamoribus atque ululatibus omnia compleuerant. Itaque cuneo facto hostes, prius edito magno clamore, sperantes praedam recuperare posse nostros aggrediuntur. Nostri uero equites, conuersis equis, magno impetu proelium ineunt.


36. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

anfractus se recipiunt. Nostri, fusis fugatisque hostibus, per omnes uicos ad depraedandum discurrunt, ferro ignique cuncta deuastantes. Itaque depraedatis omnibus, maxime tapetis onusti, ad naues redeunt. Nam in his locis mulieres praecipue sunt operariae tapetorumque textrices, quae non solum ad usum, sed etiam ad mercaturam operam suam exercent. Homines pauci, praeter aliquot mulieres, quae asportandi sua cupidae non aufugerant, capiuntur. Allata sunt imperatori hostium capita absque numero; hostes uiui in


37. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

appellauit, et postea inter septem mirabilia mundi connumeratum est; ex quo etiam omnia monumenta praeclara Mausolea dicta sunt. Cuius nos inter urbis ruinas uestigia uidimus. In his locis homines, ignaui et ab agricultura abhorrentes, pastoriciam exercent. Itaque equites ac pedites expositi cursim omnia peragrant. Praedam ingentem hominum ac pecorum agunt, quam absque mora ad naues adducunt. Assumpta ergo imperator in naues praeda, ad insulam


38. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

frequentibus quoque uicis bene habitata. In qua regione uiri tantum in praesens per autumni tempora colligendorum fructuum gratia remanserant. Nam, propter belli metum et excursiones, superioribus diebus in propinquis locis factas, mulieres ac pueros ad mediterranea loca abduxerant. Ad quas terras delatus imperator, binis excursionibus ex utroque latere promontorii factis, cuncta depopulatur, prostratis quaecunque igne aut ferro uastari poterant. Hic occisorum hostium, qui resistentes interfecti erant, allata


39. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

inde nocturnis nauigationibus tertia die appetente luce ad Smyrnam uenit. Cuius pars in monte, maxima autem in plano sita est: sed montana melius habitata. Tunc nostri mature e nauibus desilientes totam urbem corona circundant. Multi scalis, alii per ruinas murorum (nam, ut praedixi, pluribus in locis muri interrupti erant) muros ascendunt, in urbemque desiliunt. At Smyrnaei, subito et insperato malo oppressi, trepidi quid potissimum agant nesciunt: alii arma capiunt et ad ruinas murorum hosti occurrunt atque congrediuntur, sed a nostris et numero et uirtute superati sine mora trucidantur,


40. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

urbs planctibus atque ululatibus completur. Interim quidam, effugiens, praefecto urbis, quem illa gens subassam uocat, tunc in uilla manenti nuntiat urbem captam ab hostibus atque direptam esse. At Balabanus (nomen id praefecto erat), conuocata haud parua manu e proximis locis equitum ac peditum, instructa acie ad urbem subsidii ferendi gratia tendit. Tunc nostrae classis magister, qui cum equitibus et classariorum non paruo numero extra urbem ad resistendum, si qua uis ingrueret, paratus stabat, uiso hoste obuiam progreditur. Et cum iam prope essent, hinc inde


41. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ut et mercaturam simulare et instrumenta rei necessaria tegere posset. Tum adueniente nocte, uigilia secunda, ad domum exploratam et sibi cognitam tendit, fractisque forcipe claustris domum intrat, et pluribus in locis ignem supponit. Et quoniam, inter reliqua, picis ac seui magna copia erat, ignis uehementi impetu absque mora cuncta comprehendit, flammamque extra tecta uomere coepit. Dum Antonius ad naualia tendit, nauibus etiam ignem suppositurus, ciues fragore ignis exciti undique


42. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

obstupuere, admirantes imperatoris nostri studium ac diligentiam, qui media hieme saeuiente mari foedaque tempestate nonnunquam interpellante, tantas copias ex diuersis locis tam breui tempore contraxerat. Imperator, inito numero copiarum, naues mercatorias caeterasque omnes quae undique euocatae aduenerant, praeter rostratas suae classis, soluit. Equites cuiusque generis cum militibus ex praesidiis deductis domum remisit, sagittarios Cretenses tantum


43. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uenit. Hic accepit hostem Scodram, oppidum multis annis Venetorum dicioni subditum, ingenti apparatu obsidere. Scodra sita est in monte excelso, undique prono ac decliuo, aliquibus etiam in locis praecipiti, in ea parte Illyrici, quae, ab Epirotis occupata, nunc Albania appellatur, regio fertilis, omnibus ad uictum mortalium


44. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Imperatores cum reliqua classe iuxta templum Sergii martyris in conspectu oppidanorum manent. Templum a mari quattuordecim milia passuum distat; a templo ad Scodram quinque milia passuum sunt. Ultra aedem fluuius, pluribus in locis uadosus, triremes aliasque grandiores naues transire non patitur. Ex hoc loco imperatores oppidanis et oppidani imperatoribus quotidie mane ac uesperi accenso igne constantis animi signum ostendebant.


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.