Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ecclesiastica

Your search found 66 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 32-37:


32. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

domum regnicolarem progressus est. Ubi colonellum Kleffeld admonere et instruere volens, vel potius repraehendere volens, quod alias illi praesentiam facere debuisset, ille exacerbatus eidem palam intra omnes tam adstantes officiales quam et concurrentes illi respondit: curet sua ecclesiastica, ad militaria se non immittat, quia asinus est. Ex quo dicto juratum in Kleffeldium episcopi odium, satisfactionem ex eodem a generali petiit. Kleffeldius autem caesari et reginae ac ipsi quoque bano rationem sui dicti perscripsit, demonstrans, illam se episcopo praestitisse


33. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

utpote quae sophisticam e scholis eliminabit aliquando. Philosophia ut ad utilia instituatur mandatum, neque scribatur sed praelegetur ex quopiam authore. Sitque liberum magistro ducem sequi quem placet. In theologia quoque ut praelegantur dogmatica et scripturae sacrae cum ecclesiastica historia. Hanc rem imbuti praejudiciis damnabant, detestabantur. Viri integri ad deitatem reginae referebant. Ex scholis enim exeuntes nil sciebant praeter loqui latinum. Hoc unum si fecisset, ut primi magistri ex Italia, Gallia sint, res summa fuisset, sed magistris haec primo


34. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

similia passi sunt, ut Hieronymi, Athanasii, quin Salvatoris ipsius, quem invidia pontificum et sacerdotum interemit, occurritque mihi 1731. annus, quo ut adolescens olim in vocatione fluctuabam status, ecclesiasticumve praelegi et amplexus sum ideo, quod in somnio repraesentatum habuissem, me in ecclesiastica veste martyrium subiisse, mihique durissimis et acutissimis vertebris aures perforatas exstitisse, unde quia sequellam crucis tutissimam salutis et laudandi in aeternum Dei viam didicissem, et Christum Zebedaei dixisse filiis: potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? ,


35. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 304 | Paragraph | SubSect | Section]

Saxoniam invasisset, occupasset, spoliasset, detinuisset, reginam servaret captivam, contra jus gentium in arcanum regis gabinettum involasset, cursorem publicum stitisset, in Bohemiam quoque incurrisset. 2do. Quod divexaret catholicos, indignos ad beneficia promovisset ecclesiastica, et jure electionis capitula privasset, taliaque meri facti, ex quibus priorum nil elicebatur. Hinc concludebatur, Borussum agressorem esse, Austriam semet defendere; inique item per Borussum praetendi, bellum hoc bellum religionis esse. At ab anno jam 1748. sollicita fuit pro


36. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 314 | Paragraph | SubSect | Section]

portubus papalibus provisio, procurata Austriacis per mare Adriaticum navigatio et cum Venetis eo mediatore accommodatio, supra 331. et sequentibus insinuata, augendi papalis aerarii summum, quod habuit, studium, quia nec nepotismum servavit, nec suos facultatibus auxit. Beneficia ecclesiastica diu vacare permisit et ad suam cameram proventus accepit. Cardinalatus ipsos diutissime tenuit. Hispaniae jus conferendorum beneficiorum vendidit, sua promovit vel maxime commercia et res, quae ad haec faciunt. Quia eo vivente aularum, et praecipue Austriae, qui Romae fuissent


37. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 348 | Paragraph | SubSect | Section]

discordias illas, quae intra parlamentum fuere ac clerum ob propositiones et edicta quaedam episcoporum sine parlamenti scitu. Gravis ibi erat controversia de confessione auriculari, et num viaticum deferenti sacerdoti testimonium peractae antea confessionis dari oporteat, ut tale negans privari ecclesiastica valeat sepultura. Sed haec insinuavisse ex rumore, sufficiat. Tertio. Salarium bano auctum in aliis 5. milibus. Mense Februario me Varasdini commorante, toties a statibus antea ac a saeculis petitum atque ab aula promissum bano salarium tandem fuerat resolutum


Bibliographia locorum inventorum

Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.