Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: potest

Your search found 2999 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 583-605:


583. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

satis alte eduxisset, pars illa, quae in molli solo fundata fuerat, subsidendo totum aedificium traxit in ruinam, ita ut etiam pars altera, quae in petra collocata fortis admodum solidaque uidebatur, una concideret. Quicquid enim ruinosis cohaeret, casu eorum concussum stare non potest. Porro homo ille, cum pene omnia, quae habebat, in extruendo opere impendisset, nequiuit collapsa reparare pecunia deficiente. Tunc demum ad inopiam redactus, casso dolore grauiter animo angi coepit, quod in fundamento ponendo parum prudenter egisset.


584. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

effugit nec postea est ausus misellas lacessere oues uerbera metuens pastoris. Quem tanto plus timebat, quanto fortiorem in uulnere sibi inflicto expertus fuerat. Lupus hereticus est, qui se ouem mentitur, dum nobiscum sentire simulat. Caudam autem caelare non potest, quia sermonis eius finis, cum semper falsum concludat, quantum ipse a ueritate deuiet, ostendit. Denique ubi cum aliquo erudito ecclesiae praeside disputatione contendens uictus discesserit, ueretur iterum congredi, ne, dum ab eodem euidentioribus adhuc


585. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

inquit, primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur uobis. Et tu tibi aliquid defuturum putas? Idem alibi ait: Tollite iugum meum super uos! Iugum enim meum suaue est, et onus meum leue. Quid ergo illo inuitante, illo hortante, qui solus potest omnia, iugum eius subire cunctaris, quid procrastinas? Nulla tanti est libertas, quanti seruitus Christi. In qua una certissima spes est felicitatis aeternae. Tu igitur, qui iam in limine uitae perfectioris pedem posuisti, uide, ne referas, sed audacter ingredere! Nemo Deo


586. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

confabulari, illas tangere Aethneis ignibus proximare est. Tunc si licentior intercesserit familiaritas, libidinis incendiis conflagrabit sanctioris propositi pudor, et turpi seruire incipient luxuriae, qui ante seruierant Christo. Qui uero a mulierum consuetudine, quantum potest, procul se fecerit et non minus eis quam Siculis illis ardoribus accedere ueritus fuerit, semper cauens periculum, quod multos perdidit, hic demum animi corporisque integritatem, quam Deo uouit, laetus offeret et angelorum consortium merebitur in caelo, qui angelorum uitam


587. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

crapulam impudicitiamque sequantur, rapiant, decipiant, detrahant, occidant, mala denique omnia committere ne dubitent neue erubescant? Et id quidem non ut remuneret suae morem gerentes uoluntati, sed ut interimat. Qui uero contraria his agunt, eis nocere omnino non potest, nisi cum dolo aliquo seducti a proposito colendae uirtutis desciuerint. Tunc enim et ipsos callide sibi conciliatos mittit in interitum sempiternum. Demus igitur operam, si tuti esse uolumus, ut diabolo semper aduersarii simus, amici nunquam.


588. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

poenitentiam agimus, ueniam indulget et aeternae beatitudinis efficit participes. Obstinatos autem caelesti haereditate indignos iustus iudex in infernum deiicit cruciandos. Et cum hoc ita sit, quis tam sibiipsi infensus est, ut nunquam eum deliquisse poeniteat nec iam, quantum potest, maturet per uitae emendationem uitare supplicia, beatitudinem promereri? Nolo, inquit Dominus, mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat. DE POENITENTIA ET CONFESSIONE Parabola XXII


589. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uolentibus quam ut eos et peccati poeniteat et fateri peccata non pigeat. Non hic pecunia exigitur, non peregrinationis labor, non nauigationis periculum, non mundanae militiae studium, non aliqua exterior corporis fatigatio; absque impensa, absque mora peragi potest, quod iubetur. Linguam tantum moue, ut confitearis, cor, ut doleas, animum, ut caueas, et omni prorsus animaduersione liber euades, immo et mercede, quae iustis promittitur, dignus. Caeterum, mirandumne magis an lugendum sit, nescio, cum poenitere et confiteri nemini non


590. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

si uirtutes uitiis uictas uiderit, moestam ad inferna relegat. Sin uirtutibus uitia superata cognouerit, laetam ac gestientem bonorum concilio adsciscit et bonis felicitat sempiternis. Quibus certe si digni effici uolumus, magnitudinem eorum atque gloriam iugiter meditemur. Non potest terrenis uoluptatibus mens illici caelestium contemplatione occupata. DE LIBRORVM SECVLARIVM LECTIONE Parabola XXIV Bonus agricola maturis messibus cum aream repleuerat, totum simul


591. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

fieri, qui diuites euadere cupiunt. Haec parabola orare nos admonet et quasi mendicos in omni loco omnique die sublatis in caelum manibus Deum deprecari, si pane illo uesci uolumus, quem gustando nunquam esuriemus, si opibus illis ditari, quas nec fur surripere nec tinea potest corrumpere. Petite, inquit, et accipietis; quaerite, et inuenietis; pulsate, et aperietur uobis. Quid ergo cunctamur? Ipse iubet poscere, qui solus potest dare, et nisi paratus esset tribuere, postulare non praecepisset.


592. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

pane illo uesci uolumus, quem gustando nunquam esuriemus, si opibus illis ditari, quas nec fur surripere nec tinea potest corrumpere. Petite, inquit, et accipietis; quaerite, et inuenietis; pulsate, et aperietur uobis. Quid ergo cunctamur? Ipse iubet poscere, qui solus potest dare, et nisi paratus esset tribuere, postulare non praecepisset. DE ELEMOSINARVM FRVCTV Parabola XXVI Rex iustissimus usuras lege interdixit, et tamen foeneratores diligebat, qui uidelicet sibi,


593. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

largo igne delectatus ligna lignis cumulando magnum conflauit incendium, ita ut domus quoque flammis repente crescentibus correpta conflagraret. Quo incendio ipse etiam circumdatus nec effugere ualens periit. Talis est omnis auarus, qui cumulandarum opum nulla congestione satiatus, quantum potest, aceruo addere non cessat. Caeterum, dum foenore, rapinis fraudibusque minus abstinet (caeca enim auaritia est, in omnia illicita impetu ruit) poenam, quae talibus debetur, elabi nullo modo potest. Et cuncta, quae congregauerat, relinquere et gehennae incendia nudus subire compellitur. Talis


594. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

periit. Talis est omnis auarus, qui cumulandarum opum nulla congestione satiatus, quantum potest, aceruo addere non cessat. Caeterum, dum foenore, rapinis fraudibusque minus abstinet (caeca enim auaritia est, in omnia illicita impetu ruit) poenam, quae talibus debetur, elabi nullo modo potest. Et cuncta, quae congregauerat, relinquere et gehennae incendia nudus subire compellitur. Talis quippe erat ille, de quo in Euangelio dictum est: Mortuus est diues, et sepultus est in inferno. DE


595. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

inanis gloriae cupiditas tenet, dum honores ambiunt et caeteris praeesse affectant. Aurum in terra quaerunt et eluduntur, qui, cum multas opes congregauerint, uita defuncti eas relinquere coguntur. Longum foret singulorum enumerare uitia. Omnis eorum uoluptas lubrica est, teneri non potest, cito elabitur et moerorem suis relinquit amatoribus sempiternum. Mox enim illi priuati omnibus ad inferna rapiuntur et a feris ignem spirantibus mordentur. Leones quippe demones sunt, qui superbos infestant. Lupi, qui uoracium hominum uentres carpunt. Vrsi, qui iracundos pedibus conculcant.


596. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quod arcae labes ipsam probatura esset seruantis fidem, cum is fatiscente quoque repositorio domini thesaurum dispergi dissiparique non permiserit. Haec parabola nos ad patientiam iniuriarum hortatur, quae nobis quandoque indigne irrogantur, si quicquam irrogari indigne peccatoribus potest. Igitur aequo animo tolleremus, siquis nos contumeliis carpat, rapinis exhauriat, maledictis lacessat, siquis nos caedat, uerberet, sauciet, mutilet et quoquo modo nos affligat. Tantum caueamus, ne forte irritemur ad uindictam et illis mala pro malis reddere nitamur, quos iubemur diligere et


597. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

tanto nos fideliores fuisse thesauri huius custodes, quanto grauiora pertulerimus. Ita denique depositum suum exigenti domino restituemus illibatum, si omnia extrema pati maluerimus quam peccare, si non illos timuerimus, qui corpus tantum occidunt, sed eum potius, qui simul corpus et animam potest mittere in gehennam. Hic ille est, qui in Euangelio beatos uocat persecutionem patientes propter iustitiam et eosdem consolatur dicens: Gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in caelis! Quis ergo tam insipiens rerum existimator est, ut non anteponat aeternam


598. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

alienum corpus nequiter dirigit, suam lethaliter configit animam, et quicquid nocumenti aliis inferre decernit, id totum ipsius incidit capiti. Neque enim, qui patitur iniuriam, sed qui facit, peccat. Peccatum autem suo nocet autori, non illi, in quem peccatur. Quin immo ei, qui sustinet, prodesse potest offensa, offensori uero non obesse non potest. Profuit quippe martyribus persecutiones pati sed persecutoribus conceptum in illos odium obfuit plurimum. Vide tamen hominum dementiam! Non animaduertunt semper sua se laedi manu, et id quidem in parte longe nobiliore, quam in qua inimicum


599. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

configit animam, et quicquid nocumenti aliis inferre decernit, id totum ipsius incidit capiti. Neque enim, qui patitur iniuriam, sed qui facit, peccat. Peccatum autem suo nocet autori, non illi, in quem peccatur. Quin immo ei, qui sustinet, prodesse potest offensa, offensori uero non obesse non potest. Profuit quippe martyribus persecutiones pati sed persecutoribus conceptum in illos odium obfuit plurimum. Vide tamen hominum dementiam! Non animaduertunt semper sua se laedi manu, et id quidem in parte longe nobiliore, quam in qua inimicum laedere putant. Inimicum utique non nisi in


600. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

praemia incipiet tum perfectius constantiusque animi bonis exhuberans, tum usque in finem in his perseuerans. Frustra autem ad fruendam beatitudinem peruenire nititur, qui uel unius flagitii morbo affectus claudicat. Singulis quibusque uitiis renunciet necesse est, singulis quibusque, quantum potest, careat, qui ea, quae bene facit, prodesse sibi cupit ad salutem. DE MORTE OMNIBVS COMMVNI Parabola XXXIX Villicus, cum fenum meteret solo tenus, pratenses herbas tam quae maturae erant, quam quae adhuc lactentes tenellaeque,


601. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

omnibus illos, quos ad se recipit, implet, ita ut nihil maius optent, nihil suauius gustent, nihil melius desyderent, nihil appetant beatius, nihil perennius incommutabiliusque cupiant. Nam nulla esse potest ultra uotorum progressio, cum is habetur, in quo uno sunt omnia, et a quo omnia, et per quem omnia. Ipsum solum possidere, ipsius ineffabili conspectu perfrui plena beatitudo est et perfecta. Cuius beatitudinis gaudium atque gloriam siquis uel uerbis eloqui uel cogitatione complecti posse


602. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

conspectu perfrui plena beatitudo est et perfecta. Cuius beatitudinis gaudium atque gloriam siquis uel uerbis eloqui uel cogitatione complecti posse confidit, hic idem et stellas caeli, et guttas maris, et terreni pulueris minutias numerare simul ualebit. At cum etiam haec omnia (si fieri potest) numero comprehenderit, cogitet adhuc, quanto maior est, qui et ea creauit et cum eis reliqua omnia. Cogitet, qualia quantaque sint, quae nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascenderunt. Talia quippe tantaque (ut Apostolus testatur) Deus praeparauit diligentibus se. Quod si


603. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uociferari, donec caesus uitam cum lachrymis finiuit. Si parabola ista tantum trepidationis habet ob uitae fragilis et caducae periculum, quid nos, quaeso, facere oporteat in periculo uitae aeternae? Si capitis iudicium subiturus reus, dum in dubio est, soluaturne an damnetur, non potest non contremiscere, nos aeternitatis examine in fine discutiendi non timebimus? Nemo Dei effugiet iudicium. Nemo crimen caelare poterit. Omnes ante eius tribunal stabimus, qui ait: Ego sum iudex et testis. Aut, quid ipsum latere potest, qui est renum scrutator et cordis? Hic igitur


604. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

reus, dum in dubio est, soluaturne an damnetur, non potest non contremiscere, nos aeternitatis examine in fine discutiendi non timebimus? Nemo Dei effugiet iudicium. Nemo crimen caelare poterit. Omnes ante eius tribunal stabimus, qui ait: Ego sum iudex et testis. Aut, quid ipsum latere potest, qui est renum scrutator et cordis? Hic igitur ne minimas quidem cogitationes nostras relinquet inexaminatas indiscussasque. Quicquid autem ipse decreuerit, ratum aeternumque erit. Neque praemium neque poena arbitrii eius ullo unquam fine concludetur. Et nos interim nullus concutit metus,


605. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

perituris, quam ut perennem illam et inaestimabilem regni caelestis gloriam assequamur. Annus parabolae huius septuagesimus tunc agitur, cum ad finem uitae peruentum est. Dies enim annorum nostrorum, ut psalmista ait, in ipsis septuaginta anni. Sed uitae nostrae finis hodie esse potest aut cras aut postridie. Ideo dictum est: Vigilate, quia nescitis diem neque horam! Et si usque ad decrepitam profertur aetatem, nihilominus aduentat, currit, uolat, iam in ianuis est. Quotidie ad finem suum uita nostra properat et ad uitam illam, quae non habet finem, transmigrare


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.