Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fere

Your search found 924 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 712-727:


712. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

quam aut ego expectabam, aut ipse receperas, praestitisti; remissius enim acturum te putabam, neque ea tam facile traditurum, quae nimia septa essent explicandi difficultate. Nunc omnia fuse, copioseque persequutum esse te video, nihil ut fere in summa rerum obscuritate aut sit praetermissum, aut a carminum cultu, atque humanitate detractum. Ain vero? Pergin tu Musas, omnino ut sapiant, adigere? miror equidem illas tantopere morigeras esse factas, atque a risu,


713. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

opportune actum est a te, qui leniore primi de Cartesiana Philosophia operis argumento, quo facilius obsequi vellent, cum semel induxeris, freno velut jam recepto, quocumque libuerit, impellis, ac moves. Quapropter tibi ego plurimum, ac fere aeque mihimetipsi gratulor. Nosti enim quamdiu a te flagitarim, ut, cum in tradendis illius doctrinae rationibus, quae a Cartesio est instituta, non mediocrem legentium comprobationem esses consequutus, eo loci minime consisteres,


714. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

gloria cumulasse. Eundem investigandi modum Galileus, immortale illud Italiae lumen, cum tenuisset, praeclarissimis etiam inventis exornavit; adscivit enim Geometriam Philosophiae praesidium alterum pernecessarium. Sed fere interciderat aliquandiu praeclara haec Naturae inquirendae ratio iterum ad comminiscendi delapsa licentiam, donec a Newtono restituta est, atque in ampliorem formam reddita, quam unquam antea obtinuisset. Incredibilem enim ille vim,


715. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

et perfecisse videri possit. Atque utinam ab his, qui deinde ad has disciplinas excolendas sese conferunt, ampla quaedam, atque insignia rebus hisce, ac rationibus incrementa adjungantur. Sed nescio, quo pacto accidit in artibus fere omnibus, ac doctrinis, ut cum aliquem excellentem gradum attigerint, eo loci consistant, et non modo non ulterius proferantur, sed retro plerumque referri soleant. Ita fit, ut quemadmodum Homero bene constitutae fabulae laudem tot


716. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]


620   Axis item nunc est brevior transversus, et idem
621  Longior, hasque plagas caeli nunc respicit, atque
622  Nunc illas, servent cum sex ea sidera semper,
623  Ut fuit, axem, unâque fere in regione locatum:
624  Praeterea, velut illorum, non constat in una
625   Semper planitie lunae orbita, nutat in oras
626  Sed caeli varias, diversaque sidera spectat:


717. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

in his etiam elegantioribus litteris intelligentiam intuerer. Nam illum quidem multis esse ac gravissimis disciplinis egregie instructum ex summa, quae mihi cum illo intercesserat, necessitudine satis noveram. Siquidem quotidie fere una cum aliis eruditis viris, quorum familiaritate utebamur, sive illum conveniebam, sive ad me ille commeabat. In quorum consuetudine cum elegantissimorum hominum sermonibus omni urbanitatis, ac litterarum suavitate conditis plurimum


718. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

condiendam doctrinam. Hunc in modum musicarum rationum effigie leviter ac venuste adumbrata caelestium conversionum naturam ac mores expressit: ut quaecumque de illa trahendi vi, et gravitatis legibus deinde sunt comperta, universa fere sub hic uno fidium involucro fuisse inclusa videamus. Quare cur caeterae etiam philosophiae partes sane minus difficiles atque involutae, aeque explicari non possint, cum haec tam obscura ac multiplex gravitatis ratio fuerit unius


719. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

isthaec omnia possunt, quid jam erit ab eorumdem praestantia fabularum decessione detractum? Aut cur non aequo animo fictis illis commentis careamus, cum haec eadem nec minus ubere ornamento compensent, nec ipsi fabulis fere dissimili? Hoc loco A. bene, inquit, narras, cum has poetarum formas, ac dicendi figuras fabulis similes affirmas. Ex iis enim, quae paulo ante commemorata sunt, tam inter se finitimae atque affines videntur, ut haud


720. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

ad rudiorum intelligentiam primo adhibitae, deinde contraherentur in hos breviores dicendi comptus, quasi figuras, quibus et communis sermo, et poetarum oratio praesertim esset elegantior. Nonne in paucis saepe verbis, et singulis fere vocabulis hujus originis vestigia, ac similitudinem deprehendimus? Verum ego vos ab instituto sermone pene abduxi, dum a rebus ad verba revoco: quare ad reliquas formarum opportunitates, et Didascalicorum virtutes quaeso pergite. Tum


721. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

didascalici carminis tuendi studio nos esse fortasse plus aequo abreptos. Cum enim Didascalicos in poetarum civitate initio vix retinuerimus, paulatim ad primos subselliorum gradus adducimus, et jam cum ipsis credo majorum genitum poetis fere contendimus. Tunc A. equidem, inquit, neque turbas metuo ab his minime ambitiosis civibus, neque ullam arbitror, aut certe levem esse posse contentionem ordinum inter se dissimilium. Sejunctae cuique sunt sedes, dispares


722. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

dicere, quid esse poterit ad agendum amplius, quid hac mundi universitate majus, quid nobis opportunius? Illae Graecorum concertationes, atque ipsa Romani Imperii constitutio, quam minutae res atque angustae videbuntur, quam ad nos fere nihil pertinentes, si huic tantae magnitudini, totque commodis conferantur. At de illa, inquit A., magnitudine, atque utilitate rerum agimus, quae sensu ipso per se gignitur, suaque sponte nos excitat. Sint enim haec, quae de naturae


723. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

Nosti enim, quem ictum habent, quo pellunt animos, falsae illae atque inanes affectiones; quam jucunde agitamur, cum amamus, cupimus, expavescimus. Similitudine rerum abrepti nos ipsos in illis fortunae commutationibus versari fere credimus, et affinitatis quadam conjunctione commovemur. Haec ab ipsis naturae initiis profecta, et in omnium insita sensibus subito nos excitant; illa autem, quae tam longe a nobis remota intelligendo diuque meditando vix assequimur,


724. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

tantae magnitudinis animadversione excitatus, quam se antea hospitem ac peregrinum in hac naturae universitate fuisse mirabitur! Cumque se non unius loci popularem, sed mundi ipsius tanquam ingentis municipii civem agnoscet, quam illum fere poenitebit rerum atque commoditatum omnium, quae angustis nostrarum urbium ac regionum spatiis coarctantur! Quam nihil majus reputabit, nihil quod nostra magis intersit, quam hunc tam ingentem rerum omnium ac tam praeclarum ordinem!


725. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

scribentibus expetimus? Qui quidem scribendi officio facere satis putantur, si a peritis earum rerum, de quibus agunt, probentur. Qui historiis scribendis dant operam, cum de regionum situ, de instruenda acie accuratius dicunt, ab iis fere solis, qui locorum descriptiones rite teneant, et militari scientia instructi sint, intelligi probe possunt, neque tamen praeclare conscriptae historiae laude carent. Nemo Aristotelem, nemo Platonem non inter summos egregie dicendi


726. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

inesse posse in eorumdem versibus praestantiam, et quae cum ipsis epicis facile possit contendere. Tum B. sed ne plus aequo Didascalicis, inquit, videamur tribuere, ad illam normam, si placet, rem perpendamus, qua una fere in caeteris artibus aestimandis utimur; nimirum quo quaeque acriorem animi vim atque ingenii aciem postulant, eaedem ut majore etiam in laude sint. Quem enim alium modum in judicio de artibus ferendo adhibemus, cum prae hac ingenii


727. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

delati tanquam e rudibus tectis in ampla ac illustria domicilia, ebore, auro, picturis instructissima, virgula illa Minervae repente traductos nos esse mirabimur. Quippe soli demum poetae vitam atque animum rebus, ac divinitatem fere quamdam tribuunt. Cum haec suis illi comptibus attigerunt, non intervalla corporum tantummodo, magnitudines, celeritates cognoscimus, sed ad ipsam naturae molitionem coram intuendam adducimur, interesse operi, motus, conversionesque


Bibliographia locorum inventorum

Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.