Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: potest

Your search found 2999 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 766-815:


766. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 420 | Paragraph | SubSect | Section]

— fidem, ut uincendo perseueremus — cibi potusque abstinentiam. Nec miretur sanctus, si Sathanę sentit insidias. Sanctus sanctorum erat, qui ab eo tentatus est. Vt autem uincas, omnem uincendi spem in illo colloca, qui solus inuincibilis est et sine quo uincere potest nemo. Sine me — inquit — nihil potestis facere. Sed iam, quid aduersus eum ipsi Iudei, inuidię ueneno imbuti, dixerint siue fecerint, uideamus. Et cum omnia pro nostra salute passus sit, credamus nihil esse tam durum, tam asperum, quod


767. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 421 | Paragraph | SubSect | Section]

iudicia impudensque arbitrium! Non uident sic sentiendo, quod Deum offendant. Iniustum enim fateantur necesse est, qui legis suę pręuaricatori tantam concesserit potestatem, ut et cęcis possit dare lumen et quouis morbo oppressis sanitatem. Vnde alii dicebant: Quomodo potest homo peccator hęc signa facere? Cum pręterea die sabbati per sata pergentes discipuli esurirent spicisque manu confricatis excussa grana comederent, ecce — aiunt — discipuli tui faciunt, quod non licet eis facere sabbatis.


768. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 423 | Paragraph | SubSect | Section]

uera salutiferaque admonuisset, dissensio — ut Ioannes ait — facta est inter Iudeos propter sermones hos. Dicebant autem multi ex ipsis: Demonium habet et insanit. Quid eum auditis? Alii dicebant: Hęc uerba non sunt demonium habentis; nunquid demonium potest cęcorum oculos aperire? Nihil hic respondit Saluator noster, ut discamus, quoties alii pro nobis recte respondeant, *add. falsas aliorum calumnias paruipendere et tacere potius quam aliquid dicere, contenti contra cauillantes fauore ac


769. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 425 | Paragraph | SubSect | Section]

sumus ad pluralitatem personarum. Vnus enim Deus est in substantia, sed in personis trinus est. Quęsierunt — inquit — eum apprehendere, et exiuit de manibus eorum. Teneri igitur non potuit, nisi cum ipse uoluit. Nemo autem potest tenere Iesum odii facibus ardens. Iccirco est scriptum: Resistit Deus superbis, humilibus autem dat gratiam. Hęc aperte quidem in eum machinabantur, nonnulla autem dolo et simulatione tentantes, ut, siquid a Lege diuersum pręferret, ueluti


770. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 426 | Paragraph | SubSect | Section]

Iesus oblato sibi paralytico: Confide, fili — inquit — remittuntur tibi peccata tua. Quidam uero de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat, atque, ut Marcus et Lucas testantur: Quis — inquiunt — potest dimittere peccata nisi solus Deus? Ipse autem, quem nihil omnino latere poterat, ut in hoc quoque se Deum probaret: Quid ista cogitatis — inquit — in cordibus uestris? Perinde ac si diceret: Si nemo potest dimittere peccata nisi solus


771. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 426 | Paragraph | SubSect | Section]

— inquiunt — potest dimittere peccata nisi solus Deus? Ipse autem, quem nihil omnino latere poterat, ut in hoc quoque se Deum probaret: Quid ista cogitatis — inquit — in cordibus uestris? Perinde ac si diceret: Si nemo potest dimittere peccata nisi solus Deus, et ego ea dimitto, cur me purum hominem esse creditis, et non etiam Deum? Si secreta cordium soli Deo patent, cur me cogitationes uestras reuelantem non agnoscitis? Denique ait: Vt autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem


772. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 449 | Paragraph | SubSect | Section]

uoluntas ad bene agendum prompta sit. Vt autem prompta sit, precatione opus est, iuxta illud: Petite, et dabitur uobis. Hoc quoque Dominus noster suo nos uolens instruere exemplo (ut Euangelista ait) iterum secundo abiit et orauit: Pater mi, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat uoluntas tua! Et nos orando dicimus: Fiat uoluntas tua, sicut in cęlo et in terra! Vt ubique eius uoluntas fiat, qui ubique bonus est et malum uelle omnino non potest. Et uenit iterum — inquit


773. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 449 | Paragraph | SubSect | Section]

secundo abiit et orauit: Pater mi, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat uoluntas tua! Et nos orando dicimus: Fiat uoluntas tua, sicut in cęlo et in terra! Vt ubique eius uoluntas fiat, qui ubique bonus est et malum uelle omnino non potest. Et uenit iterum — inquit — et inuenit eos dormientes. Erant enim eorum oculi grauati. Et relictis illis iterum abiit, et orauit tertio eundem sermonem. Tertio orando docet instandum esse precibus, donec, quod petimus, impetremus, si tamen, quod


774. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 454 | Paragraph | SubSect | Section]

ut lucem, quę ad illuminandum omnem hominem uenit, uidere non potestis. Et quoniam, qui credunt in lucem, filii lucis sunt, uos non credentes filii estis tenebrarum. Quęstio Hoc loco quęri* potest, unde tunc Petrus tam audax fuerit, qui postea tam timidus fuit, ut uoce ancillę perterritus eum, pro quo modo digladiatus est, negarit? Pręsente enim Domino armatam cohortem non timebat, absente foeminas inermes expauit. Omnis quippe humana uirtus debilis est et


775. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 463 | Paragraph | SubSect | Section]

fugis, cum te nosse pernegas? Si uitę periculum times, cur a uita, quę Christus est, discedis? Si mori formidas, cur negando ab ipso uitę autore recedis? Trahat hinc exemplum humana fragilitas. Bonum, quod in se c onfidendo promittit, pręstare* per se non potest; in Deo confidendo ipso adiuuante potest. Potuit quippe tunc et Petrus, cum Spiritus Sancti ope adiutus Neronis contempsit sęuitiam et intrepidus, ut crucifigeretur, sustinuit. Tunc (ut alii Euangelistę narrant) recordatus uerbi Domini de sua negatione et galli


776. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 463 | Paragraph | SubSect | Section]

periculum times, cur a uita, quę Christus est, discedis? Si mori formidas, cur negando ab ipso uitę autore recedis? Trahat hinc exemplum humana fragilitas. Bonum, quod in se c onfidendo promittit, pręstare* per se non potest; in Deo confidendo ipso adiuuante potest. Potuit quippe tunc et Petrus, cum Spiritus Sancti ope adiutus Neronis contempsit sęuitiam et intrepidus, ut crucifigeretur, sustinuit. Tunc (ut alii Euangelistę narrant) recordatus uerbi Domini de sua negatione et galli cantu prędicentis,** exiit foras


777. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 470 | Paragraph | SubSect | Section]

ergo (ut Ioannes ait) iterum in prętorium, et uocauit Iesum et dixit ei: Tu es rex Iudeorum? Iesus autem, qui prius tacuerat, tunc respondit dicens: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me? Quare, quem nihil latere potest, quasi rerum ignarus interrogat? Quęstio Certe, non ut ipse discat, sed ut pręsentes et posteri sciant ipsius Pilati aduersum Iudeos contestationem. Respondit enim Pilatus: Nunquid ego Iudeus sum? Vt


778. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 471 | Paragraph | SubSect | Section]

spirituum immundorum, in quo poena est ęterna et perennis. Si ex hoc mundo — inquit Iesus — esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudeis. Nunc autem regnum meum non est hinc.** Scriptura ista ita quoque potest exponi, ut, sicut alibi dixit: Non ueni iudicare, sed iudicari, ita et hic: Non ueni regnare in hoc mundo, sed pati pro mundo. Si regnare uenissem in mundo, ministri mei, angelici spiritus, pugnarent, ne traderer Iudeis. Nunc autem non est regnum meum


779. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 475 | Paragraph | SubSect | Section]

accepta aqua manus lauerit coram populo dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius. Vos uideritis. Magis enim timere Deum debuit, ut iuste iudicet, quam Cęsarem, ut innocentem damnet. Magis quippe metuendus est, qui iniquos ęterno afficere potest supplicio, quam qui iustis mortem tantum inferre, quę ipsis etiam, qui inferunt, est communis. Tu ergo, Pilate, nihil manus lauando proficis, cum te iniustitię consentiendo intus inquineris. Si enim potestatem dimittendi habes (ut confessus es) quare, quem iustum esse


780. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 484 | Paragraph | SubSect | Section]

concutientes capita sua et dicentes: Vah, qui destruis templum Dei et in triduo illud reędificas, salua teipsum; si Filius Dei es, descende de cruce. Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: Alios saluos fecit; seipsum non potest saluum facere. Si rex Israhel est, descendat de cruce, et credimus ei. Confidit in Deo: Liberet nunc eum, si uult (eum).* Dixit enim: Quia Filius Dei sum. Idipsum (ut Mattheus** et Marcus aiunt) improperabant ei latrones. Parum erat eum


781. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 485 | Paragraph | SubSect | Section]

quod alios fecerit saluos, sed, quod seipsum saluare possit, negant nec agnoscunt uirtutem saluantis. Non enim corporum morbos tantum curabat, uerum etiam animę peccata dimittebat. Quod si dimittere peccata diuinę naturę proprium sit, quomodo, qui animas saluat, non potest corpus suum saluare, si uelit? Sed ille pius et misericors animarum magis quam corporum saluti consulebat, cum se ultro morti offerret. Deus homo factus est, ut pro homine mori posset. Mori uoluit pro nobis, ne nos pro nominis eius gloria mori timeamus. Audiamus


782. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 489 | Paragraph | SubSect | Section]

in terram, totum in ligno distentum languet corpus, laxantur cohęrentium iuncturę membrorum et circumquaque distractorum artuum soluitur compago. Cogor obliuisci bonorum, quę inde secutura sunt, dum te, fili mi, tot mala humiliter tolerantem intueor. Fieri denique non potest, ut in tam horrendo unici nati spectaculo non angar, non eiulem, non lachrymis tota distillem. An alię matres improbos etiam et proteruos liberos uita defunctos lugent, ego omnium optimum, omnium innocentissimum, inique supplicio affectum, ego unigenitum, ego totum meum


783. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 490 | Paragraph | SubSect | Section]

quę hominum saluti consuleret, qua captiuos de seruitute liberaret? Quid necesse fuit, ut te tot laboribus, tanto ludibrio, tam graui supplicio, tam ignominiosę morti exponeres et me tuosque omnes simul affligeres? At quoniam istud, quod ab initio fuit decretum, mutari non potest, da saltem, ut te moriente moriar, quando te patiente nullo modo possum quiescere. Tertia quidem die te surrecturum discipulis etiam tuis non semel dixisti, sed mora omnis mihi nimio plus est molesta. Citius ergo exurge, amor meus, citius ad nos redi, dulcedo mea, ut tuos


784. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 496 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsa in re nec impiorum minę nec mortis timor nec ulla nos ab illo separent mundi huius aduersa. Nihil enim nobis nocere poterit, quandiu in seruanda Christo fide fortes fuerimus atque constantes et non eos, qui corpus occidunt, timuerimus, sed illum potius, qui corpus et animam potest mittere in gehennam. Quo uidelicet iudicante et impii cruciatibus afficiuntur ęternis et iusti ad gaudia sublimantur nunquam finienda. Porro mortem Christi continuo secuta sunt miracula. Et ecce — inquit — uelum templi scissum est in


785. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 497 | Paragraph | SubSect | Section]

admittere solent. Nec solus id quidem centurio, sed alii etiam, qui aderant simul, fatebantur et (ut Lucas ait) percutientes pectora sua reuertebantur. Pectoris nempe percussione poenitentiam prę se ferebant eorum, quę aduersus illum uel dixerant uel fecerant. Non potest autem ea de re ulla esse dubitatio, quam accusatus non refellit et accusatores affirmant. Sed quoniam non est nunc locus de fide dubios arguere, ad uos conuertor, qui creditis, qui cum Ecclesia sentitis, et tamen eum, in quem creditis, offendere non timetis. Ecce


786. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 501 | Paragraph | SubSect | Section]

Quem quidem lapidem Marcus a Iosepho ad ostium monumenti aduolutum dixit. Lucas etiam addit mulieres, quę eum secutę fuerant, reuertentes parasse aromata et unguenta et sabbato quidem siluisse, hoc est, cessasse ab opere secundum mandatum. Quęri hoc potest, quomodo Ioseph, cum Quęstio esset occultus* discipulus Iesu propter metum Iudeorum, ausus sit petere corpus eius a pręside *corr. ex ocultus Pilato et palam de cruce deponere illud.


787. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 508 | Paragraph | SubSect | Section]

dicit Dominus, et suscitabo Dauid germen iustum. Et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet iudicium et iustitiam in terra. In diebus illis saluabitur Iuda, et Israhel habitabit confidenter. Et hoc est nomen, quod uocabitur eum: Dominus iustus noster. Non potest hoc referri ad Salomonem. Hieremias enim, ut Scriptura testatur, prophetare coepit tertiodecimo anno Iosię, regis Iuda, qui a Salomone quintusdecimus fuit ex iis, qui Hierosolymis regnarunt; non ad Zorobabel, quod Iudei conantur asserere Domini Saluatoris glorię


788. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 521 | Paragraph | SubSect | Section]

illud puerorum inter prophanas siccariorum manus flentium, dum necarentur, et ipsarum matrum circa illos inconsolabiliter ululantium. Et noluit — inquit — consolari, quia non sunt, hoc est, quia nece sublati sunt. Neque enim mors nostrorum nobis potest esse consolationi, sed spes uitę ęternę. Credimus enim eos, qui puri hinc decedunt, Deo sursum in cęlesti regno coniungi longeque felicius uiuere quam ab ullo mortalium uiuitur in terris. Non est ergo Rachel consolata, quia non sunt, sed consolata est, quia pro Christo


789. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 527 | Paragraph | SubSect | Section]

c redunt, illi Ecclesię membrum fieri auidius desyderant magisque lętanter ad baptismi gratiam accedunt. Quod per eundem prophetam est prędictum, ubi ait: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Saluatoris. Quod enim maius fideli animę gaudium esse potest quam audire: Renouabitur ut aquilę iuuentus tua. Consenuit aliquis in peccatis? Credat et baptizetur in Christo, et renouabitur in spiritu. Et sicut aquila, cum nouas induerit pennas, altius euolat, ita baptizatus ad cęlestia contemplanda cupidius


790. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 529 | Paragraph | SubSect | Section]

tu, paralytice, tolle lectum tuum et uade in domum tuam! Abiit ergo ille utroque morbo curatus, tam animę quam corporis. Iesus autem Deum se esse non modo non negauit, uerum etiam opere probauit. Dixerant enim scribę illi: Hic blasphemat. Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? Idem in domo pharisei discumbens mulieri peccatrici, sed poenitenti dixit: Remittuntur tibi peccata... Fides tua te saluam fecit. Vade in pace! Sed etiam latroni in cruce pendenti ac


791. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 538 | Paragraph | SubSect | Section]

aquarum, quos duodecim apostolis Discipuli annumerauimus. Septuaginta etiam discipulorum typus erant septuaginta seniores iussu Domini a Moyse electi, cum quibus multitudinis gubernandę onus partiret. Ad hunc discipulorum numerum potest per tropologiam et illud octogesimonono psalmo referri: Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni.* Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor. Summa quippe discipulorum in octogenarium extenditur, si primis duodecim


792. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 541 | Paragraph | SubSect | Section]

nisi mirabiliter in ore piscis inuentam. In aliena domo hospitabatur, in aliena manducauit Pascha, quia propriam non habuit. Et cuius omnia sunt, nudus in cruce pependit. Quin etiam diuitias contemnere pręcepit dicens: Qui non renunciauerit omnibus, quę habet, non potest esse meus discipulus. Et: Si uis perfectus esse, uende omnia, quę habes, et da pauperibus... et ueni, sequere me. Et ad discipulos ait: Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis uestris, non peram in uia neque duas


793. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 541 | Paragraph | SubSect | Section]

duas tunicas. Ac ne Deo in paupertate seruiendo aliquid tibi, quo sustentare uitam possis, defuturum timeas, interrogat eos dicens: Quando misi uos sine sacculo et pera et calciamentis, nunquid aliquid defuit uobis? At illi dixerunt: Nihil. Quid enim deesse potest illi, qui Deo seruit, si tam multa suppeditantur mundo seruientibus? Licet autem seculi huius amatores multis abundent, tanta tamen eis desunt, quanta insuper habere concupiscunt. Serui uero Christi habentes alimenta et quibus teguntur, his contenti sunt. Tanto igitur eis


794. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 544 | Paragraph | SubSect | Section]

Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terrę uehementer eleuati sunt. Sedet — inquit — Christus ad dexteram Patris, et apostoli, principes populorum, ad iudicandum congregati sunt cum Deo Abraham. Deus Abraham etiam Christus dici potest, quem ille in carne credidit uenturum, quem cum Patre Deum unum confessus est. Quare autem congregati sint, declarat: Quoniam — inquit — dii fortes terrę uehementer eleuati sunt. Hoc est, ut condemnent deos gentium, demones malos, qui fortes


795. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 546 | Paragraph | SubSect | Section]

Euangelium prędicando et conuincendo Iudeos, quia hic, quem ipse persequebatur, uere esset Christus. De eius etiam consternatione in uia, quando auditam Domini uocem expauit, in psalmo dicitur: Ibi Beniamin in mentis excessu. Quod dictum ad illud quoque referri potest, quando raptus est usque ad tertium cęlum et nesciuit, in corpore an extra corpus id sibi contigerat. Quod pręterea inter apostolos censendus esset, psalmista cecinit, ad* Christum, qui uenturus erat, dicens: Qui *corr. ex. id


796. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 548 | Paragraph | SubSect | Section]

in eum, quem colere et uenerari debebant, odio concitari coeperunt. Et impletum est illud Oseę prophetę: Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt. Nihil enim peruersius est homine in uitiis obstinato. Reprehensionem pati non potest, et quo studiosius corripitur, eo magis ad malum irritatur. Post hęc Domino in domo Symonis pharisei discumbente mulier peccatrix adueniens lachrymis lauit pedes eius, capillis tersit, osculata est et unxit unguento. Tunc dimissa sunt ei peccata multa, quia


797. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 549 | Paragraph | SubSect | Section]

Hos postea multa quidem martyrum milia secuta sunt, quos neque supplicia terrere potuerunt nec mors a Christo separare. Iam enim audierant a Domino: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed eum timete, qui et corpus et animam potest mittere in gehennam. Atque hoc sane illud est, quod in Esaia olim fuit prędictum: Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis. Intrepidi itaque et Spiritus Sancti dono eruditi uiam ueritatis docuerunt. De his prophetauit Daniel


798. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 573 | Paragraph | SubSect | Section]

clamabant: Osanna filio Dauid. Benedictus, qui uenit in nomine Domini. Osanna in excelsis. Quasi regi honorem deferebant, quasi Deum, ut ipsos Osanna* saluaret, obsecrabantur. Osanna enim Hebraicum est. Latine dici potest: Salua obsecro. Nam osi »salua« dicitur, anna autem apud Iudeos interiectio obsecrantis est. Rursum hi dicunt: Osanna, quia repetitum uerbum magis mouet. Quo autem locorum saluari cupiant, ostendunt addendo: in


799. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 573 | Paragraph | SubSect | Section]

est. Rursum hi dicunt: Osanna, quia repetitum uerbum magis mouet. Quo autem locorum saluari cupiant, ostendunt addendo: in excelsis, hoc est in cęlestibus, ubi uera salus credentium est et perennis gloria, non in terra, in qua nihil stabile esse potest, nihil firmum. Dixerunt autem: Benedictus, qui uenit in nomine Domini, quia ipse Iesus in nomine Patris fatebatur se uenisse. Has autem illorum laudationes prędixerat psalmista ad Dominum dicens: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem.


800. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 578 | Paragraph | SubSect | Section]

imperent. Efficere non ualebunt, ut Petri deficiat fides. Inter turbines et procellas seculi, inter insurgentes mundi fluctus concuti quassarique poterit, euerti non poterit. Denique, quandiu homines super terram stabunt, stabit et Christi cultus in terra. Argumento nobis esse potest ipsa postremi iudicii dies. Dicitur enim in Euangelio: Nisi breuiati fuissent dies illi, non fuisset salua omnis caro, sed propter electos breuiabuntur. Nulli autem est dubium, quin Euangelista fidelis eos, qui in Christo credunt, uocet electos. Qui si usque


801. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 593 | Paragraph | SubSect | Section]

commiserat, quam ut ueniam promereri posset. Non minus autem peccauit de misericordia Dei desperando quam Dominum ac Magistrum suum pro pecunia prodendo. Alterum autem diffidentię, alterum ingratitudinis atque auaritię fuit. Quid autem nequius quam ei uelle diffidere, qui omnia potest, uel a quo plurima acceperis beneficia, eidem aduersari? Igitur de Iuda impio omniumque scelestissimo dictum est in psalmis: Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum. Quare hoc, nisi quia tanti parricidii conscius nullo modo se ueniam


802. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 617 | Paragraph | SubSect | Section]

Magdalene*** uenit mane, cum adhuc tenebrę essent, ad monumentum. Tacuit de unguento, cętera autem, ut uidebimus, latius explicauit. Porro Marcus nonnihil diuersum sibique contrarium dicere uidetur, cum ait: Valde mane et orto iam sole. Neque enim dici potest ualde mane nisi ante ortum solis. Orto autem sole iam ualde mane pręteriit, Quidam ita soluunt, Quęstio quod mulieres ualde mane profectę sint et orto iam sole ad monumentum *corr. ex


803. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 641 | Paragraph | SubSect | Section]

interuallo aliquo uel pręcesserant uel sequebantur. Nam Marcus etiam et Lucas, ubi de isto mulierum negocio scribunt, nullam faciunt, nisi ab illis, Domini mentionem, sed angeli tantum. Mattheus pręterea et Marcus de uisione unius angeli testantur, Lucas de duorum. Fieri enim potest, ut primo unum angelum uiderint, deinde prospiciendo in monumentum duos alios, quos Magdalene** quoque uidisse dicitur, cum in illud prospexisset. *corr. ex quidem **corr. ex Magdalena Cum ergo


804. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 643 | Paragraph | SubSect | Section]

confessus fuerit, quoniam Iesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. Et appropinquauerunt — inquit — castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire. Castellum hoc paradisum interpretati sumus. Nemo potest ei appropinquare, qui comitem non habet Christum. Isti iam fide appropinquabant, sed nondum in cognitionem perfectę ueritatis peruenerant. Et ob hoc quidem ipse Dominus finxit se longius ire, ut cupiditatem sui retinendi illis iniiceret et cum illis manens se illis


805. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 650 | Paragraph | SubSect | Section]

denique ueniam peccatorum consequerentur, nisi de iis doluissent? Prędicant quidem et heretici poenitentiam, sed non in nomine eius, per quem fit remissio. Et cum ab eo deuient, eorum poenitentia non proficit ad ueniam. Oportebat igitur prędicare, sed in nomine Domini, qui potest ignoscere et peccata delere. In omnes genets — inquit — incipientibus ab Hierosolyma. Et in his, ut mihi uidetur, dictis ordo seruatus est saluandorum. Iudeis non credentibus gentes crediderunt. Iccirco prius


806. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 651 | Paragraph | SubSect | Section]

illud est, quod alibi ait: Dabo uobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere omnes aduersarii uestri. Vt ergo Spiritus Sancti armis muniti non timeant eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed eum potius uereantur, qui potest corpus et animam *corr. ex et **corr. ex recęperunt simul mittere in gehennam, ut — inquam — hunc timeant, huius iussis pareant et inimicorum minas magno animo contemnant, uos —


807. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 654 | Paragraph | SubSect | Section]

dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis. Non ante se iterum eis ostendit quam Thomas desyderio eum uidendi magis fuit accensus. Venit iterum ianuis clausis. Hinc discimus corpori post resurrectionem immortali facto hoc ab eo, qui omnia potest, tribui, ut clausa quoque penetret et tamen se uidendum, si opus fuerit, prębeat mortalium oculis manibusque contrectandum. Mirum id quidem, sed magis mirandum, quo pacto Dominus cum corpore passibili adhuc atque mortali de Virginis uentre exierit et uirginitatis


808. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 657 | Paragraph | SubSect | Section]

discipuli, quia Iesus est. Mane factum est sole oriente. Hic in littore stetit, illi in mari, ut ostenderet eos, qui uitę pręmia consequntur, iam in portu esse, qui uero adhuc morti sunt obnoxii, eos mundi huius fluctibus iactari et ibi degere, ubi nihil stabile esse potest, nihil firmum. Ideoque discipuli non cognouerunt, quod Iesus esset. Nunc enim ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus. Tunc autem cognoscemus, sicut et cogniti sumus. Nunc uidemus in enygmate, tunc facie ad faciem. Dicit ergo eis Iesus: Pueri,


809. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 660 | Paragraph | SubSect | Section]

sui uitali pasceret alimento. Ideoque et panis est, de quo dixerat: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita. Antequam discipuli quicquam gustassent, dicit eis Iesus: Afferte de piscibus, quos prehendidistis.* Hoc spiritaliter intelligi potest, ut dicat: Venistis ad me in terram uiuentium beatitudinis pręmia recepturi. Ostendite opera, quibus hoc mereri potestis, ut uobiscum mea communicans in pisce asso et pane sancto tanto beneficio uos frui faciam. Ascendit Symon Petrus, et traxit rethe in terram


810. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 666 | Paragraph | SubSect | Section]

hęc dicta Domini Iesu subiunxit: Hoc autem dixit significans, qua morte clarificaturus esset Deum. O beata martyrum mors, per quam non uita amittitur, sed Deus, qui uitam largitur ęternam, clarificatur. Deus autem, cuius claritati nihil addi potest, tunc in hominum noticia magis clarescit, quando serui Christi pro asserenda ueritate et supplicia pati parati sunt et mortem subire. Porro ipsa Christianę disciplinę ueritas tanto certior habebatur, quanto magis excrescebat credentium multitudo. Miraculis enim ubique


811. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 671 | Paragraph | SubSect | Section]

decedunt, sufficit innocentia ad salutem, quia iustificati sunt per Mediatoris passionem, ita ut, quod in origine amiserant, in baptismo consequantur. Et quoniam arduum et difficile uidebatur docere omnes gentes et singulos quosque baptismatis aqua abluere, ipse, qui potest omnia, suum pollicetur auxilium: Et ego uobiscum sum — inquit — omnibus diebus, usque ad consummationem seculi. Non ad solos, qui tunc erant, discipulos suos hoc dicit — neque enim usque ad consummationem seculi in terra uicturi erant —


812. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 679 | Paragraph | SubSect | Section]

consolationis a mortuis resurgendo, uiam gaudii et iubilationis in cęlum ascendendo, uiam denique gratię et salutis Spiritum Sanctum in corda hominum infundendo. Ad hanc uiam currendam exultauit gygas noster, gygas omnium potentissimus, omnium optimus, sibiipsi par, cui nihil potest conferri. A summo enim cęlo egressio* eius, et occursus eius usque ad summum eius. Quia egressus a Patre uenit in mundum, ut mundus saluetur per eum. Igitur spoliato inferno et uasis diabolo erreptis, quę** fuimus nos, triumphans rediit ad Patrem cum homine assumpto, ut,


813. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 681 | Paragraph | SubSect | Section]

ipse, qui mundi dominus erat, factus est hominum seruus, data sanctis potestate, ut de obsessis corporibus illum expellant pedibusque conculcent, quandiu in eius, qui uicit, uirtute confiderent. Tanti igitur ac talis uictoris triumphum ad cęleste regnum remeantis quis potest aut uerbis exprimere aut cogitatione complecti? Dicamus tamen, quomodo possumus, ne in communi omnium lętitia omnino muti fuisse arguamur et ingrati potius quam infantes uideri possimus. Triumphantis igitur Domini cęlumque suum


814. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 690 | Paragraph | SubSect | Section]

subiunxit: Sic est omnis, qui natus est ex Spiritu. Cum enim baptizamur et sacerdos uerba profert, quę in baptismo requiruntur, per os eius uocem Spiritus Sancti audimus. Et quoniam inuisibilis Spiritus, iniuisibilis est eius operatio nec corporis sensibus percipi potest. Ideo nescire dicimur, unde ueniat aut quo uadat. Sic est omnis — inquit — qui natus est ex Spiritu. Quia, licet uisibili aquę *corr. ex ignoraret elemento abluatur homo, inuisibiliter tamen Spiritum Sanctum


815. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 696 | Paragraph | SubSect | Section]

solus totius bonitatis fons est. Epilogus Diximus de humilitate, diximus de exaltatione Dei et Domini nostri Iesu Christi. De qua nihil tam magnum, tam excellens dici potest, quin multo sublimis copiosiusque supersit dicendum. Quis enim hominum aut angelorum gloriam illam, quę infinita est, (neque) *om. ualebit uel animo metiri uel uerbis explicare? Nos, quantum Dominus donare dignatus est, his tribus uoluminibus trinam de Domino


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.