Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: habeant

Your search found 309 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 74-114:


74. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

planissime ac clarissime non intelligimus? Quare id unum, maximeque necessarium semper fuit, est, et erit in Ecclesia, ut fideles, praesertim doctores, sermonem Sacrarum literarum quam plenissime ac perfectissime cognitum, perspectumque, atque adeo (sicut et prius dixi) familiarissimum habeant, non aliter ac dulcissimae fidissimaeque suae nutriculae loquelam: uti vere Scriptura, benignissima quaedam alumna omnium bonarum mentium ac piarum animarum appellari posset, ac etiam deberet. At contra, bone Deus, quam nil minus a Theologis (quod dolens gemensque dico) actum


75. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 13 | Paragraph | Section]

Varia autem habent istae praepositiones significata, usus, aut etiam abusus in omnibus linguis: de quibus rudior auditor monendus est, etiamsi multi eorum non minus in prophanis quam in Sacris literis usitati notique sint. Comparationem notat. nam Hebraei, cum non habeant comparativos ac superlativos, positivis pro eis utuntur, apposita particula comparativa Min, Quam vel Ab: vel additis, vel omissis adverbiis intendendi. Psal. 119. Ab inimicis, a senibus et praeceptoribus meis sapiens fui: id est, sapientior illis, aut quam illi: nam in


76. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

CAECUS, pro non intelligente, aut bonarum necessariarumque rerum noticia carente, per metaphoram poni solet. Sic 2 Petr. 1, qui non ferunt fructus dicuntur esse caeci, et manu viam tentare: quia scilicet carent vera, viva ac practica noticia Dei, utcunque aliquam speculativam et semimortuam habeant. Sic Christus dicit de seductoribus pharisaeis, Caeci sunt, et duces caecorum: id est, ignari veritatis caelestis. Porro Iohan. 9, pharisaei negant se caecos esse: id est, carere lumine naturali in rebus divinis, et alioqui spirituali accersitaque Dei cognitione. Porro quod ibidem


77. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

sum eis in sermonem: id est, de me ignominiose cantillant. Sic et Thren, 3. dicitur: Sessionem et surrectionem eorum aspice, ego canticum eorum sum. Quinto, Canere pro simplici etiam sermone accipitur: ut Esa. 5, Cantabo canticum dilecto meo de vinea eius. id est, indicabo quomodo se res habeant inter dilectum meum et vineam eius. Sic Matth, 11 dicitur, quod et laeta et tristia sint cantata aut praedicata Iudaeis, sed frustra. Denique in novo Testamento. praesertim Eph 5. et Coll. 3. de ipsis pientissimis cordis cogitationibus, fide ac motibus accipitur Cantantes ac


78. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

de causa pro singulis hominibus ponitur. Iud. 5, Puella duae puellae capita viri: id est, singulis una aut duae in praedam contingent. Inventi sunt filii Eleasar plures in capita, 1. Par. 24. pro, si numeres singulos. Caput etiam pro agmine ponitur, quod singula agmina suos duces aut capita habeant. Egressus est vastator tribus capitibus, 1. Samuel. 13 Porrô hinc variae phrases oriuntur, quas ordine recensebo ac exponam. Movere caput, admirantium est, super rei novitate, aut peregrinitate: ideo alias in bonam partem accipitur, pro condolere alicui. Nahum. 3. Quis non movebit


79. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 101 | Paragraph | SubSect | Section]

essentialem animae rationalis regenerationem promittit. Sic et Hebr. 13 legitur: Bonum est gratia stabiliri cor, non cibis: id est, ipsam animam aut mentem, quae perinde gratia, ac spiritu Dei stabilitur, sicut corpus cibo exteriore. Deut. 29, et saepe alias, accusat Deus Israelitas, quod non habeant cor intelligens: ut pollicetur in sequenti, sicut et Ierem. 31 promittit se daturum illis cor intelligens, ac quaerens Deum. ubi hanc ipsam essentialem totius rationalis animae regenerationem promittit, et non illius carnalis massae corpoream quandam mutationem. Tertio, cor videtur


80. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

ratione, aut per se, nihil omnino habet obscuritatis, nisi quod per metaphoram aliquando significat gubernare, et ad felicem exitum ex difficultatibus perducere. ut Psal. 5, Deduc me in iustitia tua propter inimicos meos: pro, tege me, ut omnia iuste, pie ac salutariter agam, ne habeant adversarii mei de quo triumphent, aut mihi insultent. Atque hic idiotismus satis frequens est in Sacris literis. DEFICERE aliquando apostasian significat, Deut. 13, Defectionem מרה Sara locuta contra Dominum. Secundo, significat consumi,


81. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

22, et Deut 19, dicitur aliquis adduci ad Deos, id est, Iudices. Sic et Exod. 22. Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices. Sic et angeli vocantur dii, quod familiaritatem Dei, aut etiam maiorem quandam copiam felicitatis, et similitudinem cum Deo, quam ullae aliae creaturae, habeant. Psal. 97. Adorate eum omnes dii: Septuaginta verterunt, Angeli Pythonissa dicit ad Saulem, se videre Deos ascendentes: id est spiritus, aut angelos. Ob eandem causam et pii aliquando vocantur tum dii, tum filii Dei: ut Gen. 6. Viderunt filii Dei filias hominum. Tametsi hic


82. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

Christo, arte compositas fabulas. Porro esse, fieri, aut tradi in parabolam, proverbium, et fabulam, Deuteron. 28, 1. Reg. 9, et saepissime alias significat, aliquem horrendis modis castigari, aut etiam prorsus perdi, ac veluti in exemplum poenarum toti generi humano proponi, ut omnes habeant quod mirentur, ac metuant, vel etiam rideant ac exagitent, et denique sit ille ita castigatus cantilena ac fabula vulgi. FACIES vox admodum multum usum habet in Sacris literis, variique inde Hebraismi per diversos tropos deducuntur: de quibus aliquid ordine agendum est. Primum


83. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi, Hoc facite in mei memoriam, exponunt Offerte. cum id D. Paulus disertissime de Sacra coena, aut totius Ecclesiae communione explicet. 1, Cor. 11. Facere pro operari Ruth 2. Ubi collegisti hodie et ubi fecisti? Exodi 5. Aggravetur opus super eos, et faciant in eo. id est occupentur, habeant plus satis quod agant. Sic 1. Reg. 20, Cum servus tuus faceret hic et illic, ipse non fuit. pro, cum esset occupatus, expediretque modo hoc, modo illud. Nehem. 4. Altera pars iuvenum in opere faciebant. pro operabantur. Facere praeceptum, pro violare. Levit. 5. Si anima peccaverit,


84. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

timiditatem et incredulitatem, illaque duo tanquam coniunctissima connectens, τὶ δειλοί ἐστε ὀλιγόπιστοι; Quid timidi estis vos modicae fidei? Sic incredulitas Petri per timiditatem describitur, Matth. 14. Sic et timentes, ne non habeant quod comedant, et quo induantur, Matth. 6, vocantur increduli, aut modica fide praediti. Contra autem fides facit cor firmum, stabile, robustum, et nequaquam tremens, quod fiduciae aut confidentiae est. Solet ergo in Scriptura describi incredulitas per motionem aut agitationem cordis, aut


85. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

significare, prorsus impossibile est: alioqui et Satanae orarent, qui certiorem noticiam de Deo habent nobis. VIII. Passim iubemur accedere ad Deum fide: ubi impossibile est, fidem proprie ipsam solam noticiam significare: cum et Satanae noticiam habeant, credant et contremiscant. Natura ipsa, ac experientia quotidiana nos docet, quod non ii regem audacter accedant, qui norunt eum: sed qui fidunt in eius benignitatem, seu sibi certo eius favorem persuadent. Necesse ergo est, in talibus locis fidem significare etiam fiduciam. Filialis enim


86. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

multas aetates sequutura. Loel 2. Et post eum non addet usque ad annos generationis et generationis. Sic et Generationes seculi, longissima tempora denotat. Gen. 9. Signum foederis in generationes seculi. In generatione altera deleatur nomen eorum, Psal. 109. pro, nullos habeant nepotes. Etiam decima generatione non ingredietur manser in Ecclesiam Dei: Deut. 23. pro, nunquam: id est, non fungetur dignitate aut magistratu. Deus est in generatione iusta: id est, piis hominibus, eosque tuetur: Psal. 14. Generationes vestrae, saepe Deus mandans


87. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

tum porro ideo sumpsi ex Papisticis abominationibus exempla imputativae iustitiae, ut eorum blasphemas calumnias redarguerem, quibus imputativam Christi iustitiam exagitant, tanquam rem vanam ac commenticiam, cum ipsi innumeras in sua illa errorum Babylone humanorum meritorum imputativas iustitias habeant, in eisque totam pene veram pietatem ac salutem hominum collocent. ¶ Ut vero (sicut paulo ante dixi) omnis occasio errandi simplici auditori auferatur, duo quaedam discrimina inter humanam et divinam imputationem diligentissime observanda ac consideranda sunt. Primum ergo illud expendatur,


88. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

spiritu Dei renovari, illuminari, et inflammari cor, ut et iudicare de reb. divinis rectius homines queant, et cupidius illis obtemperare conentur. Non autem est sensus, quod pii plenam noticiam omnium sententiarum legis ac doctrinae Dei per illam spiritualem institutionem aut legis inscriptionem habeant, sicut fanatici quidam ex illis dictis contra Scripturam perperam ratiocinantur. Iacob. cap. 1 vocat legem perfectam libertatis, mandata Dei coniuncta cum animi regeneratione: ubi iam sunt non tantum mortuae ac fugaces noticiae, ut eae quae ex speculo concipiuntur, sicut


89. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 296 | Paragraph | SubSect | Section]

principiis, illud Epicuri ex Ciceronis 1. de Natura deorum: Omnibus esse innatas noticias aut προλήψεις, quod sint dii, et quidem beati, quodque humanam formam habeant. Non admodum sane repugnaverim, talem quamdam plenam errore ac impostura noticiam esse in homine natura, aut certe facile percipi posse, quae et plures deos pro uno monstret, et eos similes hominibus forma essentiave fingat et denique a rerum humanarum cura removeat, ociososque suis


90. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 310 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut [?: ] cus nihil pie agere possit. Nam Matth. 6, Dominus [?: ] serit de cordis puritate ad Deum dirigenda, et [?: no- ] avariciam distrahenda. Iubet idem Dominus suos Apostolos, atque adeo omnes pios, ut semper, et praesertim sub extremam diem, habeant praecinctos lumbos, et [?: ] cernas in manibus ardentes: id est, (ut ex sequentibus apparet) perinde esse praeparatos ad excipiendum Dominum ad extremum iudicium venientem, ac [?: mi- ] dominum in nuptiis existentem aut convivantem [?: ] licite


91. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 331 | Paragraph | SubSect | Section]

postea ille mos devenit in istum horrendum abusum Missandi pro mortuis, eosque ex purgatorio liberandi. Memoria, Exod. 12, pro gratiarum actione ponitur: quia memores beneficiorum Dei, ei gratias agimus, eumque de illis celebramus. MENDACIUM, et verbum MENTIRI, cum eandem vim habeant, forte coniungenda essent: sed tamen sequar alphabeticam seriem. Lector ipse, legendo utranque vocem, eiusue explicationem coniungat. Mendacium communiter est, sermo dissonans a rei veritate, et ad hominum damnum tendens. Sed in Sacris literis, sicut et contraria voxueritas, multo latius


92. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 342 | Paragraph | SubSect | Section]

gratiae et misericordiae cernitur. Vicina etiam huic [?: ] significatio est vocis Dilectio ac Charitas, cum Deo ergo nos tribuitur. ut cum Christus dicit Ioannis tertio: Ideo dilexit Deus mundum, ut tradiderit unicum filium, ut omnes qui credunt in eum, non pereant, sed habeant vitam aeternam. Sic de eadem dilectione, gratia aut misericordia, Romanorum quinto inquit. Commendat autem Deus dilectionem suam erga nos, quid cum adhuc essemus peccatores, Christus pro nobis mortuus est. Sic et Ephes. primo, pro eodem usurpat dilectionem, benevolum affectum aut


93. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 369 | Paragraph | SubSect | Section]

oportet, deinde hoc, ac deinceps ad hunc modum itur ad finem, cuius gratia res quaeque et efficitur, et est. Eodemque modo in rebus quoque natura gignendis agitur. Et paulo post: Necessitas vero alias ita significat, ut si res, cuius gratia futura sit haec, haberi necesse sit: alias ita, ut sic se habeant, aptaque sua natura ita sint. Porro 5 Metaph. cap. 5. sic de significatis necessarii scribit: Necessarium dicitur, sine quo non contingit vivere, tanquam concausa: ut respirare, et alimentum animali necessarium est: impossibile enim est, absque his aenimal esse. Et sine quib.


94. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 371 | Paragraph | SubSect | Section]

sint et floruerint. Similis descriptio per arborem est etiam regni Nabuchodonosor, Danielis quarto. Christus dicit aves caeli habere nidos, et vulpes foveas, se vero non habere ubi caput reclinet: ut ostendat, se deteriore esse conditione quam ipsa bruta, quae plus certi ac proprii commodi habeant, magisque stabiles ac certas sedes obtineant, eisque fruantur: cum ille nec habuerit quicquam proprii, nec usquam omnino tutus fuerit. NIHIL, et NIHILUM, habet etiam suas quasdam obscuritates. Dicitur igitur Nihil alias de essentia ipsa, idque vel negative, cum aliquid prorsus


95. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 376 | Paragraph | SubSect | Section]

praeterte, sed nos tantum in te recordabimur nominis tui: i. neglectis et abiectis omnib. maiorum nostrarum idololatriis, tantum tuum verum cultum frequentabimus teque in eo colemus. Nomen ponitur interdum pro beatitudine ac felicitate singulari Is. 56. Consolatur eunochos tristes, quod non habeant liberos, qui eorum nomen ferant, dicens: Se eis, si modo pii fuerint, daturum [?: ] nomen, quam sit liberorum: i. non solum eis bonam [?: ] post eos in hoc mundo conciliaturum, sed et aeterna [?: ] citate beaturum ac ditaturum esse. Sic de singulari


96. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 381 | Paragraph | SubSect | Section]

gratas, quando consequimini magnam copiam novarum quo locus esse possit novis fructib. recondendis Inquit enim, Et comedetis vetus inveteratum, ac illud propter novum eiicietis. Sic in multis locis instante ubere vindemia boni vini, cupiunt quoquo modo vetus extrudere, ut satis vasorum ad novum habeant. Res nova pro mirabili et miraculosa ponitur interdum: sicut et apud Latinos, Novum aliquando aliquid magnum, mirabile, inopinatum indicat. Sed Num. [?:-6 ] , ubi rem novam habet Vulgata versio, in Hebraeo est, Si Dominus creationem creaverit, etc. Verum


97. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 384 | Paragraph | SubSect | Section]

non mox saevire desinit, nec se precibus statim placari permittit: sicut prohibetur [?: Hierem- ] orare pro populo. Dies nubis et caliginis: Ezech. 34. Congregabo oves meas de omnibus locis, quo dispersae sunt in die nubis et caliginis. Solent tali tempore dispergi oves, nisi habeant diligentes pastores. Sed hic metaphora ovium et temporis dispersionis et collectionis transfertur ad recollectionem Iudaeorum, in vastatione Iudaeae et Hierosolymae dispersorum et abductorum: multo


98. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 393 | Paragraph | SubSect | Section]

in nomen Signum ac Sigillum, et verbum Signo. OBSONIUM, significat omne genus ciborum, quod pani additur. Sic aliqui interpretes verterunt Graecum προσφάγιον, Ioan. vigesimoprimo, ubi quaerit Dominus Apostolos piscantes, an quid habeant prosphagii? ad verbum, cibi ad panem, vel cum pane edendi, intelligens de piscibus. Ibidem, ὀψάριον, pisciculusigni impositus vocatur, ducta proculdubio ab ista voce etymologia. Porro quia Romani non dabant suis militibus tantum stipendium


99. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 393 | Paragraph | SubSect | Section]

transfert ad quodvis praemium aut poenam, etiam spiritualem, inquiens: Stipendium peccati mors est. quod idem ferme est ac si dixisset, mortem esse poenam, aut etiam effectum peccati. OBSTRUERE, aut OBTURARE OS IMPIIS, est ita eis respondere, ut victi evidentia refutationis, nihil habeant quod vel verisimiliter contra blaterent. Sic CHRISTUS Matthaei vigesimo secundo obturat os Saducaeis, contra resurrectionem argutantibus. Sic et Paulus iubet Tit. primo, pseudoapostolis obturari os.


100. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 394 | Paragraph | SubSect | Section]

Corin. ubi occasio revera pro materia gloriationis ponitur. Vult enim dicere Apostolus, se non tam ideo connumerare sua quaedam decora aut laudes, ut apud ipsos sese iactet: sed ut illi pseudoapostolis, suarum laudum enumeratione vincere volentibus, et Paulum cum sua doctrina obscurare conantibus, habeant quod illis respondeant: et vissim praedicando Pauli eximias laudes, eos retundant, Paulique authoritatem ac doctrinam asserant, et a contemptu vindicent. Sic etiam postea accipitur, nempe secundae Corin. 11: Ut abscindam, [?: amp-tem ] occasionem quaerentium occasionem: i.


101. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 432 | Paragraph | SubSect | Section]

Hi pauperes dicuntur etiam ab Isaia Sitientes, et [?: ] va Virgine Esurientes, cum inquit: Esurientes [?: imp- ] bonis, et divites dimisit inanes: i. eos qui, ut [?: sup- ] Apocalypsi audivimus, putant se abundare iustita et bonis operibus, ita ut etiam habeant opera super erogationis, quae aliis vendere possint Quia porro Deus est unicus fons omnium bonorum, et opitulator miserorum: ideo doctrina de eo, seu Sacrae literae, multum de miseris [?:-ctis ] et pauperib. disserunt, variisque eos nominib. appellant. Quare quandam harum


102. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 434 | Paragraph | SubSect | Section]

Ibidem: Vias suas peverterunt omnes, qui ambulant per eas ignorant pacem: id est, divinitus tribulantur et puniuntur. Quarere [?: ] pace, loquutionem supra exposui. Ierem. 15, Quis discidet ad petendum de pace tua? id est, quis ad te declarabit, ut quaerat, quomodo se res tuae habeant? quis [?: ] condolebit? quis te consolabitur? Quaerere pacem [?: ] ius, est promovere eius pacem ac res secundas. Hierem. 29, Quaerite pacem civitatis, et orate pro ea (Babylone) quia in pace eius erit pax vestra. Sic Deut. 23 iubet Deus Israelitas perpetuo


103. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 435 | Paragraph | SubSect | Section]

conscientiae, iudicii divini sensu [?: per- ] , quos poetae sub Nemesis et Furiarum specie repraesentarunt. Huic triplici certamini pax triplex opponitur. et quod ad primam quidem attinet, qui fide sunt iustificati, quum sint quoque peccato mortificati, aliquem huius pacis gustum habeant necesse est: sed cum carnis lucta supersit, non est quod hanc pacem sese habituros sperent, quandiu hic versantur. De secunda idem statuendum est, tum adversus Pelagium, qui quanta sit hominis labes, cognoscere non potuit: tum adversus Origenem, Celestinum, Anabaptistas, Libertinos, et


104. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 450 | Paragraph | SubSect | Section]

ne vendant terram in perpetuam possessionem cuiquam, cum ea illorum non sit. Tertia ratione peregrini et advenae Dei dicimur: quia perinde ex sola eius ope pendêre, ac ab eo omnia necessaria petere et mendicare cogimur. sicut peregrini primum in regionem alienam venientes, cum nihil proprium habeant, omnia petere a domesticis illorum locorum coguntur. Psalmo trigesimo nono: Ad lachrymas meas ne taceas DEUS, quia peregrinus et inquilinus ego sum apud te, sicut et omnes patres mei. quasi d. quod perin de ad te confugi, tibi famulor, et a te omnia bona expetere et expectare cogor: sicut


105. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 468 | Paragraph | SubSect | Section]

pro suo opitulatore. Sicut mox sequitur, Confisus est in multitudine divitiarum suarum. Psalmo 80, Posuisti nos litem vicinis nostris. id est, fecisti ut perpetuo eis causa certaminum ac belli essemus. Psalm. 39, Opprobrium stulti ne ponas me. id est, ne facias ut stulti seu impii me ludibrio habeant, ne sim eorum ludibrium. Hab. 3, Ponet pedes meos tanquam cervorum. id est, efficiet ut habeam pedes cervinos, seu velocitatem cervinam. Gene. 17, Ponam te patrem multitudinis gentium. pro, efficiam ut sis pater amplissimarum gentium. Ponere aliquem familias, Psal. 107.


106. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 486 | Paragraph | SubSect | Section]

hominum in umbra alarum tuarum sperabunt. pro, quam salutaris hominibus. Preciosum a vili separare. Hier. 15, Si eduxeris preciosum a vili, sicut os meum eris, revertentur ipsi ad te, et non tu ad eos. Id est, si accurate separaveris veram doctrinam a falsa, faciam ut tandem te pro vero doctore habeant, tuamque doctrinam tanquam oracula mea amplectantur, atque ita tandem tibi cedant, tuamque doctrinam sequantur. Filiae regum inter preciosas tuas, Psalm, quadragesimoquinto: id est, inter intimas ministras. Cadetis sicut vasa preciosa, Hier. vigesimoquinto: id est, prorsus peribitis.


107. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 508 | Paragraph | SubSect | Section]

Isaiae secundo: Impleta est terra eius auro et argento, nec est finis thesauris eius: sed et equis repleta est terra eius, et non est finis quadrigis eius. ubi Israelitas Deus accusat, quod se humanis praesidiis muniverint, et in iis confidant. Sic Isaiae trigesimoprimo accusantur, quod habeant fiduciam in quadrigis aut curribus Aegyptiorum. Sic Nahum 2, et Psal. 46 minatur Deus, se exusturum esse quadrigas: id est, bellicam vim et apparatum esse perditurum. Quadrigas Zach. 6, solent exponere praedicatores Evangelii, in quatuor mundi partibus. vide supra in voce


108. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 532 | Paragraph | SubSect | Section]

postulanti: vel etiam cogitationibus auditorum, cupientibus scire aliquid, aut alioquae institutionem desiderantibus. Huc et illud [?: acc- ] . quod loquuturi miro studio captant prius alterius [?: ] monem: eoque eum plerunque prius interrogant, ut dicendi occasionem habeant. De quo in Generalibus. Significat et id quod Latini dicunt Correspondere aut etiam pendere. Genesis trigesimo: Cras respondebit [?: ] cia mea. id est, continget mihi, Deo ita operante, praemium dignum meo fideli labore, quo hactenus tibi gratis sum famulatus. Vicinum


109. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 541 | Paragraph | SubSect | Section]

et quasi saccum pono operimentum eius. Ponere mercedem in sacculum perforatum, Haggaei 1, est, frustra laborare, perinde ac si mercenarius mercedem suam in lacerum marsupium reponeret. Sic igitur Deus indicat, se maledicturum omnibus eorum fructibus et commodis, ut etiamsi quid nanciscantur et habeant, nihil tamen eis prosit. Luc. 10 prohibet Christus, ne Apostoli gestent sacculos, vel peras, vel baculum, aut alia ad viam necessaria. At Lucae 22 contra praecipit, ut non tantum sacculum gestent: sed et peram, gladium, ac alia. ubi sacculus non proprie ipsam crumenam significat, sed


110. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 560 | Paragraph | SubSect | Section]

habere proprium reges subiicietur regno Persarum. Psal. 125, Non relique [?: ] sceptrum impiorum super sortem iustorum, ne [?: minus ] iusti manus suas ad iniquitatem: id est, non patiens Deus ut impii perpetuo tyrannizent ac opprimit [?: ] ne habeant etiam illi occasionem tandem ad [?: imp- ] declinandi. Porro eadem vox Sceptri שבט schavat significat etiam tribum populi Israelitici, sicut et [?: ] Virga מטה Mate: sive quia sicut


111. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 571 | Paragraph | SubSect | Section]

quae est spirituale semen Christi. Gen. 1, Deus praecipit, ut terra producat herbam seminificantem semen secundum speciem suam. et arbores quae habent semen in semetipsis. ubi indicatur illa divina ordinatio, quam philosophi vocant Naturam, quae est principium motus et quietis, ut plantae habeant vim se conservandi, et porro etiam sibi simile propogandi. Non possum bona conscientia praeterire, quin hoc loco dictum Gen. 3. Semen mulieris conculcabit caput serpentis, tum a Papistarum, tum et aliorum quorundam [?:--nium ] sapientium, aut etiam malitiose id depravantium,


112. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 579 | Paragraph | SubSect | Section]

destituentur. Ierem. 50. Sic Haggaei 1. Ego vocavi siccitatem super terram et super montes, super frumentum et super vinum, super oleum, et super illud quod profert terra, super hominem et super iumenta. id est, efficiam, ut omnia siccitate arescant, nec terra rigetur, nec homines aut iumenta habeant quod bibant. Isaiae 19 minatur Deus Aegyptiis, se effecturum ut exiccentur aquae ac rivi Aegypti. id est, omnis generis poenis eos afflicturum. nam tota felicitas ac opulentia Aegyptiorum dependebat ex Nilo, et eius rivis. sicut paulo ante dixi, simili locutione Deum minari Babyloniis:


113. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 656 | Paragraph | SubSect | Section]

decimoseptimo: Dereliquerunt Iehovam fontem aquarum viventium. Dicitur autem Deus aqua vivens, quia sicut ipse vere vivit, et nunquam deficit: sic etiam nos vivificat temporaria et etiam aeterna vita. Contra, idola et idololatriae dicuntur fontes carentes aqua: quia licet speciem quandam habeant, et magnum quid polliceri videntur, tamen revera nihil sunt, multo minus suis [?: cu-ibus ] opitulari queunt. Tales sunt etiam omnes res ac praesidia humana. Christus paulo aliter utitur hoc vocabulo, cum Iohan. 4 ad Samaritanam dicit, se posse dare aquam viventem. intelligit


114. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 660 | Paragraph | SubSect | Section]

Amos 8: et Zach. 12, Planctus unigeniti. id est, vehementissimum et acerbissimum luctum. magis enim cruciat patrem unigeniti interitus. Unicos habitare in domo, est orbos, aut etiam steriles, conse qui amplam prolem. Psal. 68, Deus habitare facit unicos in domo. id est, facit ut habeant integram domum vel familiam, aut iustum numerum liberorum. UNIRE, coniungere aut sociare significat. Isa. 14, Non unies te cum eis in sepultura. id est, sociabere illis seu non perinde aut similiter sepeliere, non erit una eademque tua ac illorum ratio. Uni cor meum Domine, ut


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.