Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ultra

Your search found 1046 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 184-186:


184. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

QVI MVNDVM Parabola IX Pastor optimus, cum uidisset gregem suum macie confectum, scabie morbidum, uagum dispersumque et luporum faucibus expositum, uehementer de salute eius solicitus, ad pascua magis herbida tutioraque oues suas traducere decreuit. Itaque prospiciens ultra collem quendam aditu difficilem uixque peruium amoenissimam patere planiciem, in qua nihil omnino, quod reficiendo pecori necessarium foret, desyderabatur, uiam audacter ingressus collem illum tandem superauit, toto corpore spinis cruentato pedibusque inter saxa diruptis.


185. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

PROFESSORIBVS CASTITATIS Parabola XV Quidam in Sicilia montem Aethnam flammas eructantem cum inscenderet, igni propior factus ardorem sentire coepit. Tum, quo proximior flagranti iugo accesserat, eo magis aestuabat. Postremo cupiditate scrutandi naturae secreta tam ultra processit, ut cinere prunisque repentina quadam montis respiratione ueluti uento effusis inuolutus periret. Qui uero procul inde considentes huic spectaculo aderant, ut uiderunt quod contigit, detestati sunt hominis temeritatem, qui tam praesenti periculo uitam


186. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

illos, quos ad se recipit, implet, ita ut nihil maius optent, nihil suauius gustent, nihil melius desyderent, nihil appetant beatius, nihil perennius incommutabiliusque cupiant. Nam nulla esse potest ultra uotorum progressio, cum is habetur, in quo uno sunt omnia, et a quo omnia, et per quem omnia. Ipsum solum possidere, ipsius ineffabili conspectu perfrui plena beatitudo est et perfecta. Cuius beatitudinis gaudium atque gloriam siquis uel uerbis eloqui uel cogitatione complecti posse confidit,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.