Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ultra

Your search found 1046 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 194-217:


194. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aure carent, ne bona audiant, ueluti Malchus ille cum a Petro uulnus accepisset. Is tamen adduci ad Iesum ut curaretur sustinuit | Isti uero peruicatius auditum obdurasse uidentur, ut aspis, ne intelligant uocem sapienter incantantis. Quod si ultra eis pręcepta salutis ingerere perseueraueris indignantur | et iam in contumeliam prorumpunt. Ioa9 Totus in peccatis natus es inquiunt et doces nos? Vnde autem fit, quod tam obstinato proposito cęlestem


195. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Deo agere debuit, sed aliis detrahere se-que tam improba iactatione efferre non debuit. Sic reliquos depressit, quasi sibi ęquandus esset nemo. sic semetipsum commendauit, quasi ad ea quę paciebat , nihil ultra addi oporteret. cum ieiunare adiumentum potius uirtutis quam uirtus sit, et decimas dare ęs alienum soluere, non aliquid sua sponte offerre. Tantum autem hac ostentatione profecit, ut publicano quem procaciter taxauerat, minus iustus de templo


196. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

prę omnibus mundi thesauris concupiscendum, nunc quidem in enygmate absconditum, tunc autem manifestum futurum, cum uidebimus illud sicuti est. hoc idem enim est et preciosa margarita, qua comparata nihil erit ultra desyderandum, cum omnis plenitudo gratię in Christo sit. in quo sunt omnes thesauri sapientię et scientię absconditi. Coll2 In ipso enim inhabitat (ut Apostolus ait) omnis plenitudo diuinitatis corporaliter.


197. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tantummodo possunt homines, Deus uero et corpus et animam mittere in gehennam potest. Hoc quoque mali habet negligentia sacerdotis, quod dum contemnit contemnitur, dum timet, a nemine timetur. Sal quippe infatuatum ad nihilum ualet ultra, nisi ut proiciatur foras et conculcetur ab hominibus. Leue tamen et minimum quiddam est mortalium pati iniuriam, nisi etiam Dei iudicio damnarentur. Sed in psalmis de iniquo sacerdote dicitur:


198. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nobis persuadebimus, si Noui Veteris-que Instrumenti fidelia testimonia audire uoluerimus. Clamat in Euangelio Dominus: Matth. 26 Vigilate et orate, ne intretis in tentationem! Periculum ergo imminet illis, qui ultra naturę necessitatem dormiunt, ne carnis diaboli-ue tentationibus superati delinquant. Nam etsi spiritus promptus est ut obediat Deo, caro tamen infirma et ad uitium prona, nisi uigilię freno teneatur, facile corruet.


199. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

si parum proficiunt, nunc demum minis tecum et terroribus (nequid intentatum relinquatur) agam. Quid est quod uiuis, cum morte magis dignus sis, nisi quia Domino miserante expectaris ut melius uiuas? quod si ultra obstinatus esse pergis, cum ficu infructuosa succideris, ne terram occupes. succideris inquam et in ignem mitteris et ardebis | palmitis instar de uite abscisi atque arefacti | omni-que humore quo reuiuiscere posset destituti.


200. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

oppressus cruciaberis. omni-que ope destitutus | nec poenitentię falce poteris amputare nequitias peccatorum | nec cordis compunctione aliquid leuamenti promereri. sed operiet te omnibus spinis asperior poenarum congeries, et nemo sanctorum pro te ultra deprecabitur. hi enim sunt nubes cęli, qui super nos orationum suarum imbrem manantes | faciunt ut tam diu ad poenitentiam expectemur. Expectaris et tu. sed si moram feceris, ab Apostolo quoque audies:


201. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quomodo enim Christianus est, qui uerbis Christi non pręstat fidem? 62 His in Esaia etiam iurat Dominus in dextera sua | et in brachio fortitudinis suę | se non daturum ultra triticum neque uinum. Non enim possunt mereri gratiam fructum-que sacramenti, qui uel dubii sumunt illud | uel increduli despiciunt | acrius tandem puniendi quam qui olim Legalibus sacrificiis detraxissent, dicente Apostolo: Ad Heb. 10


202. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Cum igitur in tanto te periculo constitutum perspicue intelligas, dum licet, dum uita suppetit, dum poenitendi tempus superest, errorem tuum corrigere festina | et eo unde recessisti te quamprimum refer | opus-que illud, quod stulte admodum demolitus es, instaurare stude | neque te ultra in aperta mittas pericula, cum ad tutum regressus fueris. Non est aptus regno Dei, qui aratrum tenens post tergum respicit. Vt quotidie proficias conare, ut semper boni aliquid agas enitere, et deficere


203. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

Dilargitis igitur opibus | et mendicorum indigentię distributis pauper pauperem Christum sequeris, cupiens in Deo tantum diues fieri | et pro caducis ac fragilibus bonis possidere stabilia et ęterna. Simplicitatis etiam partes ages, si paruo modico-que contentus uiues | et quę ultra necessitatem sunt, ea paruipendes neque concupisces unquam. et tibi satis felix uideberis, cum sustentamenta uitę tantum suppeditabuntur. Spem enim omnem in Deo pones atque firmabis,


204. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uiues, si diabolum morieris. de quo Apostolus etiam dixit: Nouissimus inimicus destruetur mors. Illis duntaxat destruetur, qui a dextris Iudicis consistere iussi erunt. Aduersum sanctos enim | nullum ius ultra diabolo erit, ne tentandi quidem. Quoniam hi cum Christo ibunt in uitam ęternam, diabolus autem et angeli eius et omnes impii in ignem ęternum. Ac ne plura id genus perquirere ociosi


205. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| neque ita uehementes pati desyderas, claude fenestras sensuum tuorum, per quas mors ad animam ingredi consueuit. Auerte oculos ne uideant uanitatem. Sepi aures tuas spinis | et linguam nequam noli audire. Pone ori tuo frenos, ne in uerbo labaris | neque gulę aliquid ultra necessitatem indulgeas. Naribus odoramenta luxurię subtrahe. Manus contine, ne quem iniuste offendas | ne-ue quid impudice tangas. denique modis omnibus obserua et caue, ne extranei portas Hierusalem ingrediantur, id est animę tuę domicilium. Et si ingressi fuerint,


206. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Iacobus apostolus ait, in quem iustius decentius-que omnes bonę animi atque corporis actiones referri poterunt | quam in eum a quo sunt? et pro quibus ipse se tibi donat dicens: Gen. 15 Ego sum merces tua magna nimis, id est, summa et ultra quam nihil habetur expetendum. qua-que adepta beati sumus | et propter quam solam studio incumbitur uirtutum | uitia-que uitantur. Falluntur igitur illi, qui in uirtute hominis


207. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 503 | Paragraph | SubSect | Section]

emendicare compellit, periculum tangere uetat. per alios recipiuntur, per alios pro ipsorum uictu expenduntur. Vsque adeo stipem per se sumere timent, quam pro se poscere non uerentur. ne forte contrectatione illius deliniti aliquid ultra necessitatem concupiscant. XXXIII Nam illum etiam in excelsis cum sanctis habitaturum prędicat Esaias, qui proiicit auaritiam ex calumnia | et excutit manus suas ab omni


208. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

abiges abs te ocium et desidiam, et cupiditatem, et turpes amores, et omnem luxuriam, ut amplecti queas laborem, solicitudinem, largitatem, pudiciciam, frugalitatem. Et cum uitia quę citra uirtutem in medio constitutam sunt caueris, illa quoque quę ultra habentur uitabis. ne uidelicet labor uertatur in lassitudinem, solicitudo in curiositatem, largitas in prodigalitatem, pudicicia in agendorum dicendorum-que inutilem uerecundiam, frugalitas in stultum ab omnibus abstinendi rigorem.


209. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sed quantum saluti eius recuperandę confert | quod-que profuturum censent impendunt, non quod noxium ęger poposcerit. Ita et tu quantum hominis egestas requirit | et quod honestę sustentationi sufficit uel non petenti prębe. Quicquid ultra necessitatem est, quicquid obesse poterit, ne prębeas etiam si flagitarit. Quod si tibi grandis rerum suppetit copia, da multa sed multis. Nam si uni dederis, licet ille acceptis non male utatur, tu tamen unum diligere uideberis,


210. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Mat. X Dignus est inquit operarius cibo suo. et in Lege dicitur: Deut. 25 Non alligabis os boui trituranti; ut uidelicet et ipse de tritura sua pascatur et uiuat se-que sustentet. Nequid autem ultra quam quod satis est quęras, ipse doctorum Ecclesię princeps Paulus ait: Ad Tim. prima 6 Habentes alimenta et quibus tegamur , his contenti simus.


211. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uelle quod non didicit, aut loqui quod nescit, cum periculo suę aliorum-que salutis. Plerique tamen postquam eorum qui commendantur sermones lectitando edidicerint, confidenter prędicant. Tolerandos puto, dummodo aliquid ultra non pręsumant. Sed uerendum est, ne post hęc auditorum palpatione deliniti | se esse magistros arbitrentur, cum non fuerint discipuli, et aliquid uel addant arroganter | uel mutent inconsulte | uel subtrahant licenter.


212. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ad hęc etiam montes estis, quos nulla uentorum uis concutit, nullus procellarum turbo commouet. de quibus in psalmo dicitur: ps. 124 Montes in circuitu eius, hoc est Ecclesię, et Dominus in circuitu populi sui. Quid ultra dicam? Vos plenę illę nubes estis, de quibus Ecclesiastes ait: 11 Si repletę fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Sapientia enim repleti diuina, non cessatis pręceptis pluere doctrinarum. Vos


213. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut pondus eleuet | et ad mensuram oneratum ire dimittit. Haud aliter tibi de iumento corporis tui faciendum erit. alioquin iumentis quibusdam minus sapere uideberis. Camellus enim neque ultra solitum procedit spacium | nec plus instituto onere recipit. Quod si maius ferente fuerit onus, necesse est ut opprimat. Inconsulta effluunt, moderata autem durant.


214. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

erumnas ad fastigium alicuius dignitatis ascendas, dummodo scias iustissimum simul et potentissimum esse illum, quem offendis. Quod si pręsentium honorum cupidine duceris, quis erit finis concupiscendi? regnum adeptus aliud desyderabis, terrę maris-que imperio potitus quęres siquis ultra alius lateat orbis, cuius nondum dominus factus sis | et quo maior fueris, magis exaltari affectabis. ut de te quoque Propheta ad Dominum conuersus conqueratur et dicat: ps. Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper.


215. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quę igitur dementia est, cum corpus langore torquetur, committere ut etiam animus impatientię peste lędatur? Gratias Deo age ęger, gratias age sanus, et tolerantię merito ad ęternam peruenies salutem, ubi nec morbos ultra timebis | nec mortem. Iob Hęc sunt illa duplicia, quę accepisse Iob memoratur post humiliter toleratas erumnas. Cum enim ditissimus inter municipes suos fortunatissimus-que esset, amisit simul


216. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quam aliis nocent. domino per Osee prophetam succlamante ac dicente: Osee 7 Cadent in gladio principes eorum a furore linguę suę. id est qui alios linguę suę petulantia peruertunt, ipsi cadent gladio diuini iudicii | de quo surgere ultra non poterunt, cum corruerint in interitum sempiternum. quaestio. (!) Quęris quare in prophetis et in psalmis leguntur maledictiones. illę quidem


217. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

maliciam. Tacitus et sensatus honorabitur. Recordatus est Iob | duo quędam se fando emisisse, quę emissa nollet, et ait: iob. 39. Manum meam ponam super os meum. vnum locutus sum, quod utinam non dixissem, et alterum, quibus ultra non addam. Hunc igitur imitemur | et poeniteat nos uerbositatis, qua certe non bis, sed millies lapsi sumus. quod-que multiloquio nos deliquisse meminimus, silentio emendemus. Bonos uiros taciti


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.