Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: habeant

Your search found 309 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 115-153:


115. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 756 | Paragraph | SubSect | Section]

Quapropter veritatis studiosi, omni diligentia, tum adversariorum impias fraudes, et corruptelas oraculorum Dei devitent: tum etiam, summa industria sedulitateque nativum genuinumque sensum, vim et proprietatem sacri sermonis scrutentur, pervestigent, explorentque, ac plane perspectum habeant, atque adeo etiam prorsus familiarem sibi efficiant. Caeterum adversarii nec in hac quidem Scripturae corruptione adhuc acquieverunt: sed eam in universum plane abiicere conantur. Contendunt enim esse librum haereticorum, esse dubium, obscurum, mancum, et denique talem, unde


116. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 775 | Paragraph | SubSect | Section]

et angelorum suprema architectonica est. 55 Exploratio, ante institutionem utilis est. Sic discipulus videt quid sibi desit: et tanto avidius institutionem docentis arripit. Hanc Christus crebro adhibet: ut cum quaerit ex Philippo quomodo saturare illos homines possint, aut quot panes habeant, aut ex omnibus discipulis, quid homines de se sentiant loquanturve? aut ex Petro, num filii regni dent tributum? etc. Eodem facit, quod interdum eis obscuras parabolas proponit, quas cum vident se suo Marte intelligere non posse, ipsum consulere coguntur. Sic patitur eos


117. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 795 | Paragraph | SubSect | Section]

vocibus veluti punctis res magnae et difficiles in eis notantur, tum quia etiam ipsa methodorum nomina ac series sunt plerisque ignotiores: ideo brevem quoque declarationem illarum studio publici boni adiiciemus, quae ipsas, earumque lineamenta ac consensum lectoribus illustrent, ne vel odio habeant non intellecta, vel sine omni fructu ea admirentur, inaniterque solos oculos pascant. Primum vero defructibus, commodisve huius delineationis dicamus, quae nam inde ad eos qui diligenter haec perspexerint, sint perventura. I. Utilitates igitur huius Tabellae sunt multae et


118. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 795 | Paragraph | SubSect | Section]

pervestigatione vera rei cognitio consistit, sed etiam in totius concinna conformatione ac conciliatione: imo ne intelligi quidem singulae partes possunt, nisi cum aliis praecedentibus at sequentibus cogitatione iudicioque consocientur ac comparentur: et quid cum illis cognationis, coniunctionisve habeant, quomodo inde dependeant, aptae sint, quid aliis adminiculi conferant aut inde accipiant, diligenter considerentur. Erit quoque piis magna voluptas, ea variis formis semel sibi ante oculos ita proponi, ut quasi uno intuitu cerni possint, quae tam multis aliqui voluminibus comprehenduntur,


119. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 806 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vel dicti, illustrior redditur sententia. Enimvero in omni interpretatione cuiuscunque scripti, idem est factu pernecessarium. Crebro namque expedit ante oculos poni scriptoris consilium, atque velut digito intento monstrari quo tendat oratio, cur sit instituta, quantum ponderis rationes singulae habeant. Quinetiam altera interpretandi ratio, quae Augustino dicitur secundum ἀναλογίαν, ab interpretatione Grammatica divelli minime potest. Neque enim, quemadmodum nonnulli suspicantur, allegoriae affinis est. Revera enim


120. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 825 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

10 Sexto atque ultimo loco, distinguentur notis quibusdam praecipua doctrinae Christianae capita, atque Loci communes Theologici, quotquot in Epistola explicantur. Quae res non solum monstrat scripti multiiugem utilitatem, verum etiam instruit, praeformatque animum: ut si quando dicendum sit, habeant studiosi quasi cellaria, unde paratam rerum Theologicarum supellectilem expromant. Haec ita a nobis annotata, cum diligentem, tum sagacem Lectorem reddere queunt. 11 Est Apostolo familiare, Epistolas secare in duas partes principales: quarum priore ea tradit, quae pertinent ad


121. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 832 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

variis docet rationibus sumptis ex historia Abrahae, admirabiliter a Deo conservati et defensi, multisque ornati beneficiis. Ergo ad exemplum Apostolorum et Prophetarum, quando locus aliquis e Scripturis offertur explicandos, merito quantum ponderis tum tota sententia, tum singula eius membra habeant, auditoribus tentabimus patefacere. Quanta igitur vis, quantumque ponderis in ea sententia sit positum, commonstrari hunc in modum solet. Explanant, 1. Quam apposita ad causam tota sit sententia. 2. Unde fluat, seu quibus nitatur fundamentis: hoc est, num sequatur ex


122. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 833 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in D. Pauli Epistolas. Haec de ratione cognoscendi Sacras literas, nunc compendio annotare volui, quae spero studiosum veritatis magno cum fructu in perdiscendis illis sequuturum esse. ¶ In omni vero hoc conatu pii Aristotelicum illud potissimum in oculis animoque semper habeant, finem huius doctrinae non cognitionem, sed praxin vitamque esse: quod cum ille de Ethica doctrina, quae est qualiscunque secundae Tabulae tractatio, dixerit: nos profecto id multo rectius de sanctissima Theologiae sapientia dicere possumus, ac debemus. Praxis vero Theologiae


123. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 836 | Paragraph | SubSect | Section]

multas voces, unam consonantem melodiam in nobis sentiet, laudantem hymnis Deum, qui fecit omnia. Idem adversus haereses Valentini et similium, lib. 3. cap. 2. Haeretici, cum ex Scripturis arguuntur, in accusationem convertuntur ipsarum Scripturarum, quasi non recte habeant, neque sint ex authoritate: et quia varie sint dictae, et quia non possit ex his inveniri veritas ab his qui nesciant traditionem. Non enim per literas traditam illam, sed per vivam vocem. Ob quam causam et Paulum dixisse: Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam autem non


124. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 843 | Paragraph | SubSect | Section]

recensui, quatenus quidem de ratione intelligendi sacras Literas disserunt. Nunc porro plures Patrum regulas de eadem materia promiscue hinc inde collectas, una cum suis explicationibus ab eisdem patribus propositis, adscribam: ut tanto uberiorem huius instructionis cognitionem Christiani lectores habeant, tantoque felicius in sacris Bibliis versari queant. Hieronymus non viros modo cupit sacros codices legendo conterere, verumetiam ut virgines, ut matronae rei domesticae curis implicitae, ut viduae iisdem studiis sese dedant hortatur, praecipit, vehementer contendit. Sic autem


125. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 843 | Paragraph | SubSect | Section]

enim ad iustitiam auxilium est, implere Divinis eloquiis animum: et quod opere exequi cupias, semper corde meditari. Rudi adhuc populo, et hominibus ad obedientiam insuetis, per Moysen imperatur a Domino, ut in signum memoriae qua praecepta Domini recordentur, per singulas instrumentorum fimbrias habeant cum cocco hiacynthi coloris insignia, ut etiam casu huc illucque respicientibus oculis, mandatorum caelestium memoria nascatur. Et mox paucis interpositis: Tibi vero servanti non iam literae praecepta,


126. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 858 | Paragraph | SubSect | Section]

credenda sunt: deinde per haec quae nota sunt, utcunque noscenda, quanto quisque magis minusve potuerit pro suae capacitatis modo, divinitus adiutus internis externisque rationibus ut possit, August. 5, de Genes. ad literam 12.

EXPLICATIO. Cum aliter se habeant omnium creaturarum rationes incommutabiles in verbo Dei: aliter illa eius opera, a quibus in die septimo requievit: aliter ista, quae ex illis usque nunc operatur: horum trium hoc quod extremum posui, nobis utcunque notum est per corporis sensus, et huius consuetudinem vitae ex


127. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 861 | Paragraph | SubSect | Section]

ex his quae tenuiter praemittit, divina reverenter expectanda indicat, quae subiungit. Gregorius 4. Moral. cap. 4.

EXPLICATIO. Sublimia praecepta Domino in monte dicturo praemittitur: Aperiens os suum docebat. Sic enim clausa vascula quid intus habeant, ignoramus: aperto vero ore vasculorum, quid intrinsecus contineatur, agnoscimus. Sacra scriptura in superioribus suis partibus solet breviter longe post secutura perstringere, cum studet alia enuncianda properare. Gregor. in praefat. Moral. cap 1.


128. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 877 | Paragraph | SubSect | Section]

est Daniele? et David sapiens erat, qui gloriabatur in Psalmo, Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi: quomodo sapientes Prophetae instar brutorum animantium, quid dicerent, ignorabant? Legimus et in alio Apostoli loco: Spiritus Prophetarum Prophetis subiecti sunt, ut in sua habeant potestate, quando taceant, quando loquantur. Quod si cui videtur infirmum, illud eiusdem Apostoli audiat: Prophetae duo aut tres loquantur, et alii diiudicent. Si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat. Qua possunt ratione reticere, cum in ditione sit spiritus, qui loquitur per


129. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 878 | Paragraph | SubSect | Section]

habet, quam crebro ista faciant, non ignorat. Constituti erant in populo Iudaeorum sacerdotales gradus, qui Prophetas Pseudoprophetasque discernerent: hoc est, intelligerent, qui de Dei spiritu loquerentur, qui de contrario. Hier. in Esai. cap. 3. Prophetae cum habeant in titulo, Visio quam vidit, etc. non inferunt quae viderint, sed quae dicta sunt, narrant. Hieronymus in 1. cap. Esaiae.

EXPLICATIO. Cum in Esaia dicatur, Visio Esaiae: subiungitur, non quid viderit, sed dicitur, Audi caelum,


130. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 886 | Paragraph | SubSect | Section]

Trinitatis. Cap. 3. Quot modis pater significetur. Cap. 4. Quot modis filius significetur. Cap. 5. Quot modis significetur persona Spiritus sancti. Cap. 6. Quid habeant commune vel proprium personae Trinitatis. Cap. 7. Per quot species divinitatis operatio designetur. Cap. 8. Quibus modis ex collatione ad creaturas Deus significetur. Ca. 9. Quid de praesenti seculo Scriptura


131. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 887 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

operatio, vel ad creaturas collatio, sicut et de Filio diximus. Sed et Patris Filiique persona Spiritum sanctum significat consequenter: quia quicquid horum dicamus, etiam personam Sancti spiritus aut cooperatricem, aut consubstantialem intelligimus consequenter. Quid habeant commune vel proprium personae Trinitatis. Cap. VII. Hoc habent proprium personae singulae Trinitatis, quod Pater nunquam dicitur Filius, nec coniunctis sermonibus, Spiritus sanctus: licet divise et spiritus dici possit, et sanctus. Nec Filius Pater proprie dici


132. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 903 | Paragraph | SubSect | Section]

5 Aliquando exprimunt comparativum et superlativum addito adverbio intendendi, Meod, valde: quod nonnunquam maioris emphaseos gratia reduplicant, valde valde. Verum addam plura de comparativis, quoniam quosdam magni momenti Hebraismos ea pars Grammatices efficit. 6 Hebraei cum non habeant commparativum et superlativum gradum in nominibus, positivi voce pro ipsis utuntur, cum particula Min, posita vel subintellecta, additis etiam aliquando intendendi adverbiis, aliquando quoque omissis: Genes. 42, Parvus autem iam cum patre est, id est minimus. Gen. 33. Leam autem et


133. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 913 | Paragraph | SubSect | Section]

Domini. 37 Saepe uno aut altero solum verbo alluditur ad similitudinem, ut sit medium quid inter Metaphoram et similitudinem. Alas aquilarum. 38 Et contra non raro ea, quae in speciem essentialiter dicta videntur, ita accipienda sunt, tanquam particulam similitudinis habeant praepositam: ut Psal. 39, Ecce palmae spatium. Item Exod. 19, Super alas aquilarum gestavi te: i. veluti super alas? Ioel. 1, Dentes eorum dentes leonum: i. sicut dentes leonum. 39 Praepositiones aliquando iterantur sine aliqua necessitate, ut in constructione


134. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 925 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt: ut solerter animadvertamus, quanam occasione, et quousque tandem illa a sua, quasi nativa sede recedens, progressa sit. Non mox vocabulum, pluribus rebus aliquo modo differentibus attributum, diversa significat. Potest enim fieri, ut illa diversa communem quandam rationem habeant: ut fit in vocibus generum ac specierum. Sic una notione Tristicia significat tristiciam secundum Deum, et tristiciam seculi. Sic multiplex dilectio, timor, zelus, et similia in genere una notione communi vocabulo notantur. CUR ET QUAM


135. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 964 | Paragraph | SubSect | Section]

vobis. Ioan. 1. Sicut unigenitus a patre: id est, utpote vere unigenitus a patre, 2 Corin. 3. Transformantur in eandem imaginem, tanquam a spiritu Domini. 3 Et contra non raro ea quae in speciem essentialiter dicta videntur, ita accipienda sunt, tanquam si particulam Similitudinis habeant praepositam: ut Psal 39. Ecce palmae spacium posuisti dies meos: id est, veluti palmae spacium. Item Exod. 19. Super alas aquilarum gestavi te, id est, veluti super alas. Ioel. 1, Dentes eorum, dentes leonum: id est, sicut dentes leonum. Vicinum huic est, quod particulae


136. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1000 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

legem sic posse corroborari et locupletari, ut suam potentiam et divitias iustitiae quam habent ex lege, possint opponere irae et iudicio Dei, per eamque possint Deum placare, et salvari. In hac relatione, recte dixeris, legem esse infirma et egena elementa: hoc est, quae nec possint iuvare, nec habeant consilium, aut opem. Sic Paulus quadam comparatione aut respectu vocat sua opera reiectamenta ac damna, nempe cum per ea quoquo modo iustificari ac salvari volumus: sique nos impediant, quo minus ad solius Christi gratuitam iustitiam confugiamus. Hac ratione saepe


137. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1014 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

non multi claro genere nati, verum quae stulta erant secundum mundum elegit Deus, etc. Et ea quae non erunt, ut ea quae sunt, obliteraret, ut ne gloriaretur ulla caro coram ipso. 1 Cor. 7, Caeterum illud dico fratres, tempus contractum est. Superest ut qui habent uxores, non habeant, et qui utuntur mundo, tanquam non utantur. Rom. 1, Et quemadmodum non probaverunt, ut Deum agnoscerent: ita tradidit eos Deus in reprobam mentem, ut facerent quae non conveniebat, repleti omni iniustitia, scortatione, versutia, etc. non solum ea faciunt, verum etiam


138. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1032 | Paragraph | SubSect | Section]

subnexa sunt, aut caesa et membra circuitusve sonuerunt? Et tamen non ideo tepuit grandis affectus, quod eloquium fervere sentimus: sed Apostolica ista sic clara sunt, ut et profunda sint: atque ita conscripta, memoriaeque mandata, ut non solum lectore vel auditore, verum etiam expositore opus habeant, si quis in eis non superficie contentus altitudinem quaerat. Quapropter videamus ista genera dicendi, in eis qui istorum lectione ad rerum divinarum atque salubrium scientiam profecerunt, eademque Ecclesiae ministrarunt. Idem paulo


139. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1069 | Paragraph | SubSect | Section]

naturaliter profluunt, sed ex voluntate artificialiter, displicent Deo, tanquam res hypocriticae: ut apparet Ier. 14, Isa. 58, Zach. 7. Cavendum itaque, ne, cum haec externa tantum eatenus in Scriptura probentur, quatenus sunt signa pietatis, et non quod in se aliquam praestantiam habeant: nos cum hypocritis, externa signa pro rebus ipsis, veraque pietate amplectamur: ut Isa. 58, Iudaei neglecta vera animi contritione, foris tantum corpus ieiunio cruciabant, et incurvicervico capite pallidi (ut nostri monachi) incedebant. Item ut ex Ioel. 2 apparet, lacerabant vestes, et


140. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1092 | Paragraph | SubSect | Section]

nosse tempus suum, quo apparere incipiant, at homo ignorare tempus visitationis divinae. Quin etiam asinus et bos dicitur agnoscere praesepe domini sui, et dominum suum. Hoc melius intelligitur ex Germanico more, quam ex multis aliis locis. Hîc enim cum vaccas et capras in civitatibus habeant, reverso ex pascuis toto grege, sponte sua quaeque suorum herorum domos, nemine monstrante, repetunt, etiam in frequentioribus et amplioribus civitatibus, ubi homines aliquando viarum labyrinthis decipiuntur: alibi id moris non est. Equus et mulus sunt ferociora iumenta, quare frenis et


141. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

incircumcisos corde. Verum haec pestis in omnium hominum vetere Adamo sita ac insita est. Fuerunt nihilominus plerunque zelo religionis ardentes, sicut et Paulus eis testimonium praebet, quod zelum habeant, Rom. 10, et Iacob, Act. 21, eoque crebro fuerunt vehementes in tuenda sua religione: sed plerunque ille eorum zelus caruit scientia, ideoque contra Prophetas ac Christum et Apostolos stulte iactarunt suum Mosen, Abrahamum, traditiones patrum, sacrificia, legem ceremo. sabbatum et


142. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1112 | Paragraph | SubSect | Section]

possent. Dixi hactenus de alterius velaminis detractione, quod ipsi legi iniectum esse videtur, eo quod et natura eius, seu ipsa materia et sermo aliquid, idque non parum obscuritatis in se habeant, quo minus illa tanta maiestas ac splendor divinae lucis, qui in ea vere est in clusus, perspici possit. Verum quia non satis est ipsum obiectum esse lucidum, et ita detectum, ac in edito expositum, ut sit omnibus conspicuum: oportet etiam ipsos oculos id perspecturos, sanos et idoneos


143. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1137 | Paragraph | SubSect | Section]

aut aliam quampiam rectam generationem: sed per transformationem et transfigurationem, seu inversionem et perversionem optimae substantialis formae hominis in pessimam. Ita non vident aliqui, quod vel dum confitentur, ipsammet rationalem animam corruptam inversamque esse, necesse habeant confiteri illud ingens malum, hostem Dei aut pestem esse ipsammet nostram distortiss. rationem, aut pessimam mentem animumue: vel contra, dum volunt illam pestem originalis malitiae esse accidentarium quiddam, cogantur concedere tantum accidentia esse corrupta. quod adhuc aliquanto clarius


144. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

ac instrumentis, ad eam pervenire conantur, atque ita veluti non bene iacto fundamento parum firmum aedificium, maximo cum suo et auditorum damno moliuntur. Huc accedit, quod cum singulae artes ac vitae genera suas quasdam utilitates ac laudes ostentent. suosque eximios praecones habeant, omnes ad sese attrahunt: ac sola haec, cuius utilitas non ita in propatulo exponitur, a plerisque hoc tempore negligitur. Nec illa profecto minima mihi causa fuit, tum orationis tum et lectionis huius, quod cum extrema eaque multiplex necessitas me aliosque meos in Theologica


145. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1159 | Paragraph | SubSect | Section]

haud difficulter ita exhauriri posse, ut quicquid in eis boni contineatur, id totum integre in aliud volumen tanquam in novum vas transferatur. Quare non dubitant ita plerorumque eruditorum methodicis scriptis omnia esse comprehensa, ut si modo illa diligenter lectitaverint, nihil prorsus necesse habeant porro accuratius sacras Literas scrutari, aut examinare, ut in quibus nihil plane eximii reperturi sint, praeter ea quae ex suis illis compendiolis aut summulis veluti libro EX QUO cognoverint. Verum contra scire, ac certo statuere deberemus, sacras Literas inexhaustum quendam


146. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1190 | Paragraph | SubSect | Section]

neglectis primis textibus, ut sunt initio a Pontificibus dictati, evulgati, ac eius cultoribus pro authenticis obtrusi? Quis monarcha, rex, princeps aut magistratus ferat suum aliquod edictum male ab aliquo ex nativa lingua verti, ac eius subditis obtrudi: ita ut etiamsi ad manum habeant nativum edictum, videantque manifestas versionis corruptelas, tamen versionem, non originale exemplum sequi cogantur? Proinde hîc manifeste ac palpabiliter verbum Dei, vera Ecclesia ac ipsemet Deus cum omnibus sanctissimis Patriarchis, Prophetis, Christo et Apostolis, qui


147. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1208 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

cum nec ipsa ratio negare possit, falsa est atheorum calumnia, Scripturam penitus cum omni ratione pugnare. 54 Quibus addi potest etiam hoc principium, quod probat veram et rationi consentaneam esse doctrinam de extremo iudicio. Cum enim boni in hoc mundo affligantur, et contra bene habeant mali: quid prohibet quo minus malus esse mavelis, ut bene habeas: siquidem nulla alia felicitas expectanda est bonis, nec vicissim poena malis. Quod si igitur tollas extremum iudicium et vitam aeternam, tolletur divina iustitia, quae malefacta hominum in hoc mundo patrata punit, contra


148. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1208 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

gloriola. 55 Plena haec religio est consolatione, bonosque in recto proposito retinet et confirmat: at contra nulla est, quae tantum terroris possit in cutere malis, eosque absterrere a sceleribus. Haec enim sola causas indicat, cur hoc fiat, quod in hoc mundo affligantur boni, et bene habeant mali. Haec bona spe praelucet in posterum bonis, dum vitam aeternam post hanc pollicetur. At reliquae doctrinae nullam indicare causam possunt, cur haec ita eveniant. Multa quidem divinant de immortalitate animae: sed nihil certi constanterque dicunt, multo minus sciunt, quis post mortem


149. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1210 | Paragraph | Section]

adscribatur 124 Quot modis Filius significetur. Cap. V. ibid. Quare his quinque modis loquatur Scriptura de Filio. ibid. Quot modis significetur persona Spiritus sancti. Cap. VI. ibid. Quid habeant commune vel proprium personae Trinitatis. Cap. VII. ibid. Per quot species divinitatis operatio designetur. Cap. VIII. ibid. Utrum haec in Deo sint essentia, an voluntate. ibid. Quibus modis ex


150. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1226 | Paragraph | Section]

67. ad Romanos principalis propositio 244. ad Romanos status disputationis quis 62 epistolam ad Hebraeos cur quidam Pauli non esse disputent 294. esse apostoli alicuius eximii, testimonia 295. 296 epistolae Pauli graves 290. in quo epistolarum naturam habeant 61. omnes quid in salutationis principio habeant 119. quo tempore scriptae sint, etc. nosse ad quid conferat 118. Scripturae ostium 289. 290 in Epistolarum conscriptionibus ad Ecclesias quid sancti viri principaliter proferant 119


151. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1226 | Paragraph | Section]

ad Romanos status disputationis quis 62 epistolam ad Hebraeos cur quidam Pauli non esse disputent 294. esse apostoli alicuius eximii, testimonia 295. 296 epistolae Pauli graves 290. in quo epistolarum naturam habeant 61. omnes quid in salutationis principio habeant 119. quo tempore scriptae sint, etc. nosse ad quid conferat 118. Scripturae ostium 289. 290 in Epistolarum conscriptionibus ad Ecclesias quid sancti viri principaliter proferant 119 epistolarum Pauli ordo quis. ibid.


152. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1233 | Paragraph | Section]

in citandis scripturis non lxx. interpretum, sed Hebraicam authoritatem sequi 61 medicinae salubres 164 Melchisedechus ἀγενεαλόγητος 352. typus Meschiae. ibid. membra brevia ubi locum habeant 359 membrorum duorum in unum constrictio 159 Menandri senarius a Paulo citatus 101 mendacium et error, fons mali 12 mendacii nulla suspicio ad Scripturas Sacras admittenda 99. pater diabolus 12 mens mala in


153. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1243 | Paragraph | Section]

mutare 206. 207 Tridentinae synodi nona sessio 432 Tridentinum conciliabulum unde sit 440. concilium cur novam religionis formulam fabricarit 426 Tridentinorum patrum regula. ibid. Trinitatis personae quid commune habeant, vel proprium 124 de Trinitatis significationibus 123 Trituratio qualis apud Iudaeos usitala 336 Troiae nomen unde 288 Tropologia in Scriptura S. libera 90 tropologiae et historiae non eadem lex.


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.