Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: domus

Your search found 1331 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 379-386:


379. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

denuntiata fuisse cognoscatur. Regina, Matthiae uidua, regiam Budensem deserit; proceribus, in fauorem Vuladislaui, thesauri sui spem facit. Per idem tempus inter filium regis Matthiae reginamque, quo citius domus Chugniadis familiae statuta humanarum rerum uolubilitate ruinae destinatae caderet, nascitur dissensio, quae quidem utrique detrimento fuit quam maximo. Alterum enim regno spe fere tota accepto deiecit, alteram ingenti pecunia priuauit, atque in maximum induxit moerorem, fide ab


380. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

plane alieno dolo quam suo uitio a regno decidere. Crediderim Beatricem, alioquin singularis foeminam ingenii, diuina constitutione, cuius sane lege humana aguntur negotia, in fraudem Hungarorum incidisse, quo omni ex parte patris eius Ferdinandi domus corrueret. Ab hac autem familia regnum Neapolitanum per idem tempus transactum, primo a Gallis, deinde ab Hispanis occupatum, mox in Ostriciam gentem iure affinitatis concessit. Nempe Carolus Augustus, Maximiliani Augusti ex filio nepos, in regnum Hispanum


381. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

misit. Rex uiuos Turcas fodiendis lapidibus destinatos partim in Boëmiam, ut eo quoque huius uictoriae fama perueniret, duci iussit, partim Budae cum caeteris eius nationis captiuis retinuit. Nempe, more a rege Matthia Chugniäde tradito, in fabrilibus ministeriis mancipiorum opera domus regia utitur. Vladislaus Albam obsidet; Cinisius Vasonem recipit. Iam uere appetente rex uniuersae nobilitati edicit uti se Albam Regiam oppugnaturum omnes


382. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

regi cauendum est, ne quid aut ipse per cupiditatem delinquat, aut quempiam suorum peccare permittat. Regibus enim maxime subditorum errata adscribuntur, quae quum non prohibent, ipsi ea committere putantur. Nec iniuria! Quis enim patri familiae totius domus turpitudinem merito non obiciat? Fateor, uiri Hungari, ut supra dixi, animum regis, multo etiam forsan uehementius quam omnium uestrum, commodis regni Hungarici commoueri, atque quodam modo ab honesto rapi. Sed iustitia ad sese illum


383. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

potentissimo urgente, nullam apud suos auctoritatem habebat. Gallus Neapoli, quae sedes regni est, in potestatem redacta, reliquum quoque intra decem fere dies regnum sub eius imperium magna incolarum infamia concessit. Itaque domus Alfonsi simul sua ipsius tyrannide, simul principum suorum proditione ex regio fastigio ad ima praecipitata est, tametsi eo iam Italorum mores, quum intestina discordia, tum militiae desuetudine deuenere, ut huiusce flagitia ne pro dedecore quidem apud ipsos habeantur. Inde Italiae


384. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

poterant, ignem iniecerant. Compositis Hungariae rebus, ingenti Ioannis Sepusiensis gloria ― is enim in comprimendo rusticorum, ut demonstratum est, tumultu optimam nauauerat operam ― suboritur regi suspicio, ne Sepusiensis gloriam suam ac populi fauorem in perniciem regiae domus conuerteret, abutendo quum regis senecta tum liberorum eius aetate. Erant autem regi duo filii, mas et foemina, quorum alter nondum decimum annum attigerat, altera triennio maior erat. Porro Sepusiensis, etiam ante quam regi filius nasceretur, fraetus suae factionis hominibus


385. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

quae de gaudio Taurunensis uictoriae domestica calamitate multum dempsit Salomoni. Namque ei Hadrianopolim uersus iter habenti tristis nuntius occurrit, afferens filium eius natu maximum, qui iam nonum annum agebat, morbo extinctum esse. Huc accessit perturbatio regiae domus, orto inter matrem et uxorem Salomonis haud leui iurgio. Nam quum mater regis nurum asperioribus castigasset uerbis, quasi ipsius incuria regulus decessisset, illa simul dolore amissi filii, simul reprehensionis impatientia prope amens, dum socrum ab se amouere nititur, pugione haud


386. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

parum abfuit, quin haud multo post, quorundam adolescentium leuitate animi, et, egestate, ut fit, uenalium, proditione, diriperetur; quos quidem nominatim tradere, familiae dignitas, in qua nati sunt, prohibet. Tulit enim ea domus uiros plures singulari facundia praeditos, patriae studiosos, multisque muneribus ciuilibus claros. Hi igitur iuuenes, a quodam regulo Bossinate, urbi Rhacusae uicino, pecunia corrupti ac promissis ingentibus inducti,


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.