Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: usu

Your search found 578 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 68-86:


68. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

pene laudatione omissa tantum modo de eius exitu locutus est, affirmans nullum genus mortis, quantumcunque id horrendum eueniat, hominem fato functum infęlicem reddere, quem praeterita satis commendet uita. Atque haec oratio eo pertinere uisa est, ne scilicet regi dedecori tribueretur, quod usu linguae luminumque amisso morientis officium Christiani propalam obire nequiuerit. At ubi episcopus perorauit, donaria maximi precii rege adhuc uiuente templo illi dicata, omnia ad rem diuinam magna quaque celebritate agendam, ad sacrificiorumque apparatum et sacerdotum


69. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

creato talem iniuriam inferre. Quin etiam bellum cum Vuladislauo susceptum cum Casimiro eius parente habendum esse affirmant. Proinde desistat Maximilianus, inquiunt, eiusmodi minis Hungaros, Martiam gentem, territare, qui pro fide sua et regis salute ac gloria, si ita usu uenerit, ultima essent subituri, neque unquam permissuri regem aliquid suis rebus deperdere. Adiecit ad haec quidam procerum, superbiae Alemanicae infensus, nec ignauiae eorum ignarus, uerba et feroci Hungarorum ingenio et postulatis Alemani insolentibus congruentia:


70. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

tutabantur. Ac sicut ipsi in urbem aqua interfluente, quae urbis moenia cingebat, irrumpere non poterant, ita Alemanos ab eruptionibus, adempto his omnium rerum usu, quae extra oppidum petebant, prohibebant. Dum Alba hoc modo obsidetur, Cinisius cum suo exercitu, quinque millibus autem fere hominum praeerat, Vassontem castellum, quod ab Alemanis captum, nec procul a Vesprimio esse ante diximus, it oppugnatum, atque non sine caede suorum


71. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 98 | Paragraph | SubSect | Section]

percussori promissa. Quod quidem certamen imprimis Turcis aditum in Dalmatiam aperuit, et Cossiciam familiam extinxit, Rhacusanamque ciuitatem non modo tributariam fecit, sed etiam in Turcaicam seruitutem pene redegit. Cumque usu uenire solet, ut qui hostem alienis armis uincere nititur, iisdem et ipse superetur, nec multo peius uictori quam uicto accidat. Atqui haec seruitus quamquam Rhacusanorum animos infregit, attamen quantum a dignitate


72. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

de grauioribus negociis consultare consueuerat, ad se conuocat, atque ad eos ex literis refert. Nemini res contemnenda uisa. Itaque omnium consensu exercitus, qui Polonis resisteret, paratus est iussusque in citerioribus Istri ripis e regione Valachiae castra ponere, mandatumque duci ut, si ex usu esse arbitraretur, Istrum traiceret, sed manum cum hoste haud prius consereret quam fidem Getarum experiretur. Verebatur enim Turca, ne quam fraudem Valachi molirentur, eo quod arbitrabatur eos, ut fere et caeteros Christianos, malo esse in Turcas


73. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

expeditio in Polonos iterum decernitur, haud tamen sine quorundam purpuratorum certamine, dum sibi quisque hanc prouinciam demandari nititur. Sat emolumenti atque gloriae Balyn Marconium e Polonia reportasse pro se quisque apud regem contendebat, atque haud esse aequum, neque ex usu regio fore, uni duntaxat tantam splendoris materiam praeberi, quum gloria immodica humanus animus maxime insolescat. Quin etiam oportere aliis quoque uirtutis explicandae dari occasionem, quo exteris nationibus testatum sit non unum duntaxat, sed complures esse apud Turcarum regem


74. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

occasu imbribus ualde excreuerant, etiam fame ad ultimum pene inopiae sunt adducti. Carni enim, Istri, ac Liburni omne frumentum et caetera usu idonea, quum Turcarum metu ex uicis demigrassent, in oppida ac castella, ne ea communibus hostibus per ea loca iter habentibus praedae essent, comportarant, quo facto tertia prope hominum iumentorumque pars e Turcaico


75. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

incumbere, quam Francisci Sforciae nepotem, qui quidem quum esset nouus homo, bellica tamen uirtute Mediolanense per adoptionem promeruit imperium, accaepta in uxorem Philippi Mariae Vicicomitis, Insubrium ducis, filia. Congressus praeterea uirorum, qui uitae integritate rerumque usu clari essent, tanquam contagium quoddam uitabatur. Quum ita corruptis esset moribus, Hisabellam Alfonsi Secundi filiam, amitinam suam, permissu Romani pontificis (quae permissio raro felices nuptias fecit) duxit uxorem. Hisabella, ut sunt acrioris ingenii Hispani ― inde enim illa


76. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

quo regnum obtinuit, a morte autem parentis circiter nouem mensibus regnauit, magis metum iniuriarum suis incutere potuit quam ullam inferre iniuriam, propterea quod per id tempus siue hostili metu, siue moribus in melius, quod quidem licentia regni principibus raro usu uenit, mutatis, non tam iniurius quam non beneficus extitit, quorum alterum in principe, quum solum est, non adeo magnis laudibus effertur, alterum omnino uituperari solet. Quis enim regem laudat, in quo beneficentia desideratur, uel si caeteris uirtutibus sit praeditus, quum e contrario multa


77. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

aut fiducia uulgi ritu agantur, fortitudinis, quae his affectibus moderatur, impendentibus periculis omnino obliuiscuntur, quandoquidem hominibus non tam natura insit uirtus quam industria aquiratur. Quo fit, ut Galli, quod et caeteris fere nationibus, quae sub regibus uiuunt, usu uenire solet, e bello cui rex non interfuerit, uictoriam perraro reportent, propterea quod regis praesentia, tamquam admotis stimulis, milites ad uirtutem impelli soleant, quo rursus absente, perinde ac amoto teste ac speculatore uirtutis atque ignauiae, nemo


78. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

ineundis ipsi Iuliano adiumento forent. Caeterum quum Iulius pontificatum adeptus Genuensi religione fidem Caesari seruaret, nec modo promissa ei non praestaret, sed insuper malum minaretur, Neapolim se contulit. Ibi, quia Deus illum tam diu iniurias impune ferre noluit, fugiendo, ut saepe usu uenit, in periculum incidit, propterea quod a Consaluo Adigario eadem fraude, qua ille multos Italiae principes interfecerat, fide interposita comprehensus, atque in custodiam datus in Hispaniam ad Ferdinandum regem, Hisabellae uirum, missus est, a quo in carcerem coniectus


79. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

signa obnixi inferunt in hostem, tandemque haud dissipata fuga cedentem in proximos montes compulere. Caesa esse ex utraque acie ad quindecim millia hominum dicuntur. Sed rem miram et quae nescio an unquam prius usu uenerit, qui huic praelio interfuere, accidisse affirmant. Gallos quum et multo plures cecidissent, et ducem amisissent, pro uictoribus discessisse, seu ob hanc forte causam, quia hostium dux nullo uulnere accepto praelio excesserat, fugaque cum paucis arrepta pugnantes adhuc suos


80. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

submouet. Nec fere apud Turcas, barbaram ac feram gentem, hoc Selynis facinus adeo detestabile uisum est, ut illi plaerique non ignoscerent, existimantes caeteros humanos affectus regnandi cupiditate uinci. Huc accedit, quia ingenita charitas, qua liberi parentibus iunguntur, nullo familiari usu apud Othomanos reges augetur: nam praeterquam, quod nemo ex regia prole iusto matrimonio, sed ex captiuis mulieribus nascitur, simul ac regi filius suscipitur, extemplo procul a conspectu patrio ablegatur, nec ei licet unquam patrem adire, aut attributae satrapeae finibus


81. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

natione, auaritiae ita deditus, ut nihil fere esset apud ullam gentem tam sanctum, quod ille oblato precio non contemneret. Qui quum animaduertisset Selynem his ualde infensum esse, qui in magistratu constituti pecuniae nimium studerent, nec posset cupiditati suae (nempe, quae longo usu altissimas miserat radices) imperare, ueritus, ne quod ipse multis annis malis etiam artibus congessisset, unius hore spatio una cum uita amitteret, uir cautus et satis prudens uictus auaritia temerarium ac sibi perniciosum capit consilium, ut Selyne dolo necato Achimathem in regnum uocaret.


82. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

auxilio destitutę sunt, ea quoque parte regni uires adaugere instituit. Itaque ducentis longis nauibus, centum onerariis aedificandis materiam ex Bythinia caedi atque in aquae marinae proximis litori uadis dimitti imperat. Nempe usu repertum est ligna, praesertim roborea, e queis carinae ac interior pars nauis fabricatur, caesa, si prius quam contexantur naues aquae marinae salsugine macerata sint, utiliora reddi. Caeterum, ut constructae quoque naues uim coeli tectis arcerent,


83. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

naturae curandum permittebant; alii locum quidem remedio esse censentes, per metum tamen haesitantes manus ulceri admouere non audebant. Itaque carnem per se uehementer exulceratam cancer interim inuasit, qui ad uiscera tendens pulmone celeriter exeso ― et erat illi assiduo opii usu totus fere affectus ― intra quadraginta dies eum absumpsit. Hic uitae exitus fuit Selynis. Qui quidem septimo et quadragesimo aetatis anno, imperii uero octauo mortem obiit, nulli maiorum suorum ui animi et gloria rerum gestarum secundus extitit. Mehmethem auum, Magnum


84. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

sed aduersis rebus et atroci negocio coactis, neccessario e duobus alterutrum subeundum erit: aut enim aliquid de finibus suis hosti obuiam non eundo deperdent, aut foedus conditionibus ab hoste latis inibunt. Quod si ― quam pestem Christus auertat ― usu uenerit, non modo ad Hungariam subigendam hostibus prope diem aditus patebit, sed etiam ad Italiam imperio Turcaico adiungendam gradus factus erit. Nam Turcae ita instituti sunt, Pater Beatissime, ut qui illis osculum obtulerit, eius nasum dentibus impetant. Nunc


85. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

ac leniter moderabatur, ut tyrannidem, ea non mediocri humanitate condita, uideretur redimere, nec magis ciuibus suis excellere quam patriae principatu suo prodesse ― deinde ut huiusmodi labore edendi appetentiam excitaret. Qui quidem licet plurimi esset cibi, castus tamen, quod raro usu uenit, est habitus. Nempe epulae et lautior mensa Veneri, immodicarum cupiditatum parenti, cognata sunt. Quamquam illius libidinum continentiam quidam non uirtuti, sed morbo assignant: satis enim constat hunc pontificem ulcus quoddam in obscęnis corporis


86. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

est, ut hoc in primis certamen, Turcis aditum in Dalmatiam aperuerit, et Cosaciam familiam extinxerit, Rhacusanamque ciuitatem, non modo tributariam fecerit, sed etiam in Turcicam seruitutem paene redegerit. Nimirum, ita plerumque usu uenire solet, ut, qui hostem alienis armis uincere nititur, iisdem se ipse superetur; nec multo leuius uictori, quam uicto accidat. Quod quidem patrum nostrorum aetate, Illyricis, Thracibus, Macedonibus, et Graecis, his uero temporibus


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.