Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: potest

Your search found 2999 occurrences

More search results (batches of 100)
First 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2081-2086:


2081. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

humeros, dum daemon duobus fratribus regna divideret: uni, quidquid ab illo signo versus novum Mexicum terrae imminet, alteri, quidquid ab illo usque Mexicum et 5 hoc ipsum in dominium cederet 6 . Hoc saxum hic visitur nec ulla humana arte aut studio inde avelli 7 potest, ut a fide viris dignis narratur. Novum Mexicum autem, quod uni fratrum in dominium cessit, versus septentrionem a Tarahumara 150 circiter milliaribus distat. A 34M circiter gradu altitudinis polaris usque 40UM omnes Christiani fonte baptismatis abluti fuerunt. Ibidem


2082. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

vicissitudo, hi equos pro bobus aliaque similia, quae tellus patitur genera pro mercibus commutant. In Guazaparibus omnia chariori sunt pretio universaliter, quod apud nos medio imperiali emitur, hic 4 imperialibus, in Guazaparibus 8 imperalibus vix acquiri potest. Sunt tamen alia genera ibi, quae hic desiderantur; sal, mel, pisces, ostrea, poma aurea, fructus alii, quae inde huc supra mulas adferuntur. Sapientissimus naturae author creaturarum suarum vices providentia admirabili gubernat, disponit in plerisque orbis partibus, ut, quod huic regioni


2083. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

etiam confidentur omnes, hic multa patientia est opus, ne ut pote novis Christianis suave iugum Christi onerosum reddatur. Die Veneris Sancto processiones binas faciunt et aliqui ex illis se flagellunt loris etiam usque ad sanguinem, alii crucem baiulant, alii velut comice modo, quo hic potest fieri, vestiti arcu et sagittis instructi pheretrum, quod gestatur, comitantur. Die Omnium Fidelium defunctorum, dum missa pro animabus, quae in purgatorii flammis cruciantur, dicitur, ad templum, ubi duo pallia tarahumara ponuntur, omnis generis res afferunt: fabas, cucurbitas, oves,


2084. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

est illis persuadere, ne sibi valde consanguinitate aut affinitate coniunctas petant et ducant, imo multi patres decipiunt 20 falsos testes adducendo asseverantes non esse consanguineos, cum tamen proxime sint, consanguinei, ideo semper sub conditione dispensatio danda est, pro eo gradu, quo dari potest ab administratoribus. Plures etiam suas deserunt in uno loco et vivunt cum altera in altero. Et propter hoc maxime patribus, si impediunt, sunt offensi, et malis sermonibus apud alios eos persequuntur. Sciendum autem hanc gentem, cum parum Deum timeat aut agnoscat parvoque discursu utatur,


2085. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

4 milliaribus a Coyachic missione. Huic argentifodinae inposuerunt nomen Sancti Joannis dela Conception. In terra, quam administrant Patres Societatis hic nova observatio ab aliquibus adhibita, quod tot ac tantae argentifodinae in terris, ubi patres Societatis vivunt, reperiantur. Pie credi potest specialem Deum impertiri benedictionem ob fructum, qui hic a Patribus 122 Reverendis missionariis in animarum conversione habetur. Ex quolibet centenario habet Serenissimus Rex quintam partem, reliquum cedit inventori. Penes principalem plurimae aliae repertae sunt argentifodinae,


2086. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

ad maiorem dei gloriam. Ultimo denique in universim in America hac Septentrionali 80 sunt Missiones. Campus adest latissimus charitatem exercendi, se se pro Deo in animarum auxilium oferendi. Praeter dicta ad septentrionem supra Sonoram et Novum Mexicum gentilitas est, quae excoli potest, usque dum veniatur prope Japoniam et ultra, quam Deus suo tempore fortasse volet totam ad se reductam. Dolendum est, quod tam parum scripserint de his missionibus, de tam uberi campo animas lucrandi, nam ut egomet recordor, parum de his missionibus audivi. Omnes ad Philippinas et Marianas


Bibliographia locorum inventorum

Rattkay, Ivan (1647–1683) [1683], Relatio Tarahumarum Missionum eiusque Tarahumarae Nationis Terraeque Descriptio, editio electronica (), 9250 verborum, Ed. Ludwig Fladerer [genre: prosa oratio - relatio] [word count] [rattkayitarahum].


More search results (batches of 100)
First 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.