Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: faceret

Your search found 230 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 107-118:


107. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

fauorem tam efficax, quam paternae memoria iustitiae. Regina igitur animaduertens regulum omnia ad obtinendum regnum moliri, relicta regia in priuatas ciuitatis aedes sese recaepit, seu uim reguli metuens, seu, ut eo facto quasi e domo sua pulsa esset, se digniorem commiseratione faceret ac maius odium regulo conflaret. Proceres deinde supplex orat, ne se reginam legitime creatam deserant, priuatamque esse patiantur. Spondet praeterea, si Vuladislauum Hungariae regem declararent, seque ille, quod quidem eorum fauore posse


108. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

redegit, principibus regionum, quos interposita fide ad se euocauerat, nefarie necatis. Verum uti celeriter, ita non sine suo ipsius periculo tot regna subegit. Nam cum per Illyricum, inexplorato, utpote securus hostium, regulis, ut dixi, contra fidei religionem interfectis, iter faceret, in eum nomades Illyrici, quos Valachos uulgo dicunt, duce Vuladislauo Cossicio e montibus, qui Dalmatas a Moesis dirimunt, decurrentes impetum fecerunt, atque ita eius agmen perturbarunt, ut bona ex parte Turcae in fugam sese relictis impedimentis conicerent.


109. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

omnis generis, uineas, oliueta, et caetera id genus, unde Iadestinis maximi suppetebant prouentus ― et est ea regio pro habitu Dalmatiae agri huberis ― funditus euertit, his quae asportari nequiuerant igni demum immisso. Ferunt autem Turcam memorabili dolo triduo antequam incursionem faceret usum: nam quum Iadestinum agrum peteret, atque propter Sicum, maritimum Dalmatiae oppidum haud procul Scardona urbe situm, iter faceret, clam seiunctis a caetero exercitu quibusdam equitibus aliquot Sicensis agri agrestes excipi iussisse. Quod ubi praetor Sicensium cognouit,


110. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

huberis ― funditus euertit, his quae asportari nequiuerant igni demum immisso. Ferunt autem Turcam memorabili dolo triduo antequam incursionem faceret usum: nam quum Iadestinum agrum peteret, atque propter Sicum, maritimum Dalmatiae oppidum haud procul Scardona urbe situm, iter faceret, clam seiunctis a caetero exercitu quibusdam equitibus aliquot Sicensis agri agrestes excipi iussisse. Quod ubi praetor Sicensium cognouit, confestim ad Turcam mittit, qui iniuriam coram expostularet, captosque ex foedere repeteret: nondum enim Bazethes bellum Venetis, ut


111. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus sane hostis (tantum his roboris inerat) rostro suarum nauium nocere non poterat, neque etiam propter altitudinem oppugnatu faciles erant; Venetus demum imperator cum reliqua classe in perturbatum hostem ― ita enim futurum arbitrabantur ― impetum citra periculum faceret, totamque rem ex tuto gereret. Ibi Gallus, Massiliensis classis praefectus, sublato risu, Rectum sane , inquit, ac salutare consilium a uobis initum est, Veneti: sed quid prosunt bene consulta, nisi ea fueris mature executus?


112. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

minatur. Succedunt ergo ad murorum ruinas, strenui pariter et ignaui, illi praemio ac gloria illecti, hi metu coacti. Caeterum nec a mari oppidanis quies ulla dabatur. Iacobus enim, classis Turcaicae praefectus, quum suopte impulsus in Christianos odio, tum ut uanas hostiles faceret suppetias, utpote quae culpa sua in oppidum importatae uidebantur, cum parte nauium ad muros, qua occidentem spectant, accessit, scalasque applicare frustra conatur, simul nauium, quae uento agitabantur, instabilitate, simul quia rupes, in quibus ea pars muri extructa erat, inter


113. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

fere coegit: ut Veneti deducto Leucade praesidio oppidum Turcis redderent, Cephaleniam tamen insulam per bellum captam tenerent; Turca uero item quicquid in continenti de Venetis coepisset, sibi belli iure haberet, atque eo die populandi uexandique Venetos tam terra quam mari finem faceret. Eodem fere tempore accidit Constantinopoli res mira et rari exempli, atque ob id literis mandanda, quaeque maxime argumento esset uerum Dei cultum coelitus infundi, purgatamque uitiis mentem illustrari ac in diuinitatis


114. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

ipsum imprimis regem ad hoc bellum suscipiendum enixe hortatus est, tametsi nolebat Venetorum opes ita frangi, ut externi reges Italiam sibi uendicarent. Vnde ferunt ipsum pontificem legato, quem ad regem Francorum, Lodouicum Duodecimum, misit, mandasse, ut apud illum ita perplexe uerba faceret, ut si rex, cuius solius uires, nempe uicini et ualidi regis, Veneti formidabant, aduersus communem hostem uictor extitisset, nihil sibi assumendum existimaret, praeterquam quod illi pontifex, qui suo praescripto omnia agi uolebat, permisisset. Itaque societate inita cum


115. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

Italia imperio suo adiunxerunt, Cretam et Cyprum insulas intercęperunt, et quia puero Cyprio rege ueneno sublato inuidiam uerebantur, conuocatos fide interposita omnes eius insulae principes atque in nauibus impositos, ne quis superesset, qui spem eorum sollicitam faceret, miserrima omnium morte illata in altum demersere. Postremo ubi uidere nefarii homines tot facinora ab se impune perpetrata, ne quid sceleris praetermitterent, mare Mediterraneum, omnibus gentibus commune Dei munus, assidua classe insidentes caeteris negociatoribus praecluserunt:


116. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

loco dictum est, alienis armis et milite externo aere conducto tutae esse nequeunt. Vt is, qui bellum Venetis indixerat, Mediolanum ad regem est reuersus, rex in Cremonensem agrum confestim contendit, qui dum eo iter faceret, audiens Triuilium, Rhipaltamque, Glareabduani agri oppida ab hostibus recoepta atque incensa ― haec enim oppida indicto Venetis bello ad regem defecerant ― Cassianum aduolauit. Ibi re prius ad consilium ducum suorum relata Abduam ponte iunxit, copiasque hoste prohibere non auso


117. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

Iam Maximilianus, contracto simul peditum, simul equitum iusto exercitu, fines Italiae ingressurus erat, quum Venetorum oratores ad eum accesserunt, infimis praecibus petentes, ut sibi ad se adeundi dicendique potestatem faceret. Qui magis ueteris Romani imperii maiestatis quam suae fortunae memor, et ob id elatior, aditum Venetis negauit. Permisit tamen mandata, quae praetulerant, scriptis edere. Quae huiuscemodi fuisse dicuntur: Venetos amicitiam ac societatem uelle cum Maximiliano iungere,


118. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section]

ad cardinalem, profitetur se breui magna Hungarorum manu contracta Turcis bellum illaturum, modo nobilitas Hungarica aut suis opibus huic expeditioni auxilio foret, aut saltem moram tam egregio facto non iniceret. Cardinalis homine collaudato ignarus futuri euentus dat ei literas, quibus fidem faceret arma in Turcas sumentibus expiationem omnium admissorum Sedem Apostolicam polliceri. Itaque, ut sunt Hungari religioni dediti, paucis diebus ad octuaginta millia agrestium duntaxat in unum conuenere. Nobilitas et principes Hungariae, qui praesertim caeteros prudentia


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.