Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: usu

Your search found 578 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 199-265:


199. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 773 | Paragraph | SubSect | Section]

per omnia, ut sciret compati aliis: Hebraeor. primo et quarto. 38 Non est hic desperandum, si ab initio non omnia assequimur. Multa discebant, et utcunque in memoria recondebant Apostoli et D. Virgo, ex dictis, concionibus et factis Christi: quae postea demum, accedente eventu, usu et illuminatione Spiritus S. intellexerunt. Sic Luc. 18 dicitur de prophetia Christi, praedicentis suam passionem et resurrectionem: Ipsi vero nihil horum intellexerunt, erantque verba ista abscondita ab ipsis, nec cognoverunt quae dicebantur. Contra Luc. ultimo dicitur, quod illius


200. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 776 | Paragraph | SubSect | Section]

eorum interpretationi, quantumvis a textu dissonanti, assentiri cogantur. Sicut Cusanus impie blasphemat, posse Ecclesiam ac concilium idem dictum Scripturae alias aliter; atque adeo contrarie interpretari, et usu ipso exercere. At contra, Scripturam dubiam aut obscuram per Scripturam exponere et diiudicare, tutissimum simul et utilissimum est, ita ut Deus ipse ac eius verbum sit omnium controversiarum ac dubiorum supremus iudex et diremptor. Hoc vero diligentissime agit Christus, disputans cum diabolo,


201. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 799 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

suam habere utilitatem, eamque eximiam, institutionem, quae fit propositis individuis, tum quia simul aliquas circumstantias complectitur, tum quia magis movet, ac denique clarius praxin ipsam doctrinae (qui est eius primarius fructus) commonstrat. Ideo Aristoteles dicit, saepe felicius eos in usu scientiae versari, qui singula exempla et praxin spectarunt, quam qui Theoricam in generibus ac specieb. causisque ac principiis contemplati sunt. Hinc est eximia utilitas historiarum, exemplorum, poeseon, fabularum, casuum, consiliorum iuridicorum ac medicorum, et denique etiam variorum in


202. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 800 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

doctrinae in corde illorum format, praeter ac supra omnem humanam intelligentiam. 29 Postremo, quod attinet ad demonstrationes, recte quidem in rebus humanis aut creaturis ex ipsarum rerum natura ac cohaerentia, principiisque earum ac primis hominis de eis noticiis, et denique ex usu et experientia demonstrationes quaeruntur: at in scientia de Deo, quis melius rem tantam, et adeo ab omni nostro sensu ac captu remotam novit, quam ipsemet Deus? Nemo enim novit patrem nisi filius, et cui volet filius revelare. Nemo etiam novit filium, aut ad eum venit, quam pater, et quem


203. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 801 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Scriptura extructa est. DE MULTIPLICI SACRARUM LITERARUM SENSU. 1 Quandoquidem hactenus varias praeceptiones annotavi, agentes potissimum de sermone Sacrarum literarum: nunc non alienum ab instituto hoc fuerit, etiam de recto earum sensu aut usu aliquid itidem in genere adiicere. 2 Primum igitur, Origenis audacia haudquaquam digna est, cuius ulla ratio in pia Scripturae tractatione habeatur: qui passim in Sacris literis contemnens literalem sensum, allegorias, aut somniorum potius figmenta pro libitu excogitavit, eumque


204. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 801 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

fuit, quam pro Dei omnipotentis voce ac oraculis humanae vanitatis sensa sententiasque obtrudere. Sicut quidam non ignobilis pater scripsit: Origenes sui ingenii lusus pro Dei mysteriis venditat. 3 Secundo, secutis postea temporibus, et praesertim intra quadringentos annos, inolevit ac usu receptissimum fuit, ut quatuor sensus Scripturarum in plerisque confingerentur, ferme citra omne discrimen dictorum locorumue: quorum primum dixerunt Literalem, secundum Moralem aut Tropologicum, tertium Allegoricum, quartum Anagogicum. De qua materia et Sophistarum errore, aliorum sententiam


205. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 809 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Proverbiis inquam, Ecclesiaste, Hiob, Psalmis) supervacaneum fuerit allegorias anxie interferere. Nam neque necessitas, neque utilitas laborem eum ibi requirit. Porro quomodo allegoricae interpretationes formari debeant, explicemus. Est aute eiusmodi hoc artificium, quod potius usu frequentique exemplorum ab aliis tractatorum diiudicatione, quam praeceptionibus ullis ad disci queat: attamen in gratiam tyronum, quo de allegoriis, quas ab aliis subinde proferri vident, prudenter iudicare assuescant, aliquot veluti generales regulas seu observationes proponemus. Sit itaque


206. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 826 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

summa observare, in illis per Apostolum admonemur: Consolationes inquam, doctrinam, redargutiones, correctiones, institutiones, alias admonitiones dictas: quae omnia ad salutem et conducunt, et sunt perquam necessaria. Atque ad haec capita referuntur. quaecunque usquam alibi sunt de Scripturarum usu prodita. Atqui operaeprecium est videamus, quomodo proprie haec capita distinguantur, et quid appellationes eae sibi velint. Quid παρωμης seu consolatio significet, non est obscurum: et verba tam antecedentia quam sequentia in oratione Apostoli ad


207. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 833 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in gravioribus disputationibus, saepe multa occurrunt excutienda. Redargutio, convincit et refutat falsa dogmata, et errores haereticorum philosophorum, aliorumque qui contra veritatem sentiendo lapsi sunt. Institutio, habet sub se praecepta de moribus deque officiis pietatis, in quotidiano vitae usu necessariis. Correctio, ostendit quomodo corrigi atque instaurari queant, quae neglecta collapsave fuerint maxime in moribus et vitae actionibus Reprehendit etiam vitia, quae sive in Ecclesia, sive in republica, sive in Oeconomia perniciose recepta fuerint. Consolatio, congerit praesidium ad


208. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 833 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

atque negociis convenientem. Enimvero aliae aliis temporibus in Ecclesia quaestiones agitantur. Itaque has decet non in transcursu et raptim, sed magna cum diligentia, omnibusque rite aestimatis, evolvere atque explanare. Quo pacto in Epistola ad Romanos capite 14. tractat Apostolus locum de usu rerum indifferentium: ubi de delectu ciborum, observatione dierum, gravis inprimis extat disputatio. Et in priore ad Corinth. multi loci pro statu Ecclesiae Corinthiorum oblati, dilucide excutiuntur. Item 2. ad Thessal. 3. de labore manuario, Ad Hebraeos 13. de vitandis variis et peregrinis


209. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 834 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

essent, ne res materiasve similes ex diversis libris colligi, comportarique necesse esset. Ac demiror profecto, eorum librorum non esse maiorem usum in Ecclesia, et non proponi in Scholis: sed alios Philosophicis somniis Theologiae admixtis contaminatos. De cuius operis laude ac usu, in Praefatione dictum est aliquantulum: non tamen quantum satis esset ad permovendos homines, ad agnoscendum tam promptum thesaurum caelestis sapientiae. Ea igitur Bibliorum harmonia rectissime poterit studiosus sincerae Theologiae uti, eoque omnia quae in Sacris literis occurrunt


210. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 838 | Paragraph | SubSect | Section]

parandis trium linguarum doctoribus, quo melius Scriptura intelligi queat. CHRYSOST. IN CAPUT GENESEOS SECUNDUM, HOMILIA 13. Nam sicut thymiamata, quanto magis digitis atteruntur, tanto maiorem natura sua fragrantiam reddunt: ita et in scripturis usu evenit, quanto quis illis est familiarior, tanto magis videre potest latentem in ipsis thesaurum, pluresque percipere indicibilium divitiarum fructus. Idem paulo post: Sed ne illorum ineptias in medium proferentes, etiam ipsi indecora dicere cogamur: age ipsorum stulticiam et


211. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 839 | Paragraph | SubSect | Section]

neque naturae humanae comparationem posse sufficere. Quod enim inenarrabile est, id significantiae alicuius finem et modum non habet: et quod spirituale est, id a specie corporalium exemploque diversum est. Tamen cum de naturis caelestibus sermo est, illa ipsa quae sensu mentium continentur, usu communi et naturae et sermonis sunt eloquenda: non utique dignitati Dei congrua: sed ingenii nostri imbecillitati necessaria, rebus scilicet verbisque nostris ea quae et sentimus et intelligimus locuturi. Atque haec sicut primo libello testati sumus, nunc quoque idcirco a nobis commemorata


212. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 846 | Paragraph | SubSect | Section]

occupatas cum scrutari volumus, ut aut hoc inde exeat, quod non habeat controversiam: aut si habet, ex eadem scriptura ubicunque inventis atque adhibitis eius testibus terminetur. DE USU LEGIS. August. De vera innocentia cap. 43. Legis litera, quae docet non esse peccandum, si spiritus vivificans desit, occidit. Scire enim peccatum potius facit, quam cavere: et ideo magis augeri quam minui: quia malae concupiscentiae etiam praevaricatio Legis


213. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 846 | Paragraph | SubSect | Section]

Domine: impera, quod non possit impleri: imo impera, quod non nisi per gratiam tuam possit impleri: ut cum homines id implere per suas vires nequiverint, omne os obstruatur, et nemo sibi magnus videatur. Sint omnes parvuli, et reus fiat omnis coram Deo. Talia sunt innumera dicta Augustini, de vero usu Legis, non vivificante, sed tantum accusante ac damnante, sicut et Paulus de ea disserit. IOANNIS DAMASCENI ADHORTATIO AD LECTIONEM SACRAE SCRIPTURAE. Unus est Deus et a veteri et novo Testamento praedicatus, qui in trinitate hymnis


214. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 847 | Paragraph | SubSect | Section]

ad superna amplectenda cor legentis immutat, quod dictis obscurioribus exercet fortes, de parvulis humili sermone blanditur: quod nec sic clausa est, ut pavesci debeat: nec sic patet, ut vilescat: quod usu fastidium tollit: et tanto amplius diligitur, quanto amplius meditatur: quod legentis animum humilibus verbis adiuvat, sublimibus sensibus levat: quod aliquo modo cum legentibus crescit: quod a rudibus lectoribus quasi recognoscitur, et tamen doctis semper nova reperitur. Ut ergo de rerum


215. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 849 | Paragraph | SubSect | Section]

utero, non ex nihilo creationem substitisse, sed ex se unigeniti sui naturalis doceretur nativitas: quia Scriptura per corporalia spiritualia docet, et invisibilis per visibilia demonstrat. Plerunque per nostrorum corporum membra, operationum suarum nobis Deus momenta significans, sensum nostrum usu intelligentiae communis edocet. Operum efficientia per manum intelligitur, cum ait: Cuius manus creaverunt omnem militiam caeli. universitatis cognitio per oculum significatur, quia extra scientiam Dei nihil sit. Per cor voluntas enunciatur, per quam David morum probitate complacuit. Inveni,


216. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 877 | Paragraph | SubSect | Section]

aer voce pulsatus ad aures eorum perveniebat: sed Deus loquebatur in animo Prophetarum, iuxta illud quod alius Propheta dicit: Angelus qui loquebatur in me. et: Clamantes in cordibus nostris, Abba pater. et: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Prophetae dum consuluntur, ex magno usu prophetandi quaedam ex suo spiritu proferunt, et se haec ex prophetiae spiritu dicere suspicantur. Gregor. super Ezech. Homil. 1.

