Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: potest

Your search found 2999 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 962-971:


962. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aiii | Paragraph | Section]

propterea velim credas immutatam esse meam erga te voluntatem, aut quicquam tibi de meo iudicio decidisse. Non sum inquam adeo ambitiosus, vt offendar, si quisquam praesertim vir optimus atque amicissimus, in quo albo te collocaui, diuersus eat a mea sententia: fieri enim potest, vt integra amicitia, nonnunquam inter se amici dissentiant. Quippe veram amicitiam, quae manauit ex fontibus honesti, egitque radices in officiis firmissimas, nullae nec opinionum varietates, nec mutationes rerum, aut temporum, non dicam dissoluere, sed labefactare, aut


963. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page bii_v | Paragraph | Section]

consueuisse, atque in iis studiis vitam finiuisse, quae profecto credibile est consequi animas hinc tanquam e carcere euolaturas, vnaque cum ipsis immortalitate perfrui in luce illa dei purissima, atque sempiterna: quo neque tenebrae neque tempestates aspirare queant. Quid autem iucundius inueniri potest vita mortalium possessione pietatis, iusticiae, sanctitatis, quae hauriuntur ex intimis fontibus sapientiae? Qua re demum propius ad summum bonum, hoc est ad deum opificem accedimus, eique tanquam in vite palmites inserimur? difficile quidem dictu est quanta delectatione


964. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c | Paragraph | Section]

fidelissimo thesauro memoriae ad posteritatis vtilitatem multas variasque disputationes et clarissima documenta, ne desiderarentur ab iis, qui ad ea forte aspirant, ac veluti ex subiecto flumine pro libidine haurirent. Nam vnius hominis memoria tot res tam diuersas complecti non potest, si vel cornicis aetatem superaret. Haec est illa commoditas ex studiis philosophiae ad veram normam viuendi, de qua paulo ante loquuti sumus. Et nimirum haud obscuris rationibus ad ea natura inclinamur, cui quidem parere imprimis tutum atque honestum est. Quare tametsi naturae magnam vim


965. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page dii_v | Paragraph | Section]

Quanquam praecipui medicorum constanter affirmant, foetum augeri per annexum vmbilici transmissoque a pectore atque pulmone per venas et arterias aere quasi per infundibula canalesque: atque eo penetrante per saepta secundae, vegetari pariter atque spirare, quod plane cognosci non potest ex sectionibus Anatomiacis. Quamuis enim cibatur infans per insertionem vmbilici, quasi radicem in vterum agentis: quippe fistulosum est, aptumque ad sugendum subtilius alimentum. Caetera quidem obuolutus membrana sic iacet, vt nullae venae, arteriaeque, non dicam ad os, sed ne ad


966. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page diii | Paragraph | Section]

animalem et vegetabilem atque in vno animante vtramque inesse. Proinde si duabus animabus bruta animalia dotauit natura, vt altera praestarent plantis, Cur non credimus homini perfectissimo in terris animali ea parte, qua bestiis antecellit, ac propius ad deum accaedit, qua sola inquam homo dici potest, ac deus quidam inter caeteras animantes, mentem procreatricem rationis et intellectus, non eductam de potentia materiae, sed diuinitus datam accessisse ad compositionem animalis rationalis tertiam partem, quae reliquis partibus quasi princeps praeesset atque moderaretur. Neque verissimile


967. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d4 | Paragraph | Section]

Vnde fit igitur inquit vt tanta studiorum varietas in mortalibus appareat: si animae simplices nudaeque demittuntur in corpora: nec quicquam ex superioribus corporibus intra conuexa mundi in eas agit? Nulla inquam hic plane difficultas est, si persuadere tibi potest, mundum et in hac parte mundi infima hominem praestantissimum animal a Deo non necessario, sed sua ipsius bonitate creatum esse. Alioqui Deus sui iuris non esset, sed satelles necessitatis, et aliena libidine circumageretur, quod impium ac scelestum est credere.


968. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e_v | Paragraph | Section]

reclusam more principum mittendis et accipiendis nuntiis intelligere: quod sane non minus absurdum, atque falsum est. Non considerant autem vim ipsius diffusam per omnes recaessus corporis, ac eam praesentem excubare ad partes instrumentarias, nec indigere ministris ad ea, quae per seipsam exequi potest. Nam qui sensum communem siue phantasiam aestimatoremue nominant, non aliud credam, quam appraehensoriam facultatem, vimque iudicandi substantiae intellectilis, cuius id proprium munus est, quippe sine ratiocinatione fieri nequit, qua in vniuersum bruta animantia carent. Per omnes


969. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e4v | Paragraph | Section]

ipsius primi motoris imperium, permisit speciatim gubernandas. Luna quidem accepit potestatem vegetandis rebus, Sol vero generandis: Ac caeteri orbes alia huiusmodi sortiti sunt, legeque immutabili ac ordine sempiterno diuinae voluntatis munus exequunt. Quare nil manifestius esse potest nec tamen oculis cernitur, sed manibus quoque tractatur. Quapropter nil attinet ad rem, et alioqui superuacuum esset, Deum sigillatim haec minima curare, ac se quasi socium ministris adiungere. Nam si Deus haec omnia praesens erat curaturus, non fuit opus administris. Sin autem ab iis


970. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page f | Paragraph | Section]

pars eius tanto praeclarior est iis, quae de moribus et dicendi ratione tractant: quanto excellentior est vis et magnitudo naturae cuncta feliciter gignentis ingenio inuentisque hominum. Mortales quidem propter particulam diuini luminis mentibus eorum insitam, aemulantur naturam quoad eius fieri potest: Nam eius assequi potentiam vel in minimis ludentem nullae vires humanae quaeunt. Porro quum naturae vnumquodque opus admirandum esse videatur, nosque allicere debeat ad illud contemplandum: Certe in consideratione animae obstupescimus admirantes eius diuinitatem tum in intelligendo, verique


971. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page f | Paragraph | Section]

similitudinibus, et indagatione rerum abstrusarum. Proinde nullum tempus in occupationibus contemplandae animae intermitti deberet: Nam quum animus in se ipsum conuersus reuoluit caelestem suam originem, ac spacia sui aeterna, Nullae aliae suauitates cum hac voluptate conferri possunt. Quid autem potest esse honestius illa cogitatione, per quam assequimur, ne obliuiscamur nostrae dignitatis, crebroque in caelum suspiciamus anheli expectantes, faelicem reditum ad Deum? Vnde vero maiorem vtilitatem redundare putemus, quam ex virium rationis cognitione, cui tanquam imperatrici


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.