Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: umquam

Your search found 179 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 139-144:


139. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 153 | Paragraph | Section]

mirabamur, ut qui intus flagraret devotionis affectus, ad omnes etiam sensus emanaret, ut ore, vultu, oculis emicaret ac erumperet? Nonne ad haec convolabat tanta animi alacritate, ut nec ingravescente aetate nec fracti corporis debilitate a templis identidem adeundis, a sacris curandis fuerat umquam avocatus, cum illum et celebritatum majestas et populi frequentia et nostrae calamitatis opportunitas ad publica quaevis pietatis officia vehementissime commoveret? Sed quae in illo mansuetudinis laus! Quod praecipue humilitatis studium! Quacumque adiretur hora, praesto omnibus erat et qui


140. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 153 | Paragraph | Section]

ad omnes propius accedere laetabatur. Nihil ideo arrogans in eo, nihil elatum, numquam dominatio dignitatis naturae morumque lenitati adversata est, non auctoritas, non honor a suavitate ingenii revocavit. Quin immo tantam praestulit ingenii levitatem animique robur invictissimum, ut nulla umquam importunitate aut offensione vinci, nulla potuerit animi acerbitate concitari, nullo iracundiae motu concuti. Qua de re cum saepe adversariorum impetum maledictis animi vel minus sentimus defecisse, adeo ut


141. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 154 | Paragraph | Section]

O praeclaram sane naturae informationem! O dignum imitandae christianae mansuetudinis exemplar! Hoc magnum est sibi dominari, se ipsum vincere, pulchrius haec omnibus triumphis. Quid enim tanto viro gloriosius, cui de omnes rerum eventus eadem erat mentis sedes, ut nec in primis atque adversis se umquam deprimi neque summis atque secundis altius efferri pateretur? Vix ullus alter in quo tam certa extiterit vitae aequalitas atque inter humanarum rerum vicissitudines moderatio et praesens animi robur ac constantia. Quare Gregorius eo magis virtutum praelucebat insigniis, quo superiorem prae


142. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 154 | Paragraph | Section]

nesciret sinistra quod dextera ad civium erogabat levamen. Clam enim et tacens e suo detrahebat alieno impendens commodo, quin et benefacti gloria et postulantis nomen aut necessitas panderetur. At egentium levata calamitas ceu singulari obstricta beneficio tantam nostri praesulis largitatem haud umquam defuturam in calcem deferebat. Qua propter ibi non modo tuto posita ac servata, sed aucta prorsus reperiit ac multiplicata, quae hic christianae beneficientiae subsidia profudit. At non minus intenta ejus bonitas, quam vigilantia accincta, ut sicut


143. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 155 | Paragraph | Section]

malis molestiae partem et ex bonis redundare voluptatis. Errantes oves a recta semita deflectunt? At ille amantissime reducendas contendit. Jubet? At mansuete. Corrigit? At clementer. In iis vero justitiam suam nihil flectere, fidem et constantiam suam nulla temporis aut loci varietate labefactare umquam potuit. Ipse enim, sicuti pastorem decet, vel in erudiendis ad virtutem populis, vel de malo arguendis ita sibi aderat, ut neque per immoderantiam severitatis suae potestatis exerceret disciplinam, neque per nimiam clementiae indulgentiam subditorum vitia convalescere pateretur. Et recte


144. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 155 | Paragraph | Section]

enim, sicuti pastorem decet, vel in erudiendis ad virtutem populis, vel de malo arguendis ita sibi aderat, ut neque per immoderantiam severitatis suae potestatis exerceret disciplinam, neque per nimiam clementiae indulgentiam subditorum vitia convalescere pateretur. Et recte quisnam enim terror umquam valuisset efficere, quod ejus prudentia, quod reverentia sui effecit? Adeo enim ipse cum singulis et remissior et dulcior et ad omnem comitatem facilitatemque proclivior, ut omnes sui amore ac benevolentia sibi devicti, quod vellet aut juberet ultro facerent, quin ullum coegisse videretur.


Bibliographia locorum inventorum

Kordić, Marko (m. 1806) [1792], In funere D. Gregorii Lazzari Archiepiscopi Ragusini oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3282, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kordicmfunerelazzari].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.