EXPLICATIO. Nathan Prophetam sanctum virum fuisse, quis nesciat? qui David regem et de culpa aperte reprehendit, et quae ei pro


217. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 878 | Paragraph | SubSect | Section]

esse, quod dico. Missus est Nathan Propheta a Deo, qui regem David argueret de peccato gravi, et ea quae consecuta sunt mala, praediceret. Haec atque huiusmodi sive publice, id est, pro salute vel utilitate populi: sive privatim, cum suis quisque rebus divina promeretur eloquia, quibus pro usu temporalis vitae futuri aliquid agnosceretur, ad terrenam civitatem pertinuisse, quis ambigat? Ubi autem legitur, Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et constituam domui Israel et domui Iuda testamentum novum: non secundum testamentum, quod disposui patribus eorum, in die qua apprehendum manum


218. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 880 | Paragraph | SubSect | Section]

in Christianorum populo Evangelia plurimi scripserunt, quae ab Ecclesia non recepta. Luc. in praefatione sui Evangelii. Et Ambros. ibidem. EXPLANATIO. Pleraque nostrorum, quemadmodum veterum Iudaeorum, paribus et generibus formantur et causis, atque exemplorum similium pari usu exituque conveniunt, principioque rerum et fine concordant. Nam sicut multi in illo populo divino infusi spiritu prophetarunt, alii autem prophetare se pollicebantur, et professionem destituebant mendacio, (Erant enim pseudoprophetae potius, quam prophetae: sicut Ananias filius Azur) erat autem


219. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 889 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

luminaria ipsa, ne superflua facta essent, videntium oculis indigebant: et mare inornatum, donec aut locum suum reciperet, aut animalibus impleretur: et terra incomposita, praeter habitantium vel nascentium usum: et irrationabilia animalia, sine hominis regimine inepta: et herbae absente animalium usu, superfluae. Ita omnia egent invicem vel his quae per dies sex facta sunt, vel his quae quotidie fiunt. Sed, ut iam diximus, aliud esse incompositum, aliud utile incompositum: aliquid per se utile, aliquid utile alteri declaratur. In ornamento ipso aliqua est differentia. Nam aliqua


220. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 889 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ratione caeteris praesunt, ut rationalia: quaedam vero usui habentur, ut caelestia luminaria: quaedam naturae necessitati obsequuntur, ut aves, et quadrupedes, et similia. Sexta differentia est: quod ea quae caeteris praesunt, id est rationalia, voluntate ac ratione moventur: quae vero usu aut necessitate obsequuntur, natura moventur. Ea quae ex aliquo facta sunt, materias habuerunt sex: terram, aquas, aerem, ignem, lumen, costam. In singulis origines sunt: Ex terra virentia, et plantaria, et animalia: ex aquis, firmamentum, mate, ratantia ac volatilia:


221. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 889 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et alia, factus sit, an ex aliquo, dubitatur. Plures enim volunt caelestium luminarium esse particulam: quippe etiam nunc frequenter videmus homines certo modo ignem ex solis radiis mutuari. Quod si ita est, primo die factus est. Sed sapientius hoc Scriptura lumen quam ignem vocavit, ut ex meliore usu nomen acciperet. Septima creaturarum differentia est: quod omnia quae ex aliquo facta sunt, vel ex quibus aliqua facta sunt, corporea sunt. Incorporea autem, neque ipsa ex aliquo, neque ex ipsis facta sunt aliqua. Haec vero incorporea accipienda sunt, non sicut Deus incorporeus


222. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 902 | Paragraph | SubSect | Section]

Possis etiam dicere, esse constructionem ad sensum respicientem, ut illud adfixum femininum referat nomen Fidem, per verbum Credere indicatum. 61 Nomina cognationis, praesertim proxima, aliquando καταχρηστικῶς longiuscule a vero usu abducuntur, significantque gradus remotiores: ut patres omnes per lineam consanguinitatis ascendendo, filii omnes per lineam descendendo: fratres vero et sorores omnes collaterales et demum omnes quo quo modo arctius coniunctos. Sic filii Israel: Patres nostri invocarunt te, Patres comederunt


223. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 929 | Paragraph | SubSect | Section]

ac terra transibit, quam unus apex aut Iota de Scriptura: nimirum valde religiose in sacro textu oraculorum Dei versari debemus, ut nihil temere invertamus, addamus, aut minuamus, neve ibi vel fingamus, tropum, ubi non est, vel etiam negemus, ubi sit. Quare operaeprecium esset aliquid dicere de usu et veluti praxi troporum, ut recte ista troporum expositione uti possemus, nec ea temere in nostram aut aliorum perniciem abuteremur: tametsi etiam in praecedentibus, nempe in tractatu Delectione Sacrarum Literarum, iam complura huius generis dicta sint, quae hisce studiosus lector utiliter


224. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 930 | Paragraph | SubSect | Section]

aut usus eorum, diligenter expendenda est: deinde occasio, ratio, aut modus deflexionis ad hanc impropriam: denique terminus aut meta, quousque haec nova impropriaque vocis significatio sit progressa. Semper enim, quantumvis procul deflexae aut etiam detortae voces a suo proprio nativoque usu ad improprios iam quasi procul recesserunt, nihilominus aliquid illius primae ac nativae originis secum trahunt et afferunt, quod necessario in hac nova significatione usuque


225. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 931 | Paragraph | SubSect | Section]

fontem ac originem eius, seu (ut ita dicam) primos mores, praedicto modo considerant: postea demum istam secundariam significationem aut vim eius expendentes ex illa priori illustrant, monstrantes, quid ea adhuc aut veteris proprietatis retineat, aut quid porro novi accersitique in hoc novato usu induerit. Tropum definiunt, esse deflexionem vocis aut orationis a propria ad impropriam cum virtute, aut certe sine vitio. Antonomasia, cum nomen aliquod minus proprium aptumve loco maxime proprii substituitur. Eam sex modis fieridicunt. Primum, cum


226. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 943 | Paragraph | SubSect | Section]

multum in exponendo eo loco. Dixi Hypotyposin posse videri esse genus quoddam multarum figurarum, et simul eius species recensui et exposui: sed tamen nihil obfuerit, ei etiam separatim, ut quasi speciali schemati aliquod exempla adiicere, ut tanto magis innotescat, cum sit in plurimo usu in Sacris literis. Cum Ioannes cap. 1 inquit, Verbum illud caro factum est, et habitavit in nobis, seu vixit nobiscum: et, Vidimus gloriam eius, gloriam ut unigeniti venientis a patre, plenum gratia et veritate. contra species eius formatur admodum tristi hypotyposi, Isa. 53,


227. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 958 | Paragraph | SubSect | Section]

et non, id est, incerta mutabiliaque, modo aientia, modo rursus negantia, sed fuisse nae nae, et non, id est, certa, rata ac firma. Sic mox 3. epistolae significationem novat, cum dicit, ipsos Corinthios esse suam epistolam. In Metaphoris omnino plurimum novantur vocabula, dum subinde eas a priore usu ad novum protrahimus aliter, quam alii communiter antea usi sunt. Quaedam dicta sacrarum Literarum videntur sumpta esse vel ab usitatis proverbiis, vel alio qui proverbialiter dicta, quae non oportet ad verbum intelligi: qualia sunt innumera in proverbiis Ethnicis: ut, Fabam non


228. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 975 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

interrogat ipse de imagine numismatis, indicans eos iam sub externo rege esse, eoque Meschiam venisse, et totam illam politiam et sacerdotium desiisse: quare non esse amplius litigandum de externa libertate. Usitatum enim est, ut potissimum sui gubernatoris moneta in unaquaque regione sit in usu. Videtur nonnunquam interrogatio in se responsionem includere. Rom. 6. quem igitur fructum tum habebatis, in quibus nunc erubescitis? Videtur quaerere, et tamen indicat eos nihil inde nisi ignominiam reportare. Adiiciamus sane hic quaedam de schemate Interrogationis. Distinguere


229. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 998 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

noster. Item: Nomem saepe invenitur pro re positum. Psal. 8, Protegat te nome Dei Iacob. Act. 4, Non est aliud nomen sub caelo datum, etc. Philipp. 2, Dedit ei nomen quod est super omne nomen, 1 Cor. 5, Qualis scortatio nec inter Ethnicos nominatur: id est, in usu non est, non existit. Sic saepe Clamare, pro aliquid tumultuosius agere ponitur. Gen. 19, Quoniam crevit clamor eorum coram Domino. Et Silere pro requiescere. Psal. 28, Ne taceas a me, ne si forte silveris: id est, quiescas, ne omittas, quo minus opem feras. 1


230. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1000 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

4. cuius haec verba sunt: Valde autem contumeliose de lege loquitur Paulus, cum eam vocat elementa (ut et supra initio cap. 4. ) deinde non simpliciter elementa, sed infirma et egena elementa. Annon est blasphemia, quod tam scelestas appellationes tribuat legi Dei? Lex in vero suo usu debet servire et stare pro promissionibus et gratia. Si cum his pugnat, non estamplius lex Dei sancta, etc. sed doctrina perniciosa et diabolica, urgens tantum ad desperationem. Ideo est repudianda et excommunicanda. Quare cum Paulus appellat legem, infirma et egena


231. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1000 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et excommunicanda. Quare cum Paulus appellat legem, infirma et egena elementa, loquitur de lege secundum superbos et praesumptuosos hypocritas, qui per eam volunt iustificari, non de lege spiritualiter intellecta, quae iram operatur. Nam lex, ut saepe iam diximus, in vero suo usu, accusat et condemnat veterem hominem. Hic non solum est elementum robustum et dives, sed omnipotens et opulentissimum, imo et invincibilis omnipotentia et opulentia, ad quam conscientia collata est infirmissima et pauperrima. Est enim tam tenera res, ut propter levissimum peccatum ita pavefiat


232. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1000 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et dives, sed omnipotens et opulentissimum, imo et invincibilis omnipotentia et opulentia, ad quam conscientia collata est infirmissima et pauperrima. Est enim tam tenera res, ut propter levissimum peccatum ita pavefiat et pallescat, ut desperet, nisi rursus erigatur. Quare lex in proprio suo usu, plus virium et opum habet, quam caelum et terra comprehendere potest, ita ut etiam unus apex, seu unum iota legis totum genus humanum occidere possit: id quod testatur historia promulgatae legis, Exod. 19, 20. Is verus et Theologicus legis usus est, de quo Paulus hic non agit.


233. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1016 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

usum legis, ac dicit peccatum vehementer per eam crevisse: sed gratiam adhuc abundantiorem et potentiorem esse eo factum. Postremo in ultimo huius capitis versu est veluti finalis causa ac conclusio omnium collationum iniustitiae ac iustitiae, tametsi potissimum respiciat ad proximum versiculum de usu legis. Ait igitur hunc esse finem ac scopum, ut sicut antea peccatum aut iniustitia regnavit, aut potius tyrannizavit perdendo homines aeterna morte: ita nunc vicissim gratia aut favor propitii patris regnet servando, per iustificationem perducendo homines in vitam aeternam. Sic in


234. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1049 | Paragraph | SubSect | Section]

Talia sunt innumera, ubi indicata unica voce re quapiam, non aliter nobis magnam rerum sciendarum copiam suppeditat, quam si data in manus scheda aut alio libello diceret, ibi eum illa omnia plenius diligenter considerando cogniturum, quae ipsa unico verbo subindicasset. De usu quoque brevitatis, seu quomodo sacram brevitatem cognoscere debeamus, forte aliquid utiliter dici posset. Omnino enim verissimum est, sacras Literas requirere valde attentum, vigilantem et intelligentem Lectorem, ac nequaquam somnolentum: quod valde observandum est cum in hoc genere


235. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1056 | Paragraph | SubSect | Section]

vel masculus vel femina domesticos negligat, sit infideli deterior. Transit quoque aliquando subito ab alia materia ad aliam, eaque absoluta mox recurrit ad priorem. Aliquando etiam permiscet capita, et veluti plura simul agit. 1 Tim. 5 obiter interserit monitionem de usu vini, ac tuenda valetudine, praecepto de non temere ordinandis quibusvis. In citatione veteris Testamenti aliquando ex multis locis congerit in unum convenientia dicta uno perpetuo textu, non distinctis citationibus, uti alioqui fieri solet: qualis est ille locus Rom. 3, de


236. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1059 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsos Apostolos, ne nimium se iactare videatur. Alioqui si discipulus Apostolorum fuisset, addidisset proculdubio, eum etiam per Apostolos locutum, sicut ipsemet Dominus inquit, qui vos audit, me audit. Eodem facit, quod ita de sacrificiis ritibusque Mosis loquitur, tanquam adhuc in usu praxique existentibus. Verisimile sane est, quod si post ruinam templi et Hierosolymae, postque illam tam horrendam eversionem eius gentis, ad quam hanc epistolam mittebat, scripsisset, aliquam omnino eorum mentionem fecisset, vel confirmandae ab eventu suae sententiae de abolitione


237. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1064 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vos flebitis, mundus ridebit. Ioan. 2, Non scripsi haec vobis `quia veritatem ignoretis, sed quia nostis eam. Ex nobis exiverunt, sed non fuerunt ex nobis. 3 Ioan. Dilecte, ne imiteris quod malum est, sed quod bonum est. Qui bona facit, ex Deo est: qui mala agit, non vidit Deum. Verum de usu Antithesis paulo post plura. Tertio, crebro idem affirmative et negative confirmat, ut Ioan. 1, Confessus est, non negavit, et confessus est: ubi tertio idem asserit: Omnia peripsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. 1 Ioan. 1, Mentimur, et veritatem non facimus. et mox:


238. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1071 | Paragraph | SubSect | Section]

tam diversissimi motus foris existant, et quomodo ista tanta corporis cruciatio ex magna tristicia, et quadam cordis prostratione oriri possit, propterea, quod hîc ista non perinde in usu esse conspiciantur, ut alibi. Nam istae Septentrionales gentes, et affectibus minus acribus moventur, praesertim tristibus, ut moerore, tristicia, et similibus, et eos ipsos affectus quos conceperunt, minus externis gestibus foris ostentant. Si tamen diligenter exempla quaesierimus,


239. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1071 | Paragraph | SubSect | Section]

et decimas, aliaque Deo dicata volebat Deus ab Israelitis coram suo tabernaculo commessantibus consumi: haud dubie ideo, ut exhilarati beneficia Dei magis perpenderent, et eo alacriores, magisque ex animo Deo gratias agerent. Eadem quoque causa est, cur in sacris rebus semper Musica in usu fuit, nempe ad exhilarandum et excitandum spiritum. Sed iam nostras rationes huic opinioni contrarias recitemus: quarum prima sit, quod hactenus ostendimus ieiunium naturale quiddam esse. Non igitur consulto propter alium aliquem finem suscipitur, sed ultro ex priori aliqua causa, ac


240. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1074 | Paragraph | SubSect | Section]

suam legem deserentibus, disciderit vestem a pectore. Econtra vituperat eius filium Iehoiakim et ipsius aulicos, Ieremiae 36, quod cum audivissent legi in libris Ieremiae minas Dei, non laceraverint vestes a pectore. A' nobis talem ceremoniam non requirit Deus, propterea, quod in his gentibus in usu non est. Item Paulus 1 Cor. 2, omnino vult sexum muliebrem in templo caput velare. In Germania virgines non omnino velant caput in ecclesia, nec tamen propterea peccant, quia hîc alia consuetudo est. Fuit item mos Iudaeis, ut clara voce lamentarentur uxores, liberi, matres, sorores,


241. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1076 | Paragraph | SubSect | Section]

adhuc tempore Apostolorum habuerunt, paulatim in hanc tantam hypocrisin et superstitionem, quae in Papatu diu summa fuit, degeneraverint. Breviter igitur, quantum fieri poterit, aliquid de hac quoque parte addamus. Primum ieiunia aliquandiu in Ecclesia per Christi ascensionem in vero usu fuerunt, id est, eiusmodi fuerunt, cuiusmodi ieiunium iam antea descriptum est. Paulatim deinde, cum et reliqua Christiana dogmata corrumperentur, totaque Religio ad externae cuiusdam disciplinae severitatem inclinaret, in coeperunt ieiunia tantum esse abstinentia, et pro bonis


242. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1091 | Paragraph | SubSect | Section]

Commentatoribus. Quare tantum admoneo, ac veluti subindico, quomodo varie vocum significationes ac locutiones sacrarum Literarum, a diversis rebus oriantur. Nec tamen hîc requiritur summa et exactissima quaedam cognitio, sed mediocris tantum, qualem ferme sola experientia, et aliquo usu rerum percipere possumus: cui tamen etiam librorum lectio, et expertorum hominum interrogatio accedere potest. Verum hîc diligentissime illud periculum damnumque cavendum est, ne sicut ex externarum seu communium rerum noticia, ali quod adiumentum ad intelligendum sermonem sacrarum


243. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1093 | Paragraph | SubSect | Section]

Osculari Meschiam, Psal. 2, significat agnoscere, accipere eum, ac ipsius veram religionem, et porro etiam beneficia percipere. Manifestum ergo ex hisce exemplis est, maximam lucem sacro sermoni afferre, vel mediocrem noticiam saltem ex ipsa experientia ac quotidiano usu colloquioque hominum provenientem communium rerum totiusque naturae, praesertim vero eorum quae maxime nobis sunt obvia et quotidiana. Dixi vero haec tantum monitionis cuiusdam gratia, ut ostenderem hinc quoque necessario aliquod subsidium ad intelligendas sacras Literas petendum esse, cum hoc


244. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1099 | Paragraph | SubSect | Section]

1. Sam. 25. Convenit vero aqua illis hominibus melius quam Septentrionalibus: quia naturae cholericae fuerunt, et in locis aestuosis ac feruentibus habitarunt, ut illae nimiae inflammationes salubriter sint aqua temperatae. Quod genus victus etiam in Istria, mea dulcissima patria, multum in usu est. Dixi supra, ob aestum et alias causas multum illos esse solitos habitare et dormire sub arboribus, ficubus, vitibus, et etiam tabernacula in locis amoenis ac salubribus tendere. Soliti quoque sunt non raro tantum suis vestimentis noctu se tegere, eoque etiam superiorem vestitum


245. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1106 | Paragraph | SubSect | Section]

accommodandi se ad intellectum rudium suive temporis hominum; quibus Biblicae loquutiones nimium peregrinae obscuraeque sunt, Ecclesia novis vocibus sit usa, quae tamen in sacris Literis fundamentum habent, et propter maiorem evidentiam usurpantur: ut vocabulum Hypostasis (tametsi id in hoc ipso usu Hebraeorum legatur) persona ὁμοούσιον, sola fide, quo consilio et Prophetae sunt usi: et rursus considerandum esset, quibus modis loquendi discrepantibus a Sacra scriptura haeretici turbarint Ecclesiam, et errores suos venditarint. Sola fides


246. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1112 | Paragraph | SubSect | Section]

duorum velaminum, scilicet obscuritatis legis, et nostrae horrendae caecitatis. Est vero etiam velamen cordis nostri duplex. Alterum enim nobiscum ex utero matris ex originali corruptione et satanae tyrannide afferimus: alterum, quod consuetudine, prava institutione, communium rerum usu, et denique ex crescente dominio satanae ac peccato afferimus. Utrunque cum altero admodum pulchre consonat: utrunque etiam non solûm in intellectu, sed et in voluntate ac affectibus haeret. Quo autem tanto clarius intelligi possit, quale sit hoc accersitum velamen malorum


247. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1127 | Paragraph | SubSect | Section]

ac perduxit. Si ipsemet Deus coram id munus hominibus largitus est: quid tandem verisimilius est, quam integrum id absolutumque, ut omnia eius opera sunt, dedisse? Quod si quispiam homo tanti inventi author extitit, sive Adam ille fuerit, aut aliquis alius ingenio, longoque rerum usu caeteros mortales praecellens: si, inquam, quispiam talis videns magnam esse humanam imbecillitatem, nec posse omnia memoria teneri, quae tamen vitae utilia necessariaque esse videbantur, sive ea in religione, sive in artibus, sive in quotidianis negotiis sita essent, propterea omni studio


248. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1129 | Paragraph | SubSect | Section]

fuisset veram lectionem conservari. Verum neque assidue in manibus discentium docentiumque fuit Scriptura, neque semper eruditos interpretes habuit. Nam quod ex sacris Literis constat, sub Manasse, Amon et Iosia, annis circiter 67, quicquid tunc erat sacrarum Literarum, tam fuit ex usu remotum, ut extaret'ne omnino amplius Lex, an non, penitus ignoraverint. Nec credo omnino ullum hominem privatim clam apud se Scripturam habuisse. Nam si quispiam habuisset, poenitentiam agente Manasse, item 10 annis Iosiae pii regis, proculdubio in lucem produxisset. Illis tam multis pene 70


249. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1130 | Paragraph | SubSect | Section]

ne verisimiliter quidem tantum probare possit, nullas vocales consonantibus additas tempore horum interpretum in Hebraica scriptura extitisse. Nostrae vero rationes, quas superius attulimus (ut quidem nobis videntur) certo certius convincunt, vocales iam olim apud Hebraeos una cum consonantibus in usu fuisse, minimeque linguae huius scripturam, quae aliis omnibus gentibus cognitionem literarum tradidit, ut ipsa adhuc nomina testantur, imperfectam fuisse. Sive enim inventionem characterum consideres, non est credibile inventores obscuriora, quorumque usus minor est, clarioribus,


250. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1133 | Paragraph | SubSect | Section]

conformis imago Dei, est tota inversa in foedissimam statuam aut laruam cacodaemonis infernalis. Ea igitur ipsa inversa forma, est illa originaria pestis, aut peccatum seu fons et primaria origo omnis peccati ac iniustitiae. Et sicut vas ignominiae non ex materia, sed ex forma substantiali ac usu censetur: ita homo ex illo summo gradu nobilissimae formae aestimatur, et vel imago Dei sancta et iusta: vel contra, imago ac larua satanae et peccatum, id est res tetra, Deo inimica et abominabilis censetur, ac a Deo Scripturaque vocatur. Hinc est quod Deus hunc hominem, ut nunc


251. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1173 | Paragraph | SubSect | Section]

exponantur, et tum affirmative, tum negative, theses, hypotheses et antitheses ponantur: expliceturque diserte, quid vel verum, vel falsum, vel bonum, vel malum, vel sequendum, vel fugiendum esse synodus decernat. Nam isti cothurni ambiguarum, generalium et obsurarum formularum, qui iam in usu esse in Religione quoque incipiunt, cum nec in politia quidem ab honestis hominibus ferantur, aut ferri debeant, tum Deum contumelia afficiunt, tum veritatem cum errore commiscent, conscientias implicant et illaqueant, et denique maiora ac tristiora dissidia, scandala, ruinasque in Ecclesia


252. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1179 | Paragraph | SubSect | Section]

hominumque mysteria pro temporum varietate dispensat: et quae singulis temporibus congruunt, vel occulta inspiratione, vel evidentiori illustratione suggerit. Quare etiamsi hodie alia fuerit interpretatio Ecclesiae eiusdem praecepti Evangelici, quam aliquando: tamen hic sensus nunc in usu currens, ad regimen Ecclesiae inspiratus, uti tempori congruus, et salutis via debet acceptari. sicut de Baptismi forma Apostolorum tempore, ubi in Christi nomine: et alio sequenti, ubi in Trinitatis nomine: ac posthoc, in nomine Patris et filii et Spiritus S. varietatem legimus, secundum


253. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1179 | Paragraph | SubSect | Section]

nomine: ac posthoc, in nomine Patris et filii et Spiritus S. varietatem legimus, secundum temporis congruentiam, salutem praestitisse: ipsumque divinum praeceptum, Nisi quis renatus fuerit: et, Ite, baptizate: interpretationem tempori congruentem absque errore recepisse uno tempore, currente usu, validam: alio invalidam. (Hoc est, Ita et non.) Arguitur ex concordia tot interpretum, inspirationem divinam credi debere: etiamsi inveniretur aliquid originalibus (scilicet, mandatis ac institutis Dei) vel detractum, vel additum: et hoc eodem instigante spiritu actum, quo originale


254. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1179 | Paragraph | SubSect | Section]

varios sensus explicare, variamque authoritatis Scripturarum opinionem existere: possibileque fore, aut in authoritate earundem, aut in intellectu, inextricabilem dubietatem hominum mentes suspendere. Ubi erit solidum refugium peregrinantium? Certe in alio nullo, quam in militantis Ecclesiae usu atque adprobatione: sive haec sit circa Scripturam et eius authoritatem atque intellectum, sive extra Scripturam in consuetudine accepta per Ecclesiam. (Nota: Verbum Dei, quod est lucerna pedibus hominum, et lumen seminis Ecclesiae vel hominum, debet sequi gressus eius, non praecedere.)


255. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1186 | Paragraph | SubSect | Section]

quam scriptionibus, quam chartulis, quam macrocollis, quam membranulis standum erat. (O' blasphemum os, Deus te increpet.) Sciebat item, traditiones et consuetudines religionis corrumpi et adulterari haudquaquam posse, quia religiose, sancte et accurrate servantur, suntque quotidie in usu et in oculis omnium. Tabulas autem et ipsos quamvis divinae authoritatis Codices, non modo ob multas et varias causas adulterari et corrumpi, sed etiam eorum verba atque sententias, per se licet integras et incorruptas, depravari tamen aliquando, ac pro hominum ingeniis institutis in utramque


256. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1195 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

coniurati satellites istius horrendi idoli, propalam in suis scriptis pronunciarunt: Ecclesiam aut concilium, id est Papam cum suis mancipiis, esse super sacras Literas: et licere eis de eadem re aut parte, Religionis dogmate, aut sententia verbi Dei modo sic, modo aliter statuere, ipsoque etiam usu aut praxi agere aut observare. Verum nunc nos, relictis istis manifestis derisoribus et illusoribus viventis Dei, eius verbi, Religionis ac Ecclesiae, atque adeo omnium hominum et totius mundi, in sua abysso diabolicae impietatis: convertamus nos ad pusillos Iesu Christi, eisque


257. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1202 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vel ex eo Christianus homo iudicium faciat, quod nemo scriptorum Pontificiorum in expositione capitum Christianae doctrinae diligenter ipsas primarias voces, quibus in earum materiarum fontibus, locis aut tractatibus Spiritus sanctus utitur, ex linguarum et ipsius sacrae Bibliae consuetudine, vero usu ac ingenio explicat. Exemplo sit eorum Dominicus de Soto, qui Epistolam ad Romanos prolixe explicans, omni studio debuisset sermonem eius, ac praesertim primarias voces (ut sunt, Peccatum, iustitia, iustificatio, gratia, imputatio, et imputativa iustitia) explicare, ut nostri scriptores


258. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1204 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

passae, quod anfractibus montium ab rege abscissis, et ad eorum singulos portis inditis, aqua ab exitu interclusa est, interfluenteque introrsum amne, planities, quae intra montes erat, pelagus facta, cum fluat in interiora amnis, nulla ex parte exitum habens: atque ita ipsae gentes pristino aquae usu fraudatae, afficiuntur permagno detrimento. Nam hyberno tempore Deus illis, quemadmodum aliis hominibus, pluit: sed aestate, cum serant pisum et sesamum, aquam desiderant. Igitur cum nihil eis aquae tribueretur, ad Persas venerunt viri atque mulieres, stantesque pro foribus regis, cum eiulatu


259. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1205 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

cladibus affligatur, obruatur ac pereat, multoque sit miserior, ut et Homer. pronunciat, quam ulla bruta. Quem fontem simul ac rationem malorum Philosophia plane ignorat, sed fingit naturam hominis esse sanam, et mala aut esse naturalia, aut fortuita, aut etiam ex more tantum quodam et quotidiano usu profecta. 9 Moses indicat causam efficientem et finalem rerum omnium: quam Philosophia nesciens dubitat an rerum natura principium aut finem habeat, unde (ut ita dicam) veniat et quo vadat, in densissimis tenebris errat, ac varia temere et stulte divinat. 10 Moses sacra


260. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1210 | Paragraph | Section]

ac Regulae Patrum, de ratione discendi Sacras literas. Tractatus II. 71 Basilii M. adhortatio ad studium sacri sermonis, et lectionem Sacrarum literarum. ibid. Patrum aliquot loca et sententiae hic mutuo se consequuntur 72. etc. De usu legis 83 Aliae regulae intelligendi S. Scripturam, promiscue ex S. Patribus collectae. 84 Iunilii episcopi Africani de partibus Sacrarum literarum libri duo: quorum prior quidem de sermone aut tractatione earum, posterior vero de materia agit 121 Iunilii liber


261. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1223 | Paragraph | Section]

quanta alioqui ab interpretibus adhiberi solet 388. 389 codicum sacrorum versionem nullam esse sine lapsu. ibid. coena Domini cur sumatur 434 cogitationes hominum facile perturbari 308 cognationis nomina aliquando a vero usu abduci 139 cognitionis Dei primum initium 358 cognitionis et noticiae verba quid Hebraeis significent 184 a Cognitione nostra remota quomodo discenda 95 cognoscere aliquid quomodo Deus dicatur 199 cogo verbi


262. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1230 | Paragraph | Section]

scripta, sententiae 72. dictum 41 ironia quid 168 Isocratis dictum 398 Israelitae, Sterilis ficus 274 Israeliticus populus unde ante prophetas veram salutis rationem perspicere potuerit 350 in Istria quod genus victus sit in usu 336 iterationum usus 255. etc. Iudaea in 12. tribus divisa 334. regio saxosa 331 in Iudaea arbores quales 333 Iudaei a patribus quem rumorem haustum suo Thalmud inserverint 358. ab aliis gentibus separati


263. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1231 | Paragraph | Section]

ex Legis operibus cur nemo iustificetur 177 legis praedicatio qua analysi a Paulo instituta 291. praedicatio qualis in Sacris literis 314. primarius sensus 351. totius divisio 30. vis quanta 237 usus 253. 254 de Legis usu, Augustini sententiae 83 legi ceremoniali quomodo Christus velamen detraxerit 346. item apostoli. ibidem legi morali quomodo Christus velum detraxerit. ibid. item Paulus. ib. legi quae mala Paulus tribuat 253 etc.


264. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1234 | Paragraph | Section]

a patre non administretur aut iudicetur 207 mundi gubernatio quot modis in Scriptura significetur 126 mundi interitus quibus indiciis probetur 444. totius esse servatorem, nomen plane conveniens Deo 361. 362 Musica cur in sacris rebus semper in usu fuerit 308 mustum cur validum vas requirat 400 mutationum subitarum frequentia in Scriptura unde 245 mycterismus 168 myricarum significatio 333 mysteria Scripturae qualia 9. 10 mysteriorum et


265. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1245 | Paragraph | Section]

innumera Graeca et Latina Hebraeam etymologiam praese ferre 390. optima quae Socrates esse dicat 389. 390. rerum connatarum facile confundi 165 Vocales Hebraeas an sint iam olim in Bibliis cum consonantibus scriptae 364. iam olim apud Hebraeos una cum consonantibus in usu fuisse 367. 368 Vocalium necessitas 364. 365. similitudo 366. traditionem unde Rabini asserant 367. unde quidam negent. ibid. sine Vocalibus scriptio qualis 365. 366 de Vocatione gentium sub lege, praedictionum modi quot 131


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.