Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: itidem

Your search found 458 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 78-161:


78. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 13 | Paragraph | Section]

clamore, sed et factis solet omnibus esse molestus, terribilis ac intolerabilis: sic Deus commotus ira subito prosiliet, et perturbabit ac affliget impios Psal. 45. Et ab oppressione ac gemitu pauperum: id est, propter Psal. 12. Fugere ab arcu, a gladio, videtur itidem significare propter Matth. 13, A gaudio eius abit, et vendit omnia, ac emit agrum: id est, propter. Sic 28. A timore eius concussi sunt custodes: id est, propter Lucae 22, Dormientes a tristicia: id est, propter. de quo mox. Thucydides quoque, et Septuaginta sic saepe in Psalmis,


79. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

Correlativa, ac veluti sibi invicem obviantia sunt ista duo, primum bona imputatio, aut imputare alicui alienum benefactum aut meritum, et eum porro propter illud acceptare: et porro mala imputatio, seu alicui alienam culpam imputare, et eum propterea ex animo ac favore suo extrudere, itidem correlativa sunt. Haec tristis imputatio alienae culpae ac debiti, prolixe pingitur, multumque inculcatur apud prophetam Isaiam capite quinquagesimotertio: Dominus fecit concurrere omnium nostrûm peccata in eum. Item: Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras. Et: Iniquitates


80. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

est cum egrederetur anima eius. Psal 119, Vivat anima mea, laudabit te. Tametsi haec proprie de rationali anima intelligenda sint Iob 12, In cuius manu est anima omnis viventis. 2. Sam. 1. Adhuc anima mea in me est. et 1. Reg. 17, Revertatur quaeso anima pueri in eum. Quod itidem de rationali anima dicitur. De vegetativa in sequentibus exemplis. Comedere animam. Ezech. 22. sicut leo rugiendo rapiens rapinam, comederunt animam. Thren. 2. Cum effunderent animam suam in sinum matrum suarum. Luc. 9. Qui voluerit animam suam salvare, perdet eam. Posses etiam


81. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

divinis literis, quo propensum animum ac praecipuum quendam affectum significant. Perinde sonat quasi dicas, In quo bonam de me ipso habeo opinionem, et (ut ita loquar) ipse mihi placeo, sive in quo mihi complacitum est. Augustinus sermone 63 legit, In quo bene sensi: sequutus Cyprianum suum, qui itidem legit libro adversus Iudaeos decimo, cap 14. Uterque secutus videtur Tertullianum, qui libro contra Praxean legit, In quem bene sensi. et hic sequutus est, ut opinor, Irenaeum, qui frequenter hoc modo loquitur. nam εὐδοκεῖν id


82. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

bysso puro ac splendido. Byssus enim sunt iustificationes sanctorum. C CABALA, vox Hebraea, quae in sacris quidem literis non reperitur, sed tantum apud Iudaeorum Rabinos, a recipiendo venit. Similis autem significationis et etymologiae est leca, itidem ab accipiendo dicta: quia vera doctrina a Deo quidem traditur, sed ab hominibus accipitur. De qua re ac voce forte aliquid plenius in vocabulo Traditionis dicetur. CABUS, mensurae genus est, 2. Reg. 6. Quarta pars cabi stercoris columbarum 5. argenteis emitur. Alioqui in


83. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

leo mortuus: id est, res vilissima viva. Iob. 30, Quorum patres sprevissem ponere cum canibus gregis mei. Canem mortuum persequi, 1. Sam. 24. 2. Sam. 9. Respexisti super canem mortuum, similem mei. ubi itidem ponitur pro re vilissima. In eodem sensu est et Matth. 15. Non est bonum sumere panem filiorum, et proiicere canibus. Usitatum porro est in omnibus ferme linguis ac gentibus, ut canis vilem ac ociosum hominem significet. Sic Graeci suos cynicos, ob impudentiam et mordacitatem vocârunt:


84. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

Super caput alicuius crescere, aut transire, est, eum obruere. Sic iniquitates super caput crevisse et transivisse dicuntur Esd. 9 Psal. 38 sicut si diceret: Ita sum immersus in peccata et poenas, sicut si essem in profundum a quae proiectus. Capiti pulverem iniicere, itidem doloris ac moeroris indicium est: Thren. 2. Sic et manus habere super caput, ut de Thamar stuprata ab Ammone legitur 2. Sam. 13. Esse alicui ad caput, est, praeceptorem agere: contra Ad pedes, discipulum. 2. Reg. 2, Tolletur Helias a capite Elisaei: id est, non amplius eum


85. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

poenarum denunciatione mandat vento et mari silentium aut tranquillitatem, nihilominus dicitur comminatus esse. Sic et Marci 8, dicitur Petrus Christo ἐπιτιμᾷν comminari: id est, dehortari eum liberius, ne patiatur se crucifigi. Et contra CHRISTUS itidem comminari Petro: id est, acerbe et graviter eum obiurgare. COMMINVERE vox in verbo Conterere exponetur. COMMISCERE, praeter maxime propriam ac notam significationem, primum omnem familiariorem conversationem significat, quam Paulus cum impiis aut alio qui


86. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

sub legem peccati, et non permittere ut faciat quae velit ac cupiat. Item quod ait, non esse permittendum regnum peccato, Roman. 6. Est vero illud mirabile, quod eisdem plane vocibus describatur appetitus mulieris ad virum, et quod vir ei dominari debeat: quibus etiam peccati ad hominem, cui itidem homo imperare iubetur. Omnino autem videtur esse talis quaedam vis vocum, quod sicut rixosa mulier perpetuo insurgat, ac conetur dominari viro: sic etiam peccatum inhaerens rebellet, concupiscat, conetur regnare, et captivum rapere hominem. Quare illorum duorum plane similium locorum ac


87. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

ille tibi dominetur. Postea vero de peccato dicit Deus ad Cainum: Ne concesseris ei suam cupiditatem, sed domineris illi. Est igitur in utroque dicto tristis ac sceleratus appetitus, quo tum mulier affectat regnum supra virum, cui tamen subiecta esse deberet: tum inhaerens aut originale peccatum itidem concupiscit militatque contra spiritum, vult hominem captivare, ac regnare super eum. Omnino Paulus illis quatuor verbis luculenter illum nefarium appetitum exponit, quod dicit: Peccatum concupiscere rebellare contra spiritum, hominemque captivare sub iniustitiam: quodque velit abuti membris


88. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

Purgabit enim filios Levi, conflabitque eos sicut aurum, et sicut argentum. Ierem. 6 vicina huic significatio est, sed tamen proprie irritam impiorum castigationem, verbo et poenis susceptam, et pertinaciam praefractam significat: Frustra conflavit conflator, et mali non sunt avulsi. Secundo, itidem per metaphoram significat penitus perdere. ut Ezech. 22, prolixa similitudo est a conflatione aeris sumpta, qua significatur extremum exitium Iudaeorum. Sic et Ierem. 42 reperitur. Verum locum Ezech. adscribam: Et factum est verbum Domini ad me dicens: Fili hominum, versa est mihi domus


89. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

et Deum timente: sicut caro molle quid est, et quod facile penetrari queat. Opponitur autem cordi lapideo ac indurato, quod nullis mandatis ac minis Dei movetur aut terretur: sicut lapis non facile penetratur ulla plaga. Zacharias etiam de adamantino corde loquitur. Cor novum accipitur itidem in meliorem partem, et significat cor Deum timens eiquo obsecundans: quod ad discrimen veteris ac nobiscum nati, impii et inobedientis dicitur: quia hoc noviter nobis singulari Dei misericordia est donatum. Cor esse in ore, stulticiam indicat: et contra, Os in corde, sapientiam.


90. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

In vel ad delictum. 1. Paral. 21. Ut quid erit hoc ad delictum Israeli? pro, in damnum aut perniciem Israeli. Delictum hic ponitur pro reatu, ac damno quod ex delicto oritur. Erit in delictum Domino super nos, 2. Par. 28, pro, obnoxios nos culpae ac poenae reddet coram iudicio Domini. ubi itidem delictum ponitur pro culpa, ac poena quae ex delicto proficiscitur. Aliquando etiam ulterius huius vocis significatio ad effectus prolabitur. Ponitur enim non raro pro ipsa compensatione, aut


91. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

praedam dentibus eorum. Psalm. 3 eadem phrasi dicitur: Surge Domine, serva me Deus meus: Quoniam tu percussisti hostes meos in maxillam et dentes impiorum contrivisti. Mich. 3 describuntur seductores, quod mordeant dentibus, et parent bellum contra eum qui nihil in eorum guttur iniicit: ubi itidem bestialem eorum crudelitatem exprimit. Ab hac significatione sumitur illa similitudo Salomonis, Proverb. 25, Dens confractus et pes labens fiducia peccatoris in die angustiae: quia sicut, cum apri, ursi aut leones fractis ungulis et dentibus exarmati sunt, nihil obesse possunt: sic fiducia


92. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

de suis lotionibus sentiebant, et nunc multi de Sacramentis perperam docent: sed quatenus est foedus cum Deo, quatenus fide apprehenditur, et confirmat nostram conscientiam in Deum per Christum. Verum de hoc loco et vocabulo dixi alibi, in voce BAPTISMI, et CONSCIENTIAE. DEPOSITUM, itidem notae significationis vox est. Significat enim rem certam a quopiam apud aliquem ita relictam, ut sit eius fidei custodiaeque concredita, donec verus dominus denuo eam reposcat. Sic et apud Latinos crebro accipitur. Sed Paulus 1. Tim. 6, et 2. Tim. 1, puram doctrinam ac religionem


93. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

sesquiquatuor annos, quib. grassatum est Interim: sicut mox 13, idem tempus nominatur. dicit enim: Et datum est ei os loquens magna, et blasphemias, et data est ei potestas faciendi menses quadraginta duos. Idem tempus eodem undecimo capite exprimit dicens, Mille ducentis sexaginta diebus. Itidem sunt sesquiquatuor anni, aut dies. Idem quoque spacium Capite duodecimo vocat Tempus, tempora, et dimidium temporis. Tempus, intelligo mille dies, quia est unum continuum tempus aut dies: Tempora, bis centum dies, quia sunt duo quasi integri numeri, aut mensurae temporis: Dimidium


94. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt pedes super montibus mebascher evangelizantis, divulgantis pacem, evangelizantis bonum. Et Isaiae quadragesimo. Super montem excelsum ascende, tibi evangelizabitur Syon. Et Psalmo sexagesimooctavo, Dominus dabit sermonem evangelizantium exercitum multum. Sic et Psalmo quadragesimo, itidem de Evangelii doctrina dicit ipsemet Servator, Evangelizavi iustitiam in coetu magno. Et Psalmo nonagesimosexto, Evangelizate de die in diem salutem eius. In locum igitur huius tam significantis verbi, substituerunt Apostoli verbum Graecum Evangelizare. Significat vero Evangelion proprie,


95. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

eius vis et effectus: hoc est, quod salutem nobis adferat. quemadmodum alibi docet, esse potentiam in salutem credentibus. Sic et Coloss. primo: Per sermonem veritatis, nempe Evangelii: ubi itidem per excellentiam Evangelium nominat sermonem veritatis honoris causa, quo solidius firmiusque insistant in revelatione illinc accepta. Ita nomen Evangelii appositive contexitur. Cognitio Christi. 2. Pet. 2. Per cognitionem Domini et servatoris IESU CHRISTI. ubi per cognitionem Christi,


96. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

est, ante nos. Iudicum 5. Montes fluxerunt a facie Domini. id est, eo adventante, eisve insidente. 2 Paralip. 34. Humiliasti te a facie Dei. id est, coram. Sic si coniungatur cum ל aut ב lipene aut bi pene, item Alpene, itidem praepositio est significans coram, aut ante. Facies Dei ampliorem quandam praesentiam ac providentiam circa aliquem significat, sive in bonam aut malam partem, sive ut ille puniatur, sive etiam ut ei a Deo benefiat. Cum in malam partem accipitur, significat iram, indignationem et poenas, ut


97. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

externam speciem aut umbram, sed et ipsam veram essentiam. Idem probat aut exponit etiam illud quod addit, non fuisse ei rapinam, esse aequalem Deo: ut sit idem, Esse in forma Dei, quod, Esse in aequali gloria ac dignitate cum Deo. Sed de hac locutione dicetur etiam in Signo et Imagine, quae itidem rem ipsam saepe notant. Quod autem dicit formam, intelligitillam gloriam ac maiestatem Dei, omnia regentis, et omnibus terribilis, quam veluti repressit aut occultavit, et sponte quasi deposuit, dum formam ac speciem servi suscepit Divinitatem quidem nullo modo deposuit: sed illum


98. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

filium. Observatu vero dignissimum est, quod haec vox in Hebraeo veniat a Chanan, misertus est: uti lli non immerito significatio gratuiti favoris aut misericordiae tribuatur. Vicina huic significatio et itidem activa est, cum pro toto regno Christi accipitur. ut Galat. quinto: Gratia excidistis, qui lege iustificamini. Et eiusdem capite 1. saepius, Vocatos esse in gratia. Et Tit. 2. Gratia Dei salvatoris apparuit omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegemus, etc. id est regnum ac


99. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

istam iustificationem collocat in redemptione Christi, propitiatione eius sanguinis, et peccatorum remissione: quae omnia rectissime ex favore aut misericordia Dei proficisci dicuntur, ex renovationo autem minime. II. Cap. 4, ubi pergit diligenter de iustitia Gratiae disserere, itidem excludit ab ea opera, excludit meritum: et denique dicit, impium iustificari, aut gratis ei peccata remitti. Haec, ut supra diximus, Papisticae Gratiae nequaquam conveniunt. Adde quod ibi definiens iustificationem, collocat eam etiam de sententia Davidis in remissione, contectione, et non


100. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

agnoscerent lumen Evangelii gloriae Christi: id est, de gloriosa noticia Christi. Ac mox subiicit, Qui est imago Dei: ut ostendat clare, se loqui de agnitione Dei quae fiat per Evangelium Christi, non de internis discriminibus trium personarum divinitatis. In posteriore autem loco, nempe Col. 1, itidem loquitur de agnoscendo mysterio redemptionis Christi. Sed tamen hic locus etiam de illa substantiali imagine accipi posset. Porro etiam homo dicitur imago Dei, sed accidentaria: id est, non consubstantialis, ut est filius patris. Nam Gen. 1 et 2 dicitur esse conditus ad imaginem et


101. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

tales convertere: hominibus vero esse prorsus impossibile. sicut ipsummet Dominum diximus istum nodum aut contradictionem dissolvere, Mat. 23. Lu. 18. Similis plane significatio vocis impossibile est etiam 1 Iohan. 3. quod Qui ex Deo est, non peccet, ac nec possit quidem peccare: ubi itidem non est ea vox ita accipienda, quasi doceat, talem et tantam impossibilitatem peccandi renatis inesse, ut nec accidat, nec acciderit, nec omnino fieri queat ut talis aliquis labatur, etiam gravissime, atque adeo prorsus deficiat: sed quod id non facile, sponte ac veluti


102. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

in medio populi tui. i. ne imputes. Iudic. 4: Victoria non imputabitur tibi. i non tibi Barac adscribetur, non pro tua habebitur, aut in memoriam hominum, ac quasi libros rationum referetur, sed pro victoria mea aut feminae. Secundo, alias Imputare significat, alicui rei, operi aut facto, itidem reipsa existenti, suum debitum precium, aut praemium, bonum aut malum prout ipsius rei valor aut natura est, adiudicare, adscribere, aut attribuere. Sic solet mercator aut curator rerum adscribere: Item huic aut illi tantum debetur praemii aut poenae pro tali re, opere, labore vel facto:


103. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

ad iustitiam, seu loco iustitiae est coram Deo, ut sonti deprecatio coram iudice loco innocentiae: ut in libello de Iustitia prolixius exposui. Aliâs igitur precium aut dignitas rei, ab alia re ad aliam sola opinione, decreto, iudicio aut consensu quodam transfertur: alias vero ipsa res, itidem solo iudicio aut ratione ab alia persona ad aliam. Dicam aliquanto exactius sed tamen cum petitione dexteritatis in intelligendo, aut candoris in iudicando, ut in tantis rebus fieri necesse est. ¶ Duplex est imputatio. altera est in re ipsa, altera in rei translatione ab alio ad alium. In


104. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 221 | Paragraph | SubSect | Section]

Imputare, aut Imputativa iustitia, qua sola coram Deo iustificemur, ac ad aeternam vitam deputemur. Osten dit hoc abunde Dominicus de Soto, prolixe super hanc ad Rom. Epistolam commentans, et alii istorum scriptores de articulo Iustificationis agentes. Vide et suprâ verbum Accepto, ubi itidem quaedam de Imputatione dicuntur, quae utilissime cum hisce coniungentur, Reputatio alia est Essentialis: quae est, cum vel


105. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

aut quasi iustitia quaedam in sacrificantem transferri putabatur: quod sane non nisi imputatione fieri poterat. Sic quoque dicuntur homines sanctificati esse sanguine illorum sacrificiorum ad mundiciem carnis, et porro sanguine Christi dicimur mundari et sanctificari ad mundiciem animae: quod itidem mera imputatione fieri omnino est necesse. Non enim ille sanguis re ipsa lavabat sordes corporum, sed imputatione tantum quadam. Quinto, ex natura ac vi vocis et rei Iustificatio, et verbi Iustificare, hoc ide potenter evincitur. Nam ut alibi a me ac aliis saepissime probatum est, verbum


106. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section]

dicitur: et Psalm. 68. Incuruentur illi omnes dii, verbum Hebraeum est שחח Schacha, quod ita crebro incurvationem significat, ut simul crebrius adorationem etiam Deo praestitam indicet. Est et aliud verbum כרע Cara, itidem incurvationem indicans. Incurvare se super aliena uxore. Iob. 31, pro, cum ea rem habere. Iudicum 11 Incurvando incurvasti me filia mea. id est tristem, moestum. et afflictum fecisti: quia, ut supra in INCLINATUS dixi, tristes incedunt incurvi, non elevant faciem. similes metaphorae


107. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

indicat. ut Hag. 1. Bibetis, et non inebriabimini. id est, non poteritis restinguere sitim. Psalmo 36. Inebriabuntur pinguedine domus tuae: pro saturabuntur tuis beneficiis. Sic Hieremiae 31. Inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus saturabitur bonitate mea, dicit Dominus. Bis itidem reperitur haec phrasis. Sic et fratres Ioseph cum eo inebriati esse scribuntur Genesis quadragesimotertio. Et in Evangelio dicit architriclinus: Omnis homo dat ab initio bonum vinum, postea quam autem sunt inebriati. id est, cum iam restinxerunt sitim etc. non quod Christus


108. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

Iacob. Ingredi partem civitatis, est civem alicuius loci esse. ut Genes. 34, Locutus est cum omnibus ingredientibus portam. Ingredi et egredi, est versari cum aliquibus, item res aliquas aut negocia administrare: ut supra in praedictis vocibus expositum est. Ingredi et egredi coram populo itidem, supra est declaratum. Ingredi sine macula, est sincere ac pie, sineque omni fraude vivere. Ingredi ad mortuum, est interesse funeri: Num sexto. Ingredi ad patres in pace, est mori: Gen. decimoquinto. At Isaiae quinquagesimoseptimo, idem videtur valere simplex locutio, Ingredi


109. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

iudicium viri est, qui ascendit. i. qua specie, facie ac vestitu erat ille vir? Iudicia alicuius rei etiam ea dicuntur, quae quoquo modo ad rem pertinent. 1 Reg. 6. Completa fuit domus cum omnibus reb. suis, et cum omnibus iudiciis suis. Porro in ordinariis ac publicarum personarum iudiciis itidem suas varietates ac difficultates vox haec habet, sicut et cum de divino iudicio agitur. Primum. n. nomen Iudicium saepe ipsam litem aut causam iudicandam indicat. Sic Isaiae 1, et saepe alias, dicitur iudicium viduae non venire ad iudices. i. non promoveri, non admitti, sed de die in


110. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 257 | Paragraph | SubSect | Section]

conciliat tibi Deum et homines. Posset hoc dictum etiam de testimonio aut praemio iustitiae accipi. Praeter istam porro universalem iustitiam, est quoque particularis iustitia, quae cuique suum tribuere dicitur, et in contractibus ac omnino in omni officiorum communicatione consistit: sed itidem mutila est. Sic posset accipi, quod Ioseph dicitur fuisse iustus, qui noluerit traducere aut infamare suam sponsam. Est etiam iustitia adhuc particularior, in una aliqua re causave consistens, quae dici posset causae iustitia. Sic Iacob Genes. 30, Cras respondebit mihi iustitia mea: id


111. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

et in conspectu Dei iustificari. Conspectus enim Dei, et coram Dei noticiam cognitionemve significat. Sic Roman. 3, Ex operibus legis nulla caro iustificabitur in conspectu Dei. id est, iudicio ac cognitione ipsius. Sic ibidem. Ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris. ubi itidem propalam rationalis aut iudiciaria, cognitionisve iustificatio proponitur. Sic et Galat. 3. dicitur, Per legem nemo iustificabitur apud Deum. [?: ] quid aliud illud apud Deum valet, quam in iudicio et cognitione Dei? Quare manifestissimum est, Scripturi cum de


112. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 265 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: catum ] , et donatur iustitia Christi, et vita aeterna. Roman. 10. Si confessus fueris ore tuo Dominum Iesum, et [?:-deris ] in corde tuo, quod Deus illum excitavit a [?: ] , saluus eris. hoc est, habebis imputatam iustitiam, ob quam donabitur tibi vita aeterna. Itidem ex [?:-oele ] [?:---at ] dictum, Quisquis invocaverit nomen Domini, saluus erit. Tit. 3, salvos nos fecit per regenerationis lavacrum. Eph. 2. Gratia salvati estis. Iacob. 1. Recipite insitum sermonem, qui potest salvas facere [?: n-mas ]


113. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

pariete clamabit, et laquear ex tabulato respondebit: id est, contra testabuntur teque accusabunt iniuste partae opes, ipsaque aedificia ex rapina constructa: Habacuc 2. ¶ Hactenus de idiotismis ab huius vocis propria significatione exortis: nunc de eius figuratis locutionibus, quae itidem plurimae sunt. Primum valde crebro significat pondera, in ponderando contra rem ponderatam in statera adhiberi solita. qui tropus inde oritur, quod plerunque talia pondera, praesertim in maioribus bilancibus lapidea sunt. unde fit, ut posita materia pro materiato, aut materia pro forma,


114. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 278 | Paragraph | SubSect | Section]

a leone inquiens: Quemadmodum rugit leo, et catulus leonis super praedam suam, contra quem conciebitur congregatio pastorum, sed a clamore eorum non reformidat: sic descendet Iehova ad praeliandum pro monte Zion, Ferme eadem similitudine ac verbis pingit Homerus Diomedem cedentem, qui itidem multum utitur metaphoris, similitudinibus et allusionibus ad leones et ursos, ut et Sacrae literae. Eandem similitudinem et Virgilius expressit, describendo Turnum cedentem ex castris Troianorum. Secundo, ob vocis rugitusve magnitudinem, qui et latissime auditur, et omnia animalia et homines


115. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

pro ipsa corrupta natura, aut originali peccato. ut cum dicit, Video [?: al-- ] legem in membris meis: et, Captinor, aut captivus decor sub legem peccati. et denique ait, Mente servio legi Dei, et carne servio legi peccati. Porro 8 Capite [?: eius-- ] Epistolae, vox legis itidem quasdam difficultates et obscuritates parit: ut cum ait, Lex spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis: ubi Lex spiritus tum ipsum Evangelion, tum et Spiritum sanctum, quatenus nos absoluit ac renovat, significat. Evangelion. n. dum nobis perpetuam remissionem


116. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 291 | Paragraph | SubSect | Section]

in extremo iudicio. excusare possit? Conditionaliter ergo tantum ista, et non simpliciter ac assertive dicuntur a Paulo. Nono, iam ferme ad conclusionem tendens dicit, Circumcisio quidem prodest, SI legem facias. Quod SI legis transgressor es, tua circumcisio versa est in praeputium. Unde itidem manifestum est, tum hic conferri caeremoniariam iustitiam cum reali, seu circumcisionem cordis cum externa aut legali: et affirmari, quod vera obedientia aut circumcisio cordis, non autem observatio caeremoniarum aut circumcisio praeputii sit iustitia: tum conditionaliter agi de factore


117. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 293 | Paragraph | SubSect | Section]

homo omnibus illis carens vere legem moralem praestaret, esset futurus iustus. Ut autem duos populos breviter in hac propositione con [?:--rt ] , ita idem mox membratim prolixius agit: primum quidem de posteriore, nempe de Ethnico factore legis: postea de Iudaeo auditore agens, quod itidem per [?:-otas ] α. β. indicavimus, ut expositio propositioni responderet. II. Expositio posterioris membri. β. Nam cum gentes quae legem non habent, natura quae legis sunt fecerint: eae legem non


118. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 319 | Paragraph | SubSect | Section]

Psal. 119, et saepe alias, synonyma sunt. Psal. 2, Narrabo [?:-ut ] praedicabo decretum, vel mandatum. Dominus dicit ad me: Filius meus es tu, hodie genui te: Pete a me, ac dabo tibi gentes haereditatem tuam. ubi decretum [?:-ut ] mandatum itidem promissionem significare [?: vide-nt ] . Sic enim exponit ipsemet Psalmus, de promissione inquiens: Pete a me, et dabo tibi haereditatem, etc. MANDUCARE, aliquando per metaphoram spiritualem fruitionem significat. ut Ioann. 6, Nisi manducaveritis carnem


119. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 324 | Paragraph | SubSect | Section]

curriculo, aut actionibus. Hinc dicuntur manus sanguine plenae, maculatae, mundae, purae, innocentes. In manibus esse mundiciem, aut iniquitatem, aut malum, lavare et mundare manus, et similia: unde itidem variae locutiones proficiscuntur. Puritas manuum, est idem quod iustitia vitae et actionum. Psal. 18, Retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum reddidit mihi. Iob 17. Mundus manibus addit robur, pro, invalescit. Sic etiam Psalmo


120. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 330 | Paragraph | SubSect | Section]

in locis sylvestribus, in cavis arboribus et petris, quo saepe examina aufugiunt, nisi custo diantur ac praeveniantur. Tum porro oleae non infeliciter crescunt in locis petrosis, praesertim ad mare. Sic et Psal. 8 legitur, Melle de petra saturassem te. Mellis et butyri torrentes, itidem copiam rerum bonarum quasi sponte provenientem, per hyperbolen et metaphoram indicant. Iob 20. Non videbit impius rivulos et flumina torrentium mellis et butyri: id est, non benedicet Deus impiis, ut copia rerum ad victum utilium fruantur cum reliquis piis, aut coetu Dei. Quia mel largius


121. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 334 | Paragraph | SubSect | Section]

ferre non velit aut possit, quin mox et gravissime puniat. Mat. 23. Dicitur nihilominus Deus etiam alia per mensuras partiri, ut calamitates et poenas, quas Deus veluti demensum singulis partiri dicitur: ut Hierem. 13. Haec est sors tua, et pars mensurae tuae a me, dicit Dominus. Demosth. itidem de calamitatibus, singulis tib. inflictis, dicit τὸ ἐπιβάλλον μέρος. In mensura punire, est moderate castigare. Sic Isa. 27 negat Deus, se sic prorsus perditurum Iudaeos esse, sicut gentiles, eorum hostes, sed tantum in mensura


122. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 336 | Paragraph | SubSect | Section]

iniquitatem, et [?: seminan-- ] perversitatem, metunt illa, et flatu Dei pereunt. Sic Hos. decimo: Seminate vobis secundum iustitiam, et metite aut metetis secundum misericordiam. significat igitur vox Messis per metaphoram, fructum bonum aut malum, iuxta conditionem laboris. Porro itidem per metaphoram hoc vocabulo Psalm. 126, laeti [?: ex- ] tristis crucis significantur: Qui seminaverunt cum lachrimis, metent cum exultatione: eundo ibant et bant, portantes semen suum: et redeuntes redibant ei iubilo, portantes manipulos suos. Christus in alia [?: ]


123. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 343 | Paragraph | SubSect | Section]

esse Bestiae tempus agendi et blasphemandi mensium quadragintaduorum, quae omnia correspondent et designant tempus sesquiquatuor annorum. Duravit vero, seu in praecipuo vigore fuit, illa horribilis vastatio Ecclesiarum, quae facta est per Interim magnum, ac parva, seu Adiaphoricas corruptelas, itidem circiter sesquiquatuor annos, nempe a medio 1548, usque in finem 1551. Nam mox initio 1562 conversa sunt arma obsidentium Magdeburgam, qui Papistarum nomine potissimum pugnabant, contra ipsos: coepitque conticescere magnum ac parva Interim, et eversae Ecclesiae denuo instaurari, ac purae


124. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 348 | Paragraph | SubSect | Section]

Domini. Repetitur ibi et alibi locutio haec saepius. Mons Samariae, pro ipsa Samaria ponitur, Amos 6. Dicent montibus obruite nos. id est, vehementer timebunt, et mallent se centies mortuos, et in nihilum redactos: Oseae 10, Lucae 23, Apoc. 6. Abscondere se in speluncis et petris montium, itidem terroris et tristissimi status indicium est, Iudic. 6, Isaiae 2, Apoc. 6. Montes transferre, videtur apud Iudaeos fuisse proverbialis locutio, de re hominibus prorsus impossibili. Quare Dei potentia hoc modo declaratur Iob 9. 28, et Psal. 17, quod scilicet montes


125. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 349 | Paragraph | SubSect | Section]

ab eo plura, de quibus mox in voce Mortificatio dicetur: nempe voluntariam abrenunciationem factam Satanae et peccato, veteris Adami debilitationem per spiritum inhabitantem, et perpetuum conatum ope Dei adiutum resistendi peccato. Porro alterius illius significationis huius locutionis habemus itidem passim non pauca exempla. ut in hoc eodem capite 5 Rom. Christus dicitur semel mortuus peccato: id est, per aut propter peccata totius mundi crucifixus. sicut praecedenti capite dixerat Apostolus, eum traditum propter peccata nostra. Plura exempla, quod homines fuerint mortui aut perditi


126. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 373 | Paragraph | SubSect | Section]

n. nobilitas est [?: u- ] [?: virtus ] . Sic Act. 17 dicuntur Iudaei Beroenses nobiliores fuisse Thessalonicensibus, utpote qui veritatem prompte acceperint, et diligenter scrutati sint scripturas, an conciones Pauli et historia Iesu cum Prophetiis convenirent. ubi itidem nobilitas virtutem, non genus significat. Sic Rom. 16 Andronicus et Iunia dicuntur fuisse nobiles inter Apostolos. tametsi ibi rectius verteris insignes, cum sit in Graeco ἐπίσημοι. Porro in illo 1 Cor. 1, Non multi nobiles, non multi


127. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 377 | Paragraph | SubSect | Section]

i. summam potentiam aut dignitatem. Quod mox ibidem explicatur, ut nempe Christo incuruentur omnes caelestes, terrestres et in feri. quod et ipsemet alibi exponit dicens: Data est mihi ois potestas in caelo et in terra. Sic et Hebr. 1. dicitur, excellentius nomen angelis esse sortitus. Quod itidem ibi exponitur quia vocetur, sitque filius Dei, et omnia eum adorare cogantur, cum alii sint ministratorii spiritus. Iac. ca. 2 dicit, divites blasphemare illud bonum nomen, unde pii sunt denominati: nempe Christum, Evangelion, et totum Christianismum. Apoc. 2 pollicetur Christus, victori


128. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 414 | Paragraph | SubSect | Section]

] Posteri ipsorum in ore ipsorum ambulabunt i. impii posteri mores, sententias et praescripta maiorus [?: ] rum sequentur. Transgredi os Domini: 1 Sam. 15. [?: ] quia transgressus sum os Domini, et sermonem.i. mandatum Domini. Ponitur et pro testimonio, quod est itidem quasi quidam effectus aut sensus sermonis Deut. 17, In ore duorum aut trium testium interficis tu. pro, ad testimonium, vel consentienter testantibus [?: ] bus aut trib. hominibus. Sic et illud accipiendum est. In ore duorum aut trium testium, statuetur aut [?: ]


129. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 418 | Paragraph | SubSect | Section]

nobis ostium sermonis, ut loquamur mysterium sermonis. Tametsi hoc quidam referant ad apertionem oris Paulini: sicut illud Eph. 6, de quo dictum est supra in vocabulo Oris. Sic et 2. Corinth. 2, haec phrasis usurpatur: Cum esset mihi ostium apertum per Dominum. Aperire gentibus ostium fidei, itidem per metaphoram alteri vicinam significat, eas admittere ad fidem. Apoc. 3, Ecce dedi ostium apertum coram te. id est, aditum ad placandum Deum, et ad poenitentiam. Iohan. 10, Christus se vocat ostium ad oves. Et ait, Omnes eos esse fures et latrones, qui per hoc ostium non intrent. Est


130. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 418 | Paragraph | SubSect | Section]

itidem per metaphoram alteri vicinam significat, eas admittere ad fidem. Apoc. 3, Ecce dedi ostium apertum coram te. id est, aditum ad placandum Deum, et ad poenitentiam. Iohan. 10, Christus se vocat ostium ad oves. Et ait, Omnes eos esse fures et latrones, qui per hoc ostium non intrent. Est itidem metaphora. Causa eius est, quia per Christum habetur aditus tum ad cognitionem, tum et ad gratiam patris, et denique ad omnia dona spiritus, omnemque aedificationem in Ecclesia Dei. Praeterea nisi quis per Christum, eius doctrinam et passionem, veniat ad pascendas oves, necessario eas


131. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 437 | Paragraph | SubSect | Section]

loquitur, ut ex dictis (Peccatum vestrum manet nobis, etc. Si non credideritis, in peccatis vestris moriemini) patet. Alio qui plerique intelligunt de unico incredulitatis peccato. Sic Isaiae trigesimo quinto, Fecit Dominus in eo concurrere omnium nostrûm peccata: peccatum itidem omne in universum notatur. Huc et referantur appellationes, seu aequipollentes voces, quae omni in universum peccato competunt. cuiusmodi sunt in Veteri testamento, Delicta. Iob decimotertio, Scelera mea et delicta mea ostende mihi. Levit. 5. Adducat pro delicto suo domino. Item Levit.


132. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 446 | Paragraph | SubSect | Section]

iustitia aut meritum Christi exhibetur ut aboleantur nostra peccata: et inter alia ille impurissimus gentilismus, quo tunc totus mundus erat conspicatus. Mirum vero est, Osiandrum διὰ, propter, [?: ] ad causam efficientem: alium vero quempiam itidem doctis, ad finalem referre voluisse. Sed utriusque significationis habes illustre exemplum in fine Rom. 4, Qui traditus est propter peccata nostra, et resurrexit propter iustificationem nostri. ubi


133. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 448 | Paragraph | SubSect | Section]

ad verbum interdicens, quam prohibens eos nimium sollicitos esse de victu, seque commeatu onerare: cum vellet eos expeditos esse, et cito illud curriculum praedicationis absolvere, ac ad se redire. Contra Luc. vigesimosecundo, sub passionem suam, iubet eos et peram accipere, et gladios emere: itidem non haec ad verbum mandans, sed per allegoriam eos monens, instare durissimum certamen et gravia pericula, ac difficultates, ad quas perferendas se spiritualibus armis ac instrumentis praeparare debeant, ac praesertim animum suum verbo Dei et firma fide ad hasce difficultates perferendas


134. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 448 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] lis ac dentibus consistit. Sicut mox sequitur: [?: Detes ] impiorum contrivisti. Sic et CHRISTUS de quavis contumelia dicit: Si quis te percusserit in dexteram maxillam, obverte ei et sinistram. [?: Per- ] [?: p-gno ] , Isaiae quadragesimooctavo, est itidem aliquem ignominiose tractare ac caedere. Sic et Christo, ac Paulo etiam, in iudicio colaphos infringebant. In Apocalypsi Capite octavo, Percutere tertiam partem lis: id est, obscurare. et undecimo Cap percutere [?:--ram ] omni plaga: id est, vastare variis


135. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 452 | Paragraph | SubSect | Section]

vocare deberent, ut quibus inter flectendum nulla prorsus radicalis litera decedat aut depereat, sicut aliis quae horum respectu quasi manca aut mutila inter coniugandum fiant, eoque Defectiva vocentur. Cum voce [?: Perfectio-- ] : saepe veritas aut fidelitas coniungitur, quae itidem integritatem ac sinceritatem notat. Sic Ezechias orat 2. Reg. 20, et Isaiae 38: Obsecro Domine, recordare quod ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto, et fecerim quod rectum est in oculis tuis. id est, sincero animo egi, et promovi veram religionem, et quaecunque tibi grata


136. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 452 | Paragraph | SubSect | Section]

totius humani generis in se recepto, iustum fieri, aut iustitiam obedientiae et passionis pro nobis praestare. Sic quoque Hebr. 5 dicitur: Quamvis filius esset, tamen didicit ex iis quae passus est, obedientiam: et perfectus factus, extitit causa salutis aeternae omnibus auscultantibus ipsi. ubi itidem de illa perfectione praestitae plenissimae iustitiae ac obedientiae pro toto humano genere agitur. Hebr. 7, sermo iuramenti post legem facti constituit sacerdotem filium Dei in aeternum perfectum. id est, cuius perfectio aut acquisita iustitia perpetuo valet ac prodest credentibus


137. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 464 | Paragraph | SubSect | Section]

erat pollicitus. Est autem dictio haec plane Graeca. nam et Isocrates ea utitur in τραπεζητικῷ. Ἐμέ δέ πολλῶν ἀκουόντων ἔξαρνον πληροφορηθεὶς γεγονήσθαι, μηδὲν κεκτῆσθαι: ubi itidem magnam noticiae certitudinem significat. Porro quoniam saepe utiliter Etymologiae ac primariae significationes inquiruntur, eo quod aliquanto penitius vis ac natura vocum ea ratione perspicitur, breviter de huius quoque vocis origine dicemus. Opinor hanc vocem hic metaphorice poni. Nam nec


138. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 466 | Paragraph | SubSect | Section]

poenitentia necessario iusti-ficationem praecedat, hac ratione bona opera aut nostra nova obedientia in articulum Iustificationis inferitur. Quidam etiam confundunt poenitentiam cum renovatione, seu cum mortificatione veteris Adami, et vivificatione, generatione aut conditione novi: quae confusio itidem non levia damna affert. Verum de Libello de Iustificatione, illarum duarum multum differentium rerum plura discrimina ostendi: quem audeat studiosus veritatis Lector, Propositione septigesimaseptima. ¶ Disputare solent Scriptores, quaenam modo accipiendum sit, quod dicatur Deum poenitere


139. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 483 | Paragraph | SubSect | Section]

veneritis ad terram Canaan, et plantaveritis arbores frugiferas, praeputiabitis praeputium fructuum eius: tribus annis erunt vobis praeputia, non comedentur. id est tribus primis annis habebitis eos fructus pro immundis et prophanis, eosque abiicietis, sicut vestra praeputia soletis. Tertio, itidem per metaphoram indicat haec vox nativam carnalemque cordis nostri caecitatem, perversitatem ac pravitatem, quae omnino a piorum mentibus removenda sit: nempe totum veterem Adamum, aut corruptam hanc naturam, quatenus ex utero matris nascitur. Deut. 10, Circumcidetis igitur praeputium


140. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 495 | Paragraph | SubSect | Section]

eos debere inter vera ac spiritualia sancta et prophana distinguere, nempe inter peccata et recte facta, et praesertim inter vera et falsa dogmata. Quo etiam illud Prulinum ὀρτοθομεῖν, id est recte secare, spectat. PROFERO verbum itidem perspicuum est. Nu. 13. Protulerunt infamiam terrae, quam exploraverant. id est, sparserunt rumores tristes de illa terra, infamarunt eam apud vulgus. Gen. 14. est clare tum in Hebraea, tum et in Vulgata, quod Melchisedec protulerit panem et vinum exercitui Abrahami: et tamen quidam


141. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 503 | Paragraph | SubSect | Section]

denotans: ut Matthaei nono: Cum publicanis et peccatoribus comedit. Matthaei decimooctavo: Sit tibi ut Ethnicus et publicanus. Matthaei vigesimoprimo: Publicani et meretrices praevenient vos in regno caelorum. In Italia, ubi etiam sic vectigalia vendi solent, datiarii, quos illi vocant, itidem male audiunt. In Germania non perinde in vitio nomen hoc ponitur: quia vectigalia non venduntur, sed recta nomine principum exiguntur: eoque illi ministri non perinde habent vel causam vel occasionem homines expilandi et praeter ius onerandi. PUDOR, pro ignominia interdum in


142. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 509 | Paragraph | SubSect | Section]

Interrogant me de iudiciis iustitiae, et propinqui mihi esse volunt. Non dixi Israeli, Frustra quaerite me: Isaiae quadragesimoquinto. idest, promisi magna bona meis cultoribus. 2. Paral. 34: Iosias cum adhuc puer esset, coepit quaerere Deum David patris sui. Quaerere faciem Dei, itidem aut consulere Deum, aut adire tabernaculum Dei cultus gratia, denotat. 2. Sam. 21: Et quaesivit David faciem Domini de fame: id est, consuluit, interrogavit. Sic 2. Paralipom. 9: Omnes reges quaerebant faciem Salomonis: id est, cupiebant videre et audire eum, ventitabantque ad eum multi


143. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 514 | Paragraph | SubSect | Section]

רע ra, malus: quasi dicat, Tu male vel malum tibi. Alii tantum interiectionem quandam irati animi esse putant. Alii â sputo deduci, quod vocant רוק: sicut Germanice dicas, Pfui dich. Du wirst ein pfui einlegen, quod itidem non procul ab interiectione differt. Ego scriptionem Heb. respiciens, puto significare levem, vanum aut etiam nihili. Solet enim hoc epitheto רקים rekim usitate leves et improbi homines notari. ut Iudic. 7 dicitur Abimelech conduxisse leves et


144. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 515 | Paragraph | SubSect | Section]

quas vel videre vel attingere collectores non potuerunt. Isaiae 24. Sic erit in medio terrae, in medio populorum, sicut excussio oleae, sicut racemi, quando facta fuerit vindemia. pro, tam pauci cladi superstites remanebunt, quam pauci racemi in vitibus, aut baccae in oleis. Racemare itidem per metaphoram significat, illos superstites priori cladi colligere ac perdere. Hieremiae sexto: Racemando racemabunt, tanquam vitem reliquum Israelis. Sic Iudicum vigesimo: Racemaverunt eos in semitis quinque millia virorum. id est, post primam pugnam, caesamque ac fusam aciem,


145. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 520 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: Imping--- ] est rectus, et recalcitravit. Vocatur Rectus iure, non actu, seu tantum nominetenus talis. Sic et mox sequenti capite: Et fuit in recto rex, cum colligerentur [?: cap--- ] populi, simulque trib. Israel. Isaiae quadragesimoquarto, itidem populum Israeliticum, id est, totam [?: ] Ecclesiam hac voce nominat: Sic dicit Dominus factor tuus, et fictor tuus, qui te adiuvit inde ab utera. Noli timere serve meus Iacob, et Iesurum rectissime, quem elegi. Sic Danielis undecimo, quidam exponent de Iudaeis vocem Recti,


146. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 541 | Paragraph | SubSect | Section]

indui autem me sacco obsecrationis. Sicut vero indui sacco, luctum, dolorem ac calamitatem significat: ita contra Exuitio sacci, liberatione a dolore, luctu ac calamitate denotat. Psal. 30: Convertisti planctum meum mihi in chorum, solvisti saccum meum, et accinxisti me laeticia. Itidem effectus per metalepsin aut metonymiam, causam indicat. [?: ] calum nigredine et sacco, est, ei nubes atras inducere, cum alioqui formosissimam faciem habeat. Hoc indicio ostendit Deus suam omnipotentiam, Isaiae 50: Ecce ego induo caelum nigredine, et quasi saccum pono


147. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 542 | Paragraph | SubSect | Section]

ex parte nostri, qui certo pollicemur, nos soli [?: ] Deum culturos: eaque ratione, quam ille nobis praescribit, ab eoque salutem temporariam ac aeterna per et propter filium suum expectaturos et petituros, ac denique Satanae et mundo inimicitias denunciaturos. [?: Te- ] itidem apta conveniensque ratio etymologiae illa [?: ] posset, quod sicut olim milites se iuramento astringebant suo duci, quod illi Sacramentum vocaverunt nos quoque in Baptismo, et altera sacra caeremonia [?: ] Christo duci nostro plane ad spiritualem militiam


148. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 552 | Paragraph | SubSect | Section]

in suis Scholiis Haggaei secundo, ubi quaeritur, An vestis attingens sacras carnes, aut alias res, sanctificetur exponit verbum Sanctificationis, per contaminationem, aut pollutionem. Sic et Deut. 22, ubi prohibetur seminari ager diversis seminibus, ne simul totus fructus sanctificetur, itidem in Scholiis, de contaminatione exponit. Sic per contaminationem locum Haggaei exponit etiam Kimchi, et R. Abraam. Talem opinor sensum esse etiam versiculi Isa. 65: Qui dicunt, Secede tibi, ne attigeris me, quia sanctificabo te. id est, cum sis indignus qui me sanctissimum attingas,


149. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 555 | Paragraph | SubSect | Section]

con-it ] , et nobiscum agit, nobisque sua spiritualia bona beneficiaque communicat. Idem quoque ibidem [?: affir- ] , tres esse in caelo qui testificentur de Christo et eius erga nos beneficiis: nempe patrem, filium, et spiritum sanctum. et tres etiam esse adhuc nunc in terris qui itidem de iisdem reb. testentur: nempe spiritum sanctum. in singulorum cordib. clamantem et loquentem per os doctorum, ac per scripturas, et deinde aquam et sanguinem: i. duo sacramenta seu foedera, quorum prius quidem lotione aquae peragitur et confirmatur, posterius vero distributione


150. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 567 | Paragraph | SubSect | Section]

6 est, non esse auditum malleum, aut securim, aut ullum instrumentum ferreum in extructione templi: quia nempe omnia fuerant iam antea secta et praeparata, ut solum collocatio aut compositio praeparatarum partium sive lapidum, sive lignorum superesset. Securis ad radicem arboris posita est, itidem proverbialis locutio fuisse videtur. Significat autem imminere alicui extremum exitium. Sumpta autem est haec similitudo aut metaphora a caesoribus lignorum, qui alias tantum ramos abscindunt ex arboribus, truncum relinquentes ut porro ligna ferat: alias ad imas radices truncum succidunt ut


151. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 573 | Paragraph | SubSect | Section]

Ecclesiae personam gerunt, etc. SEPTEMPLICATIO multo magis ingentem quantitatem, et quasi infinitum quid denotat. Gen. 4, Septuplum vindicabitur Cain, et Lamech septuagies septies. Sic et Christus Matt. 18, iubet septuagies septies proximo iniuriam condonari. Septuplum itidem magnam copiam declarat. Psal. 79. Redire vicinis nostris septuplum in sinu eorum. Micheas Septem et octo pro innumeris ponit. Sic Latini Sexcentum ac mille, et Graeci Myriades pro infinito numero uti solent. Plus millies audivi inquit ille.


152. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 581 | Paragraph | SubSect | Section]

peccata. Nam sicut quae obsignantur, concluduntur, ac ab hominum conspectu removentur: sic Deus peccata nostra post suum tergum, atque adeo in profundum maris abiicit, ut perinde non cernantur, sicut illae literae aut liber sigillatus legi non potest, nec debet, ut est Apoc. 5 et 6. Dicitur itidem et visio et prophetia obsignari: quod aliqui eadem reclusionis et quasi abolitionis metaphora exponunt, iuxta illud Christi dictum: Lex et prophetae usque ad Iohannem. Possis tamen etiam illam supra indicatam, vicinioremque metaphoram confirmationis hic intelligere, quia prophetiae tunc


153. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 585 | Paragraph | SubSect | Section]

dixi. ut Philippens. secundo, Esse informa Dei, est, esse vere Deum: Esse vel Suscepisse formam servi, est, vere factum esse servum: Factum esse in similitudinem hominis, et vere factum esse hominem: Repertum esse in specie aut [?:---- ] sicut homo, itidem significat vere esse hominem. Nectamen illae voces, Forma, Similitudo, ac Species, ociosae sunt: sed significant illa quasi adiuncta Deo aut homini: ut est Dei gloria et felicitas, ac hominis tristis conditio, multiplexque miseria. Sic CHRISTUS dicitur esse imago Dei, Colossens. primo, ut


154. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 593 | Paragraph | SubSect | Section]

veteres maxime urserunt: quamvis non sine extremo quorundam abusu. Quidam enim, ut Origenes, omnem tandem grammaticum verboris sensum, ut literam mortuam abiecerunt: et suas allegorias, vel potius mythologias pro spirituali sensu Ecclesiae venditarunt. Secundo, ratione obiecti, omnis itidem et Legis et Evangelii doctrina sine Spiritu S. efficacitur intus docente, homini carnali ac sibi relicto Litera est, et appellatur. Tametsi enim et Legis et Evangelii doctrina spiritualis est, hoc est, a Spiritu S. tradita, et ad vitam spiritualem ac aeternam data, Rom. 7: vitio tamen


155. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 594 | Paragraph | SubSect | Section]

inquit Christus: Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent. Denique iuxta Pauli illud, est nobis odor mortis ad mortem. Contra si adsit spiritus utraque et Legis et Evangelii doctrina suo loco et ratione nobis salutaris est. Quarto, caeremoniaria illa aut externa pietas, quam itidem literam vocari diximus interficit hominem: non est ei causa vitae, sed damnationis. Contra, vera pietas habet (teste Paulo) promissiones et huius et futurae vitae. In ea est praecipue fides salvifica, quae ex Christi plenitudine haurit iustitiam et vitam aeternam. Caeterum ut tanto magis


156. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 599 | Paragraph | SubSect | Section]

lachrymans queror, et invoco Deum. Isaiae 40, En gentes sicut stilla situlae, et ut pulvis tenuis staterae reputantur. id est, pro re minima, ut est a quae gutta de vasculo pleno aquae alicubi circa fundum exterius dependens. [?: ] etiam dicitur furor et maledictio Dei super aliquos itidem per metaphoram: 2 Paralip. 12, Neque stillabit foror meus contra Ierusalem. id est, non diu durabit, aut non ultra poenas suas super illos caelitus, velut tristem quandam pluviam aut stillicidium demittet. Sic Daniel. 9, Propterea stillavit super nos maledictio. Sic supra in verbo


157. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 625 | Paragraph | SubSect | Section]

tanqua in calamitatem ac exitium dedo. 1. Reg. 14, Tradetque Israelem propter peccata Ieroboam, [?: sub-l ] . in maledictionem ac exitium. Sic significanter accipitur de exitiali traditione, cum et Ioan. 3 Christus se [?:-ipsum ] pro nobis tradidisse dicitur. Sic itidem in pessiman partem accipitur etiam pro prodo, cum Iudas dicitur tradidisse Dominum. ubi παραδιδόναι pro προ ponitur: unde factum est, ut minus Latine loquentes [?: ] et Traditorem,


158. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 642 | Paragraph | SubSect | Section]

hominibus [?: nau---- ] moveat. Sic Psal. 22, Christus dicit se esse vermem, non hominem: quem videlicet quivis contemnat ac conculcet, abomineturque. Sic et de piis, qui plerunque abiectissimi sunt, dicit Daus Is. 41: Noli timere vermis Iacob. Sic et Iob 25. Deinde itidem per metaphori significat perpetuum cruciatum: quia vermis tum in signa tum etiam in animalib. (sicut crebro claudicantium [?:---que ] des invadunt (perpetuô rodit et absumit. Is. 66. et [?:--- ] 9: Ubi vermis eorum non moritur, nec ignis extinguitur.


159. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 647 | Paragraph | SubSect | Section]

mactatum. 1. Sam. 25, Et tollam panem meum, et aquam meam, et victimam meam, quam occidi tonsoribus meis, ut dem tibi. id est, carnes quas tonsoribus praeparavi. Vocabulo victimae significat Deus Ierem. 46. maximam caedem exercitus Aegyptii ad Euphratem fluvium. Quae loquutio aut Hebraismus itidem in voce Sacrificum expositus est. VIDERE verbum valde varie accipitur. primum autem propria eius significatio notissima est. 1. Sam. 16 dicitur: Homo videt quae patent, Deus vero cor respicit. et 2. Corinth. 4: Quae videntur, temporaria: quae non videntur, aeterna. Sic


160. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 652 | Paragraph | SubSect | Section]

inique aliquid egerit, castigabo eum in virga hominum, et plagis filiorum hominum. Contra, ferrea virga confringere, sicut vasa testacea, Psal. 2, est, summa aut divina poena castigare. Thren. 3. Ego vir, qui vidi afflictionem in virga indignationis eius. Virga et baculus ponuntur itidem per metonymiam pro cura pastorali. Psal. 23, Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. idest, tua paterna cura et regimen, quo me perinde ut ovem tuam regis et tueris. Locum Zach. [11,] Accepi mihi duas virgas, unam vocavi Decorem, et unam vocavi Corruptores, et pavi


161. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 680 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ad ius eius, etiam absque precio revertebatur. Pascha, transcensus: Hebraeum est, non Graecum. Transcensus vero idcirco dictus est, quod Hebraei ab Aegypto in terram repromissionis transcenderunt. Certe Pascha nostrum est, quod Salvator ab inferis resurgens, caelorum regna transcenderit. Phase, itidem Pascha est, transcensus, vel transitus. sunt qui magis transcensum, vel transitum ex hoc appellatum affirmant, quod eadem nocte Dominus per Aegyptum transierit, cum Aegyptiorum primogenita cuncta percussit. Pentecoste, quinquagesima, Graecum est. Huius quinquagesimae figuram annus Iubilaeus


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.