Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fere

Your search found 924 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 665-671:


665. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

STAY S. P. D. In humaniorum artium studiis usuvenire solet, CARDINALIS AMPLISSIME, ut eam quam quisque profitetur, patere latissime facultatem putet, atque ita cum reliquis fere omnibus doctrinis colligatam ac nexam esse, ut qui rite illam assequi velit, caeteris omnibus ornatum atque instructum esse oporteat. Neque enim aut perfectus Orator aut excellens Historicus videtur iis, qui earundem artium leges


666. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

scribendo secutus sis ipse. Quem Musarum etiam minime studiosum non ad legendum trahant ea, quae ab ipso versibus sunt reddita? Cui non illa antiquioris sermonis urbanitas mire placeat? Ab Epicuro et ab Epicureis quae ante illum tradebantur, scimus propter incompositum dicendi genus non ab aliis fere, nisi qui ab eadem disciplina essent, legi solita: nunc eorumdem cognoscendorum cui non ea in dicendo venustas mirificam cupiditatem excitat? Verumtamen, quo magis hanc in illo praestantiam admiramur, accidit, ut eo molestius feramus tantam elegantiam tam absurdis sententiis adhibitam esse, et


667. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

si haec potius reddere voluisses (quamquam nec interdictum tibi putas, ne horum etiam pleraque desumas, et nonnulla transferas ad ejus rationem, cujus e fontibus praecipue rem hauris) neque ea versibus convenissent, quippe quae calculis ac Geometriae rationibus nimis sunt impedita, neque cum hi fere omnes Philosophiae potius partem aliquam attigerint quam universam pertractarint, eadem satis esse potuissent Naturam rerum omnem persequenti. Quae vero a Cartesio traduntur, et seriem rerum omnem suppeditant, et nescio quomodo liberalius sunt dicta et versibus magis accommodata. Quid quod et


668. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

et aliorum deinde opera ac studiis eo crevit eadem atque processit, ut nunc tandem illud merito quis usurpaverit, quod a Platone dici solitum accepimus, se Diis maximas habere gratias, quod eum vivere fecissent, quando Philosophia potissimum vigeret. Etenim brevi tempore fere una haec aetas nostra plura vidit, quam antea multarum aetatum serie cognita fuerint. Quae ego omnia si uni eidemque Cartesio accepta refero, non temere id mihi quidem videor facere. Ut enim solemus, quidquid terrarum in orbis circumnavigatione aliorum industria ac labore compertum est, eis


669. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

viderer idcirco id facere, ut amplior inde pars laudis tanquam cum illo communicatae tibi redundare possit. Nam ego quidem semper duxi non exiguum esse meritum eorum, qui, quae ab aliis sapienter sunt inventae, ita reddere possint, ut in communem usum ea derivent; et si utilitate rem metiamur, eos fere aeque ac doctrinae Auctores ipsos benemereri de bonis artibus. Sed horum qualiscumque sit laus (neque enim quidquam affirmare ausim, ne tua causa facere videar), eam quidem omnem eximie ac singulariter a te comparatam esse existimo. Tanquam enim ex adytis Philosophiae ad omnium


670. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

transferre aggrediaris. Novi equidem et quanta sit operis difficultas, et quam pene sit desperandum ea versibus assequi posse, quae nonnisi Mathematicorum sermone expediri videmus; sed facit, ut te horter ipsamet rei tam arduae praestantia ac magnitudo; et ex eo, quod hactenus in quamplurimis fere aeque difficilioribus praestitisti, conjiciens, idem etiam in hoc praestare te posse confido. Ne tamen imparati ad rem veniant, qui haec legent, atque ut omnium rerum seriem non explicatam (secus enim commentario opus esset) sed


671. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

continentur. Hoc loca refelluntur ii, qui ab aspectu Siderum futura preadicunt. Viam Lacteam ex confertissimarum stellarum multitudine confici ait. Fixa Sidera videri inaequalia propter inaequalem eorum a nobis distantiam; eaque primae Magnitudinis esse, quae nobis vicinicia sunt; et totidem fere Solis vorticem circumdare, quot aequales globi medium globum circumtangere possunt: his ordinem siderum secundi Honoris superaddi, atque ita deinceps ad vers. 1420. A calestium rerum contemplatione ad Terrae figuram explicandam devenit; illam rotundam esse, et ex ejus


Bibliographia locorum inventorum

Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.