Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: potest

Your search found 2999 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 972-977:


972. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

Quo animo in nos sit, testatur indignissima caedes Iacobi Podlodonii, cuius sanguinem innocentis, et fidem, quam illi, ut legato Regio, dederat, implorantis, exsorbuit. Quod qui cogitat, cogitare autem omnes debent, quam caedem, quam vastitatem, quam immanitatem, huic regno animo volutet; non potest non videre. Cui furori suo, ut occurratur, et praesidia contra eius impetm contrahantur, Illustrissima Magnificentia vestra, pro suo et prosapiae suae clarissimae, ac potentissimae officio, et erga Rempublicam amore, id negocium suscipere, totis viribus in eam rem imcumbere debet; ne hosti,


973. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

certe et nobilitate, animorumque ardore, pares nostris esse nequeunt. Quamque nec numero illis, non solum non cedimus, verum etiam, si ita usu poscat, ut numeroso exercitu utendum nobis sit, superiores fuerimus. Quis regum tot millia bellicosissimorum equitum infinita effusa pecunia conficere potest? quot ad unum edictum, regem nostrum sequantur? nec robore, nec numero cuiquam cedimus: virtute vincendi, gloriae parandae, et ad posteritatem transmittendae studio vincimus. Neque satis militi nostro est, ut cum hoste strenue armis depugnet; verum etiam, ut comilitones suos


974. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

intestinas, praeterquam domestica mala illa, de quibus dixi, evertere poterit. Atque equidem, si fuerint ulla unquam tempora, cum hoc tantum decus, reique militaris gloriam, Polonia, et tueri et augere facultatem habuerit; nunc vel maxime ea potestas illi datur. Nihil enim tam arduum incidere potest; quod hoc Rege Stephano, quem singulari Dei Bonitate, et erga nos amore, tuaque Illustrissime Comes cura, et tuo beneficio habemus, regno praesidente, et ad clavem eius sedente, non saperetur, nihil est quod non speretur. Nihil enim in Rege Stephano desideratur, quod vel regno


975. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

hostes animum, et in rebus arduis conficiendis dexteritatem: neque se Moscho aut feliciores aut firmiores, si eum contra se arma ferentem viderint, iudicabunt: cum viro sibi rem fore cogitant: nec aliud eis spem victoriae praeter dissensiones nostras, atque ordinum odia, et contentiones facere potest. Concordiam nostram, a nos Regem sequentes, si viderint, animo concident. Non de victoria de nobis, sed de suo casu, ruinaque cogitabunt: quam pace potius rediment, quam ut aleam belli experiantur. Invictum est Regnum Poloniae, si concordia, ac consensu ordinum roboratum fuerit, ac Regis


976. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 23 | Paragraph | Section]

Respublicae, praesidiisque vallatae consilii atque prudentiae, sic serviunt commodis privatorum, ut etiam digniatem afferant et tranquillitatem. Illis vero convulsis et corruentibus, fit; ut omnium fortunae atque ornamenta domestica radicitus convellantur, eaque ruina praesens involvat. Fieri non potest, quin propter nimia studia rerum privatarum, primum animorum dissensiones oriantur, deinde simultates, postremo in apertas discordias et contentiones prorumpatur. Quibus de causis plerique opportuni finitimis ad iniuriam facti magnas coguntur adire calamitates: saepe fortunis et dignitate


977. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 49 | Paragraph | Section]

pertinere iudico: nolo etiam videri me fuisse nimis curiosum in perscrutandis aliorum archanis. Unam tantum proponemus originem sine dubio et pestem malorum privatorum et publicorum, quae vel in sapientum animos incurrit. Ut Phtysis (quemadmodum periti medicinae tradunt) ipsis initiis sanari potest, sic immedicabilis est, quum invaserit in partes corporis intimas: tamdiu medullas et viscera populatur, donec totum corpus conficiat. Itidem morbus iste civilis, de quo sermonem instituimus, postquam inter cives inveteraverit, nullis deinde remediis expugnabitur, nec ante conquiescet, quam


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.