Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ultra

Your search found 1046 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 47-54:


47. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quotidie se conferunt, et quoniam extra munitiones hostis omnia tenet, oppidanis ne lignandi quidem gratia exire licet. Hic mira de canum sagacitate ac solertia narrantur. Habent enim oppidani ultra quinquaginta canes, quos nocte extra munitiones tenent, ad quos si quis christianorum peruenerit, benigne excipiunt et cum plausu ad oppidum ducunt, si uero in hostem inciderint, latratibus persequuntur et dilacerant. Et si cui haec mira ac incredibilia uidentur, legat Plinium in


48. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

est, ut ad omnia Usunasani mandata semper paratus sit, quaeque maxime cordi regis esse existimaret omissis caeteris ageret. Othomanus quoque, non solum fama excitus, sed per exploratores de magnitudine copiarum ac de aduentu regis Persarum plane edoctus, ultra non esse sibi cessandum ratus, bello se praeparare ac hosti occurrere statuit. Itaque, praeter consuetas copias, per omnes prouincias ditionis suae ut quaeque septem familiae singulos armatos mitterent imperat. Insuper ab omnibus sociis ac foederatis principibus magnum numerum equitum ac


49. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Dumque in portu Corici cum classe esset, uenit ad eum Lodouicus Laoridanus, pontificiae nauis praefectus. Nam Pontifex Maximus legatum miserat Laurentium Zanum, archiepiscopum Spalatensem, cum decem triremibus, qui, Rhodum ueniens, ultra progredi noluit, nisi prius de aduentu suo quidque in animo sibi esset imperatorem moneret. Igitur Lodouicus imperatori refert archiepiscopum, legatum a Pontifice missum, Rhodum aduenisse, eumque scire uelle an aliquod egregium facinus gesturus esset: se


50. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

perterritos regere non ualentes, terga uertunt. Turci eruptione facta fugientibus instant. At regii subditis calcaribus celeri fuga hosti se surripiunt; nam totus exercitus regius equitum erat. Turci Persarum castra inuadunt, omnia impedimenta diripiunt, nec ultra hostem persequi ausi sunt. Rex ad montana Armeniae incolumis cum exercitu se recepit: ibi enim uxor cum liberis eius erat. Othomanus, quoniam hostem castris atque impedimentis exuerat, dimisso exercitu,


51. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Ex regiis ad decem milia, ex Othomani quadraginta milia desiderati sunt. Rex ergo non copiis, nec uirtute militum ab Othomano, sed arte atque tormentis superatus est. Imperator his ex litteris Katarini Zeni cognitis, qui eum etiam monebat, ne hoc anno ultra regem expectaret (nam instante hieme in hiberna exercitum rex ducturus erat), Cilicia soluens Cyprum concessit, de filio nato reginae gratulaturus, quem antea enixam audiuerat, simulque si qua ad tutandum regnum necessaria forent prospecturus. Ubi ad reginam uenit,


52. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

infesti sunt. Imperatores cum reliqua classe iuxta templum Sergii martyris in conspectu oppidanorum manent. Templum a mari quattuordecim milia passuum distat; a templo ad Scodram quinque milia passuum sunt. Ultra aedem fluuius, pluribus in locis uadosus, triremes aliasque grandiores naues transire non patitur. Ex hoc loco imperatores oppidanis et oppidani imperatoribus quotidie mane ac uesperi accenso igne constantis animi signum ostendebant.


53. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

cum e lacu in fluuium classem inducere uellet, offendit flumen piscatoriis structuris totum quasi de industria ad prohibendum aduentum classis impeditum. Hoc enim in loco magna captura piscium fit, ex qua Veneti quinque milia aureorum uectigal exigere solent. Itaque classiarii, ultra progredi non ualentes, in primo aditu fluminis cum Turcis manum conserebant. Hic quidam Turcus iactabundus obequitabat, saepius inclamitans, si quis Venetorum singulari certamine secum


54. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

hostium superiaciunt, deinde igne supposito cadauera concremant, uerentes ne foetida corpora aerem corrumpant, morbumque oppidanis inferant. Imperator, cum accepisset apud Scodram a nostris rem bene et prospere gestam, nihilque ultra de expugnatione oppidi dubitaret, diligentiorem curam ad conualescendum adhibere statuit. Nam et morbus in dies crescebat, et iam audierat Lodouicum Bembum legatum Catari diem suum obiisse, Triadanum quoque Grittum, successorem suum, graui morbo


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.