Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fere

Your search found 924 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 639-645:


639. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

instructa, picturis, imaginibus reliquoque ornatu decora spectabantur. In quibus quotidie a iuvenibus aetateque provectis doctrina Christiana recitabatur, reliquaeque sacrae psalmodiae et sacra decantabantur. Iucundum erat videre, (ut mihi ipsi, qui inde expulsi sunt, narravere) qualiter omnes fere Hispanicum sermonem bene scientes, ad omnia dociles, in omnibus economicis reliquisque bene versati, ad instar Hispanorum terram excolebant, equos instruebant, boves et tauros domabant, patres in omnibus pietatis officiis adiuvabant; ante duos vero annos prohdolor 9 non sine


640. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

intravit pater quidam Neapolitanus pater Nicolaus de Prado nunc ibidem Rector. Ante 5 circiter annos, magnoque cum animarum fructu solida pietatis Christianae pro Indis fundamenta iecit, ut inter hoc temporis spatium quinque circiter animarum millia 3 aliorum patrum adiutorio fretus baptizaverit; fere omnes ad populos reduxerit, doctrinam Christianam docuerit, plurimaque bona fecerit. Cooperarius eiusdem ac subditus nunc est Pater Thomas Revell ex eadem mecum Provincia Austriaca, qui strenue inter ardua montium laborat, ut necdum fonte baptismatis ablutos, diluat, ut errantes per avia et


641. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

Missio eius a haureto nomen deducit. 2 circiter diebus Chinipa a Sancta Agnete, ubi pater eiusdem Rector habitat distans. Magis 43 ad occidentem sunt Cianloae Missiones ac inde versus septentrionem Sonorae missiones iacent. Omnes hae velut antiquae plerisque cognitae sunt, omnes fere Christiani ibidem vivunt. nunc adhuc magis ad praedictam orbis partem aperta est nobis ianua 44 ad novas gloriosissimas missiones. California (insulane an peninsula sit) gratissima totisque novis 45 expedita terra, ubi aliqui margaritas ac


642. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

milliaria in latitudine, salubriorem ceteris aeris temperiem amoeniorumque situm a natura matre nacta; intermixtis collium camporum montiumque varietatibus gratiosam desiderabilemque se se suis exterisque praebet. Hinc ab argenti aurique fodinis pretiosa, divitum metallorum faecunda Mater totam fere Americam ac exinde Europeas partes abunde ditat, inde copiosa armentorum pecudumque ubertate facilem reddit vivendi rationem; incolarum multitudine, rivulorum aemoenitate longe extensis in planitiem campis amplissima laetitiae suppeditat argumenta, nec nimio 48 ut Africa


643. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

in iis dormire possint aut stramine tectae aut luto obiter factae. Sibi ipsis sunt fideles, nec facile unus alteri quidquam furatur, prius fame peribunt. Huc illuc divagari solitae per menses solas reliquunt domos. Colore sunt plerique fusco, subnigri, vivis oculis, corpore robusto et sano fere omnes, paucos videre est, quos natura claudos, caecos, surdos, mutosve luci ederet 70 . Hinc, nisi per aliquod sinistrum accidens in aliquod simile malum quispiam delabitur, vix aliquem videre est simili morbo laborare. Inconstantissimi in instanti in contraria aguntur, ut, qui nunc


644. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

pro pectine utuntur. Signati omnes in facie. Haec signa sibi radicibus exurunt, dicunt, quod puellae, quas adamant, et, quas sibi in futurum pro sponsis deligunt, in signum amoris illa exurant. Omnes alios pilos in corpore et barba sibi vi evellunt et eradicant, ut fere omnes sint sine barba; nostros ob barbam hetsabogamae 96 sive barbatos vocant. Ceterum, quo ad Divina ignorantissimi et licet ad baptismum suscipiendum, ut et 97 veniant frequentes, tamen in doctrina addiscenda Christiana sunt negligentissimi. Hinc paucissimi, qui


645. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

se illico ad aliam transferunt prioremque deserunt aut etiam exurunt. De reliquo ad opera externa praecipue mechanica sunt valde habiles, tarde perficiunt sed bene. In vestitu colores amant, singuli in capite pro venustate ex lana varii coloris cinctorium gerunt. Pueri usque ad octennium fere omnes nudi incedunt, solum, quando templum intrant aut domum patris, pallio illo laneo se tegunt. Puellae et feminae usque femora nudae domi, cum ad patrem vel templum eunt, scapulare super se ponunt, porro licet sic incedant. Non timent pluviam aut frigus, sed si rigorosissima 109


Bibliographia locorum inventorum

Rattkay, Ivan (1647–1683) [1683], Relatio Tarahumarum Missionum eiusque Tarahumarae Nationis Terraeque Descriptio, editio electronica (), 9250 verborum, Ed. Ludwig Fladerer [genre: prosa oratio - relatio] [word count] [rattkayitarahum].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.