Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: consistere

Your search found 217 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 58-72:


58. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

quod cum Dei iussu aquae decesserunt a terra in unum collectae, terrae concesserunt ac veluti largitae sunt propriam speciem aut formam, ut velut caput faciemque exerens, variis salutaribusque rebus, plantis et animalibus sese ornare, ac veluti redimire posset. Eâdem terra etiam omnia per aquas consistere dicitur: id est, in medio aquarum partim innatantium, partim intus in utero eius reconditarum. sicut et Psalm. 24. ait: Super maria fundavit eam. Dicit igitur Apostolus, ideo impios deridere finem mundi per ignem et adventum Christi ad iudicium: quia etiam volentes ignorant tum


59. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

Deuteron. 16. Declinare ad dexteram vel sinistram, tum illud significat, ne doctrinae aliquid addamus aut detrahamus: tum illud, ne in agendo vel nimium, vel parum faciamus, a recta linea verbi Dei discedendo: sicut philosophi disserverunt, Omnes virtutes et recte facta in quadam mediocritate consistere. Deuter. 5 de utroque praecipit Deus, dicens: Observabitis igitur, ut faciatis quae praecepit Dominus Deus vobis: non declinabis neque ad dexteram, neque ad sinistram: sed per viam quam praecepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, etc. Ubi docet, et credendo et


60. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

בית שמי in IAH nomine eius. Psal. 89. Quis similis tui? potens es IAH. Cum Iehova semel ponitur, Esaiae 26. In IAH IEHOVA forti in perpetuum. צור Petra Deo tribuitur, quia in eo adversus omnes iniurias consistere possumus. Deuter. 32. Deum ( צור ) qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini (El) creatoris tui. Item: Recessit a Deo ( צור ) salutis suae. Item: Non enim est Deus noster ut dii eorum,


61. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

etc 1. Ioan. 4 dicit, perfectam charitatem eiicere timorem foras: quod recte tum de Dei charitate erga nos intelligimus (cum enim eam credimus, ut idem ibidem affirmat, fiduciam concipimus in die iudicii) tum etiam de nostra charitate erga Deum. nam dilectio cum servili timore consistere nequit. Plerumque enim odimus ac detestamur eos, quos serviliter timemus. Timemus enim mala, et diligimus bona: sicut Cicero inquit, Quem multi metuunt, periisse cupiunt. et tyrannicum illud:


62. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam ipsa verba optime hunc sensum ferre et exponere posse. Sensus enim est: Simulatis vos valde sollicitos esse de mundicie, purificatione et sanctitate, eoque externas res et corpus diligentissime purificatis: Verum scitote, veram ac Deo acceptam puritatem, et etiam contrariam impuritatem, consistere in cordis mundicie ac immundicie, non in rerum externarum: quasi, modo quis cor vere mundum haberet, omnia externa illi essent munda. Cum igitur vos cor immundissimum avaricia et rapacitate habeatis, convertite illud rapax cor in benignum, beneficum, ac vere pium: sic reliqua omnia ultro


63. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

cum irascitur, declarans eorum ruina suam iram et tremendam omnipotentiam. Psal 8. Commovebuntur omnia fundamenta terrae: manifeste dicitur de principibus a iustitia ac pietate declinantibus, qui moveri, id est, non consistere in vera via, statione, aut divinitus ordinata functione dicuntur: ideo illis etiam graves poenas minatur. Eadem ratione posset intelligi haec vox etiam Mich. 6. Audite montes expostulationem Domini, et fortia fundamenta terrae. nisi quis mallet per prosopopoeiam interpretari.


64. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

sic inter istas duas iustitias dividantur. Sic iustitia peccatricis nihil valebat coram Simone Pharisaeo Luc 7 et iustitia publicani in templo orantis, nihil coram illo Pharisaeo. Lucae 18. At utraque plurimum valet coram Deo, teste Christo. Hinc ergo liquet, iustitiam coram Deo valentem non consistere in adhaerentibus virtutibus, nec ab hominibus cerni posse, utpote non realiter in homine existens, sed ex mera Dei imputatione pendens: at infusa virtutum iustitia multipliciter videri, sentiri et animadverti non tantum a piis, sed saepe etiam ab impiis hominibus potest. Agnus Dei


65. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

et ablue peccata tua. Nec obstat quod Petrus dicit 1. capite 3, Non ablutio immundiciae carnis, sed bonae conscientiae confirmatio in Deum. Non enim loquitur de causa formali, sed de effectu. non excludit Sacramenta a causa instrumentali mundationis: sed eorum opus, effectum ac beneficium dicit consistere non in externa corporis, sed interna animae mundificatione. Intelligo autem confirmationem pro interrogatione: quia olim in disputationibus confirmantes aliquas sententias, interrogabant, aut dari sibi quaedam petebant, ex quibus concludebant: in quo sensu etiam Aristoteles verbum


66. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 292 | Paragraph | SubSect | Section]

Necesse est concedi in fine [?: a-- ] conclusione huius loci, conditionaliter laudari Ethnicum collationis causa cum Iudaeo, cum dicit: Si igitur praeputium faceret legem, esset iustum sine lege, et damnant insuper legalem populum: quo ex ea collatione cernat Iudaeus, iustitiam veram consistere non in illa externa disciplina, aut caeremoniis, ut Iudaei somniabant, sed in [?: ve ] ra cordis obedientia, quam si vere praestaret Ethnicus, sine illa Iudaica larva iustitiae, esset vere iustus, ac Dei acceptus. Atqui ille epilogus aut conclusio prorsus infertur ex


67. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 292 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] (ut et prius dixi) quod est in propositione huius [?: loci-- ] nitur saepe etiam pro SI. ut illud: Cum omnia feceritis, dixite, Servi inutiles sumus. i. Si feceritis. Ultimo: Illa [?: ] ga parenthesis, quam quidam recentiores ibi comminiscentur, consistere nequit: quia clare videmus, illa verba de conscientia accusante et excusante, quae illi per parenthesin excludunt, convenire cum illis sequentib. istorum parenthesin, Cum DEUS iudicabit occulta, ibi enim ipsa conscientia se ream sistere cogetur: ut illas sententias [?: c- ]


68. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 424 | Paragraph | SubSect | Section]

pro durare: Quid est vita vestra, nisi vapor ad modicum parens. id est, perdurans, existens, conspecta. Porro 1. Pet. 4 usurpatur pro quadam apparitione aut comparitione, cum vigore et bono statu coniuncta: Si iustus vix servatur, impius ubi parebit? id est, quomodo usquam salvus ac incolumis consistere aut existere poterit. PARIES triplicem potissimûm metaphoram, aut etiam similitudinem praestat. Alias enim paries dealbatus, sicut et sepulchrum dealbatum, significat hypocritam, et praesertim falsum doctorem: potissimum, si se [?: ] tulo functionis suae iactet,


69. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 538 | Paragraph | SubSect | Section]

non foecundari humore caelesti, pluviam Deo dante, aut prohibente. ROTA, aut GLOBUS, sua similitudine declarat impiorum incertissimam ac instabilem sortem, vel potius calamitosam et tristem conditionem. Quia sicut rota ob rotunditatem ac volubilitatem suam nusquam recte ac tranquille consistere potest, verum huc atque illuc voluitur, donec vel confringatur, vel praecipitata subversaque iaceat: sic et impios Deus, cum exardescit, per varias calamitates agitat, voluit et proturbat, donec tandem intereant. De quo genere Hebraismorum, eorumque causa aut fundamento, aliquid forte in


70. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 614 | Paragraph | SubSect | Section]

Deus, Psal. 104: Qui terram respicit, et tremit: qui tangit montes, et fumant. id est, qui facillime ingentia opera efficit. Allusio est ad apparitionem Dei in monte Synai, ubi terra tremuit, et montes fumarunt ac arserunt, praesertim ipse Synai. Quomodo Petrus dicat terram consistere ex aqua, et per aquam, 2. Pet. 3, supra in voce AQUAE dictum est. TERRIBILIS Deus crebro in Sacris literis dicitur, vox Hebraea est נורא nora. Malach. 1. Nomen meum est terribile in gentibus: Septuaginta habent, Illustre. Exod.


71. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 623 | Paragraph | SubSect | Section]

fecit timor. Secundo observandum est, triplicem esse timorem, eoque in [?: ] propria significatione hanc vocem tripliciter usurpari: [?: ] , alias de timore Dei filiali: alias de timore Dei servili, de quo disserit Ioan, 4 suae Epistolae, quod cum vera charitate consistere nequeat, cum quo pulchre illud Latinam convenit, Oderunt quem metuunt. Tertio denique de timore aliarum rerum. de quo inquit Psal. 33, Ibi timuerunt timorem, ubi non erat timor: ubi timor, ultimo loco videtur ide significare, quod ubi non erat causa timendi. Timor


72. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 675 | Paragraph | Sub2Sect | Section]

autem aedificat supra fundamentum hoc aurum, argentum, lapides preciosos. Destruere, mala opera exercere, vel male docere. In Solom. Unus aedificans, et unus destruens. Mundare, vitiis expurgare. In Evang. Tetigit eum Iesus, dicens: Volo mundare. et confectim mundata est lepra eius. Stare, fide consistere. In Apostolo: Stare in fide. Ambulare, ad Deum tendere. In Ps. Et ambulabam in latitudine. Sedere, in Deum humiliter resumere. In Evang. Vos autem sedete in civitate. Iacere, aut vitiis, aut tentationib. succumbere. In Evang. Et invenit eam iacentem in lecto. Currere, in operibus bonis


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.