Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: pudiciciam

Your search found 23 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 14-19:


14. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

cedas temperantia efficiet | et ad illa quę memorauimus, comparanda remedia te diriget. quibus tu usus abiges abs te ocium et desidiam, et cupiditatem, et turpes amores, et omnem luxuriam, ut amplecti queas laborem, solicitudinem, largitatem, pudiciciam, frugalitatem. Et cum uitia quę citra uirtutem in medio constitutam sunt caueris, illa quoque quę ultra habentur uitabis. ne uidelicet labor uertatur in lassitudinem, solicitudo in curiositatem, largitas in prodigalitatem, pudicicia in agendorum


15. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

adhuc uegeta et robusta, ut sine arbitris inter se colloquantur, ut soli simul sedeant | aut conuersis alter in alterum oculis inuicem se spectent, ne forte cogitare cogantur, quod intercedente uerecundia confiteri non audent. Potest quidem fieri ut amborum uultus, gestus, sermo pudiciciam seruet | difficillimum tamen immo impossibile est, nequando uel utriusque | uel alterius eorum mens impuris ęstuet desyderiis | uel momento aliquo temporis concupiscat, quod committere ueretur.


16. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

hoc quod offertur. Cito transit quod delectat, nullo fine concluditur quod cruciat. Sed fortasse cauillaberis et dices | non tibi accessum interdici aliarum pręterquam meretricum. At in iis quoque quę pudiciciam honestatem-que prę se ferunt, blanda uox, mollis gestus, benignus aspectus, uenusta forma | et totius corporis tegumentorum non inelegans cultus | nonne impudicicię incitamenta sunt? Ipsa quidem mulier


17. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

De matrimonio. Caput VI Nunc locus postulat, ut de matrimonio aliquid in medium proferamus, nequis culpam putet uxorem ducere. cum etiam coniugatorum uirtus sit: pudiciciam colere, liberos bonis artibus instruere, non uoluptatis gratia sed generandi affectu copulari, nihil dicere aut facere, quod ex ipsis natos non deceat imitari. Quando quidem paruulorum simplicitas nullius operis est magis emula | quam quod a parentibus uiderit factitari.


18. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quod de altero sexu dicimus , de utroque sentimus. Prior est apud Deum qui foeminam nescit, deinde qui post cognitam castitatis uotum suscipit, postremo ille qui gignendę prolis gratia matrimonio seruit | et pudiciciam atque charitatem genitali thoro debitam colit. Hęc sunt tria illa hominum genera, de quibus in Euangelio dicitur: Matth. 24 Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur. Duę molentes in mola: una assumetur


19. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

armillę, anuli, reticulę, uittę, margaritę, lapilli, quę enumerare nedum ęstimare difficile est? Quorsum postremo ad fucandam faciem purpurissum et cerussa? ad erugandam atque emaculandam alia quędam smegmata mangonum-que linitiones? Quid hoc est | nisi propriam pudiciciam prostituere | et uim inferre alienę? et nullum omnino obscoenitatibus modum imponere? Mittite ista quęso, qui tam insipienter excidistis, et ad mentem reuersi tandem aliquando cogitate, an tanti sit breuis ac momentanea corporis uoluptas, ut propter illam uel bonum


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.