Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: domus

Your search found 1331 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 850-908:


850. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Haec fuit illa, caput Stygii obtritura draconis
Femina, qui plantae ferus insidiator in ista,
Quae timeat, propria semper cervice probabit,
Principe formidanda pedum vestigia Nympha.
Hanc Solymaea Domus portâ signabat Eoa:
Porta tamen clausis semper non pervia valvis
Admissura Deum. Nullis mortalibus umquam
Delubri patuit limen: sacra ostia soli
Templum ingressuro fuerant servata Tonanti.


851. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

sortitae, Virginis huius
Ut fieret non vana fides, prius eminus istae
Processere nurus, steriles aetatis et alvi. 18.
Tandem feta viris postquam Domus una fuisset
In plures divisa tribus; generosa propago,
Fortunatorum genuit quot nomina fratrum,
Tot populos fecit. Sed te modo dicere Iuda
Est animus: debent soboles invicta Leonis
Te


852. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Gloria, sulphurea Sodomae quid nube negasset
Ultores flammarum imbres crepitare, remensâ
Flagitiis poena saturae carbone Gomorhae?
Inde venit, tantis fuerat servata quod olim
Prodigiis Tharea Domus: quo nomine iussus
Stare dies, aequor scindi, Iordania Doris
Ire retro, nubes famulari, panibus aether
Praesto esse, ignotoque silex humore resolvi.
Hinc domiti Reges et quorum robur in armis,


853. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

terrisque locat quibus impiger undis
Tarsia Flumigenas transmittit ad ista Liburnos
Limina, mirantes volucris portenta sacelli.
“Unde profecta? Quibus pennis? Duce, tramite quali,
Qua causa in terras venit Domus ista remotas?”
Mente prius tacita volvunt, dein voce requirunt.
Sed quis Virgineas potuisset dicere sedes,
Omnibus ignotos quis divinare penates,
Ni prius aethereo monitu quo percitus aeger


854. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Limine maiorem solito vim Numinis esse
Cunctorum communis amor, fletusque, voluptas. 31.
Haec rudis aspectu, tenuis formata sacelli
In speciem Domus est, cuius non grande lacunar
Composuit pictus radio multiplice fornix.
Aedis erant paries massae terrestris ab igne
Durati lateres, medium quibus imbre solutae
Calcis erat gluten: tamen illita calce


855. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

hospes,
Sublicio se ponte premit, quo laetus Eoas
Virgineae gaudet matri transmittere nymphas
Tersactum locus est cuius, Iordane relicto,
Culmine Nazaridis primum deposta parentis
Est domus (ah nimium terris lugenda Liburnis
Non longae iactura morae! Vix substitit uno
Lustri dimidio) quae postea maxima montis
Gloria Piceni, Laureti in vertice summo
Nobile desertae spolium remansit


856. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ut longa attonitam tenuere silentia matrem,
Illa pio affari sobolem sic incipit ore:
“Nata mei lux nata uteri, solique parenti
Lux non nata tuae; non te Iessea serenum
Sola tribus, nec sola Domus te lumen habebit
Isacia: optatas ex te, mea filia, flammas
Colliget omne hominum genus aethereique decorem
Luminis aurora velut a nascente, sepultus
Hauriet atque etiam vivens in prole maligna


857. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Gratia thesauros pleni dabat impete cordis,
Observat tacitus pater expertusque sciebat
Has animi multo spectari faenore dotes. 28.
Fortunata domus, cui contigit unicus iste
Connubii fructus, qualem non protulit unquam
Ulla thorum complexa fides, nec proferet ulla
Par thalami fortuna decus: manet unius Annae,
Et Ioachimi steriles haec gloria


858. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

augustum nomen conspirat uterque,
Talia cui sanguis dederat suffragia, sexus. 30.
Excelsum nomen! cuius quia sensit honorem
Sanctorum cognata domus, venerabile sanctis
Nomen adoravit. Sed, formidabile Diti,
Terruit infernas acies, Mariamque superbi
Vastatricem Erebi, Styx ipso nomine sensit.
Omnipotentis opes summas resplenduit inter


859. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quos Adami terror, multos quoque propria vitae
Improbitas, quamvis lacrymis expuncta ligarat.
Sanguinis eiusdem, culpae potentior omni
Hos fratris spe fovit amor quem robore fortem
Emissura domus fuerat Iessea Leonem.
Proque secutura fraternam in pignus adepti
Libertate fidem, votis promissa petebant
Auxilia et duris robur non segne catenis.


860. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Haec oculis responsa hausit vultuque madente
A lacrymis, tenerae spectabat gaudia Natae. 3.
Surgebat celsis Solymaeis turribus olim
Altior una Domus, cuius rudis area, magnae
Urbis erat spatium; moles augusta, stuporis
Prodigium, cuius pretium non solveret omnis
Copia praecipui cumulo congesta metalli
Quod melior pars orbis habet: confluxit in


861. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

ante litandus
Annis mille super fuerat quo filius almi
Thariadae, cum vicinis in vepribus haerens
Pro nato iussas aries tepefecerat aras.
Hoc montis constructa iugo, spatiosior ipso
Sed domus ista iugo; substructis undique muris
Latior, aggestis templi stetit area glaebis.
Dignus rege labor! Fuerant hic montis et aedis
Fundamenta eadem, nec monti creditur ingens
Depositum, nisi quae montem


862. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Debebant et labra suas, et habere perennes
Inde sibi elegit luteris concha liquores.
Haec miranda aulae facies, haec gloria solos
Excipiens mystas, ubi non nisi flammeus auri
Spectari potuit splendor, domus ista nec unquam
Calcari potuit, nisi calcaretur et aurum. 9.
Pars tamen augusti non haec dignissima templi,
Ista nec arcanis legalibus apta


863. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quae donat pietate Deus: nec nostra reluctans
Officia impendam ducendae in templa puellae.”
Hic Ioachimus comi sermone reponens
Pontifici grates, imae se postibus effert
Flaminiae, propriaeque domus ad limina tendit. 17.
Inde petit gemino fulgente Nazareth astro,
Et matre et nata pater ut se tertius illis
Addiderat splendor; completi


864. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Prophetam.
Illa virum iucunda sequi trimamque videre
Anxia cognatam, montes post terga relinquens
Sublimis Iudaea tuos, accessit ad urbem
Et regum solio claram, sacraeque beatam
Maiestate Domus: qua convenientibus una
Cognatis, trimâ solvuntur vota puellâ.
Sanctorum quinque adfuerant pia cognatorum
Pectora: quam rarum decus! uniusque propagis
Mira fides, pietasque! Istis comitantibus aedem


865. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Divinos intrare aditus, secura beatas
Hic animi libare dapes, terrena parentum
Aeternorum avido solvit retinacula gressu. 23.
Illius cognata domus maestique tribules
Postremos Mariae cuperent ubi cernere vultus
Supremumque audire vale; nec lumina retro
Flectere, nec dulces versa aspexisse parentes
Visa fuit, superae signans molimina flammae.


866. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hebraeo, primos dat fama propagine reges
Tangere Iesseos, ipsumque ad stemma vocare
Ingentem Davida volunt. Sed regibus impar
Est census: tamen hoc tantis prostrata ruinis
Spirat adhuc Iessaea Domus. Nec mitis egentem
Esse Ioachimum voluit fortuna: paternis,
Unde inopes etiam servat, sibi sufficit agris.
Hoc scio, saepe solent altos subvertere fasces
Fortunae sortisque vices, non commovet ulla


867. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

tuus David, claroque probatos
Iustitiae splendore patres ea flamma fatigat. 27.
Est locus, ut fertur, diro confinis Averno,
Sanctorum domus: hoc olim confluxit ad antrum
Purior Isacidum sanguis, quos criminis expers
Integritas Stygiae potuit subducere poenae.
Hanc Abramigenae, quique aequis moribus ante
Thariaden obiere pii, coluere


868. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Defuit: arcanae quantumvis conscia flammae
Aedes tota foret, solitò maioribus ignes
Sed quae Virgineos vidit fervescere votis,
Delubri pars una fuit, sacratius illud
Divinae penetrale Domus summaque verendum
Religione adytum, quo se tangentibus alis
Bisgeminos voluit mediam stipare Cherubos,
Templi author monitis doctus caelestibus Arcam.
Aequa Domus votis; sed qua ratione puellae


869. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

illud
Divinae penetrale Domus summaque verendum
Religione adytum, quo se tangentibus alis
Bisgeminos voluit mediam stipare Cherubos,
Templi author monitis doctus caelestibus Arcam.
Aequa Domus votis; sed qua ratione puellae
Fas erat augusti (quo bis totius in anni
Curriculo primae vetitum fuit ire tiarae)
Ingressum tentare loci? Qua lege potestas
Ulla, precatura tenera pro Virgine sacras


870. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

rumores.
Hic etiam parere humilem, secreta petendi
Quantumvis adyta et vetitis succedere tectis
Nulla fatigaret mentis votique cupido.
Quin etiam demissa animi se crederet ista
Parte Domus ibidemque Arcae fulgore repostae
Longius arceri; tamen explorata iubentis
Numinis et semper Mariae observata voluntas,
Haec implenda suis statuit sacraria votis.
Hoc mandante Deo Virgo penetrale


871. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Unius sobolem, non certa sede diremptos
Servabat mixtos omni regione tribules.
Inde fuit tota Iudae quod sparsus Idume
Spiraret sanguis, quavis ex parte profectos
Spe thalami, reduces domus acceptura maritos,
Transmisit Solyma iuvenes. Hic adfuit Amos,
Carmeli flos pulcher Amos, quem Rutha Phalego
Ediderat formosa viro; fuit alter Abellus
Abramo genitus, tenerae cui mille per agros


872. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

12.
Talibus auditis placido pater ore silentem
Alloquitur: “Flectat saltem te, nate, paternus
Sanguis et antiquae proavis a regibus ortae
Stemma domus, quam tu postremo haerede labentem
Innixamque parum valida radice relinquis.
Sanguinis ille leo nostri Iesseia proles,
Si canitur nostra venturus origine Princeps,
Quid Iosippe tuos fraudas hac luce


873. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Certantem aetheriis geniis virtute puellam,
Aetatis tibi non modicae, cui totus egenis
Par census, manuum labor; aeternique pudoris
Constanti nuptam exhibeant; tandem omnia curae
Divinae aptantem Cleophae domus hospita fratris
Collegit, quem tunc cum prole et coniuge flammae
Fonte haustae, Solymis pietas festiva tenebat.
Ut consumpta dies, quid lux oritura laboris
Latura est, plenus curarum lumina somno


874. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Anna parens multis tempus consumere votis
Prona caput, lunata genu rectisque potentem
Implorare Deum palmis. Iosippe, quid obstat
Nos colere externo vacuos herede penates?
O quantum ista mihi domus appositura caloris
Aetherei, quantos divini luminis haustus,
Quantum virtutis, spectanti utriusque parentis
Praeclaros pietate lares? Memorata docebunt
Me loca divino instructas iterare frequentes


875. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

divina leones
Vox potis est. Haec me Solymis exire paratum
Noluit hoc nescire: acri sua vota calere
Igne, Galilaeo stantem poscentia clivo
Nazareth et cultos matris pietate penates.
Hic domus est mecum posthac ubi nympha morari
Expetiit, matrisque piae sanctique parentis
Certa secuturo morum vestigia gressu
Carpere et eximiae fidei monumenta tueri.
Assensi voto facilis: nec virginis ille


876. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

pios quales Venus improbat aestus. 8.
Tradita Iosepho Virgo est, quam rite serenis
Cognatorum oculis plausuque et murmure laeto
Eductam Solymaea domus, materna puellae
Portio Nazareth hinc genitoris sede recepit.
Ut patris subiere lares, mora commoda iunctis
Sanguine suscepta est, donec peregrina pudico
Colloquio compressa fames noctisque quietum


877. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sanguine suscepta est, donec peregrina pudico
Colloquio compressa fames noctisque quietum
(Nam sero venere) viae languore levaret.
Una illis quam Virgo dabat (pendebat ab ore
Virgineo nam tota domus vultusque legebat)
Materies sermonis erat: venturus Olympo
Messias cunctos tota suspenderat aure
Convivas: decies veluti septena prophetae
Hebdomas ad finem properet Iudaeque superbum


878. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Committam terris habituris hospita frondes
Atria, quae gentes, nemo at Iudaeus adoret.
His nova progenies populorum, regia quondam,
Simplicibus figenda tholis donaria mittet.
Quae domus est, templum fiet, cui plurima circum
Laurus et urbs ista desumet ab arbore nomen.
Staturam glebis lauro florentibus urbem
Una Domus faciet, plures factura volando.
Porro enata meis, primo cum solis in


879. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Simplicibus figenda tholis donaria mittet.
Quae domus est, templum fiet, cui plurima circum
Laurus et urbs ista desumet ab arbore nomen.
Staturam glebis lauro florentibus urbem
Una Domus faciet, plures factura volando.
Porro enata meis, primo cum solis in ortu
Planta fidem dederit verbis, secura marito
Fare, pudicitiae summa virtute calenti,
Aeterno thalamos aspergat flore iugales,


880. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

11.
Hinc vicina petens Ales fastigia, duro
Tersactum ascensu, cum se librâsset in altam
Clivi planitiem, subito praevidit eundem
Esse locum, Galilaea domus ventura per auras,
Parte ubi quinquennis spatii maiore moretur.
Hic subito auratâ iactat folia abdita telâ,
Insita venturum laurus quo limen obumbret.
Inde venit, tali quod crescat origine nata


881. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Fecit humum: foliisque solo per gramina sparsis,
Invaluit Picena sacrâ Peneide tellus.
Pluribus haec arvis foliorum credita virtus,
Utpote debuerat quae sistere pluribus arvis
Huc olim ventura domus. Sed maior in uno
Colle fuit, quod mox Lauretum copia lauri
Fecit Aventinae dici par nomine silvae. 13.
Interea non parca precis Iesseia


882. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Litora, Sidoniusque alia pro margine pontus
Aestuat, Hebraeas aequor quod terminat oras.
Limitibus conclusa istis urbs eminet alto
Una iugo, florum fecit cui copia nomen,
Nazareth. Hic domus est servantis avita puellae
Limina, connubio iunctae; castumque marito
Iosippo nomen, cui regia stirpis origo,
Uno eodemque illi virgo de stemmate nupta.
Nomen huic Mariae, lecta haec ex omnibus una


883. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

facunda quibus si vis foret, Agnum
Forte sonaturas mundi peccata levantem. 9.
Ultima cognati iam presserat ostia Virgo
Hospitii, cum tota domus multaeque propinquis
E tectis venere nurus, quibus omnibus una
Virgineo mens ore frui, vel tangere dextram
Postremumque vale divinae dicere matri.
Illa fovendo omnes vultu verbisque benigna


884. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Intulit; et Levi soboles, cui limite certo
Nulla fuit tellus, aliis immixta ferebat
Cum tribubus censum: Iudae generosa propago
Scribebant Hebrone genus, nisi regia Iesse
Quos tetigit cognata domus, quorum inclita regis
Patria Iessigenae signavit nomina Bethlem. 36.
Iosippo ut primum Romani fama tributi
Et populare suas solvendi venit


885. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nostra petit debentque novum data nomina censum
Et proprios coram tribuum distinguere vultus
Postulat Ausonius qui colligit aera minister.
Bethleme est nobis communis utrique petita
A Iesse genitore domus, quae murice regum
Tecta olim, nunc tecti expers. Illa urbe Latinis
Imperiis nos stare decet: tribus altera quosvis
Sanguinis externos illuc vetat ire nepotes.
Nos vero decimus proavitis sistere


886. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

aeris
Parva legebatur merces, divina puellae
Fila et Virgineae non aequans segmina telae.
His tamen exiguis operum proventibus aequus
Aedis erat capitum numerus: materque faberque
Tota domus duo sunt: iidem parentque iubentque.
Caelica venisset dum Virginis integra matris
Ad cumulum proles, quae dum feliciter ivit
In numerum, non auxit opes, sed amare repertam
Matris egestatem facilis; quin


887. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Dum commenta dabat, veram Iudaea parabat
Commenti formam: minor ipso est fabula vero.
Virginis haec eadem nam sedes parva, volucre
Vertitur in templum, non carnis imagine falsa
Aeterni postquam facta est domus hospita Verbi.
Hanc, inopes quondam, caeli de monte iugales
Conspexere pii vacuas migrare per auras,
Aspera dum cernunt aliarum fata domorum
In cineres vertisse trabes Martemque propinquos


888. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Artant dona tholos, stellis laquearia fulgent,
Gemma tegit postes aurataque tecta videntur,
Caelataeque fores adopertaque marmore tellus.
Quaeque prius pauper, regum nunc dives abundat
Muneribus domus et summis se molibus aequat,
Reptantesque ruunt illius ad oscula gentes.
Numinis haec meruit digna mercede recepti,
Baucidis et fictas superare Philemonis aras.


889. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Lyaeus
Occupat et pressis melior despumat ab uvis.
Hic orituri olim terrena e matre Tonantis
Praescia, communi ne vultu occurreret, omnem
Explicuit festivi oris natura decorem.
Hic regum domus, hic patria est et stirpis origo
Iessiacae, hic prima postremus origine fructus
Nobilior: proprio hic manavit purior unda
Fonte, sua melior venit propagine botrus,
Postremo matris generosius ubere


890. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Flammae experte viro venit vir fortior omni,
De foeda stirpis specie speciosus amoris
Surculus exivit, locupletior omnibus infans
Stemmatis extrema de paupertate refulsit.
Fortunata domus tali completa triumpho,
Fine suo, quam authore sui felicior aevo.
Regum prima domus, quam si postremus honoris
Sublimavit apex, cuius finivit elenchum
Verbi immensa eadem, mentis quae effata paternae


891. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

amoris
Surculus exivit, locupletior omnibus infans
Stemmatis extrema de paupertate refulsit.
Fortunata domus tali completa triumpho,
Fine suo, quam authore sui felicior aevo.
Regum prima domus, quam si postremus honoris
Sublimavit apex, cuius finivit elenchum
Verbi immensa eadem, mentis quae effata paternae
Complet maiestas. Generis Iessea venustas
Ultima: postremam stirpis sortita coronam


892. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Abelus.
Iam Phaeton bissena anni compleverat astra
Crescenti puero, sed qui ne cresceret ultra,
Obfuit Herodes. Illo mandante satelles
Irruit in matrem pignusque quod ipsa reductâ
Parte domus, conata feras eludere leges,
Abdiderat, proferre iubet. Negat illa recentem
Esse sibi puerum; sed semen inutile ferro
Femineum ostentat Dorcas: pro stirpe virili
Tercentum vocat ore deos, Martemque


893. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]


Plurima manasset Niobe Bethlemia saxo. LIBER X. IESSEIDOS 1.
At peregrina domus, proles, Iosippus et uxor,
Obscurae reliquum noctis, qua cesserat urbe
Nazaridum, celerabat iter. Quos mane sinistro
A latere exurgens Titan feriebat euntes.
Calcato torrente, patrum cui voce Cisoni


894. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

dedit claros mater Iesseia reges.
Nec tamen hanc subeunt, soliti vitare superbas
Divitiis fastusque urbes, nisi forsitan escas
Cum peterent; licet his plerumque vel obvia villae
Ruralis fornax, parvi aut domus hospita tecti
Redderet acceptos alimenta aequantia nummos. 3.
Aspiciens Arabae Iosippus moenia Petrae
Haec fertur versasse animo: “Iam


895. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Aequora quaesivit, nisi quos caeleste subegit
Imperium; veluti Phario dare terga Serapi
Iussa fugax duodena tribus, velut ista cruentas
Ascalidis vitare manus, hoc pulvere iussa
Tuta ibat divina domus, genialiter octo
Hic habiti lustris relegens vestigia Iudae.
Istorum cuivis anno lux esset ut una
Aequa, quaterdenos numerant hoc aequore soles.
Deserti mora tanta fuit, prius ampla superbi


896. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

nigro
Horrendae aspectu, quas dum ferit igneus astri
Maioris radius, veluti praepinguis olivi
Rore superfusi splendent: genuina pavonis
Effigies, vel quod potior fert fama, timoris
Ipsius domus et plenae formidine rupes.
Haec etiam tacitis terroribus horrida, gratum
Nacta locum montana Fames colit; unde petendae
Pro tumido potius fuerant Erysichtone poenae
Saevior haec siquidem et letho breviore


897. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Instantis moniti sese minui impote tutos
Dixere annona: quid enim cupiantque petentque
Indociles luctae, premitur qua corporis aegra
Conditio? Mens quorum etiam repleta beatae
Ubertate domus, quam visi copia veri
Dives alit lucisque novo quos nectare semper
Implet, ut insipidae non optent pocula lymphae.
Isacios quod saepe sibi patuisse penates
Rettulerint; virtute virûm iucunda quod


898. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Candor ubi Empyreae voluit spectabile divis
Caelitibus lumen pariter splendescere terris
Terreno e caelo, quo sponsus uterque petitis
Plenius affulsit spectato Numine flammis.
O felix Domus! Aeterni cui contigit imbre
Nectaris impleri, nec tantum haurire minutis
Hanc pluviam guttis, ipso sed fonte rigari.
Prodigiosa Domus! Quae connubiale duorum
Virgineo in thalamo foedus sancivit


899. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Plenius affulsit spectato Numine flammis.
O felix Domus! Aeterni cui contigit imbre
Nectaris impleri, nec tantum haurire minutis
Hanc pluviam guttis, ipso sed fonte rigari.
Prodigiosa Domus! Quae connubiale duorum
Virgineo in thalamo foedus sancivit amantum,
Quorum alter Deus est, luteae sed stirpis et impar
Altera, supremo sed par dare membra Tonanti
Est caro: queis rutilas non affugientibus


900. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ad parca exceptus rutilaret edulia stipes
Hibernisque daret tenuem pro noctibus ignem.
Nec tamen haec Solymis interpellante vetusta
Religione, sacris accedere templa diebus
Abstinuit divina Domus, legalibus acta
Imperiis; solitusque puer matrisque virique,
Dulcis utrique, tener, latus observare viator. 4.
Ex quo Niliacum post terga


901. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

solitusque puer matrisque virique,
Dulcis utrique, tener, latus observare viator. 4.
Ex quo Niliacum post terga reliquit Anubim
Sacra Domus propriosque adiit revocata tribules
Occurrit primus Solymaeis ritibus ingens
Festorum paschalis apex; ubi menstrua lampas
Quatuor atque decem lumen solare diebus
Integra collegit tangens superansque


902. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

relicta
Quae vox natalem nos visere iussit Idumen.
Eiusdem vox ista Dei est Aegyptia noctis
Somnia confirmans, ubi te Iosippe vocatum
Nostra valere dato suscepit Nazara Nilo.
O Iudae domus! Ô generosa fidelis Abrami
Posteritas! Quantum ô vestram terrena puelli
Sollicitat caligo fidem! Promissa salutis
Vos lampas iam luce ferit neque segnis amato
Isacidae proprium suffert celare


903. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Luteus aequabat rorata crepuscula fulgor,
Cum Solymaea rudi relegat quo compita coniux
Prodit uterque casa: paribus vestigia curis
Cunctabunda premunt; quos occurrente diei
Simplicis occasu, Solymae domus hospita texit.
Tertia surgentis numerabat lumina Phoebi
Matre procul soboles, cum vota calentia Virgo
Depositura petit Solymi sacraria templi,
Ora vel amissus si fors daret obvia natus.


904. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Laetitiam Baccho, materna voce rogatus
Iussit, ut optatum laticis daret urna Lyaeum.
Mater enim (cui in miseros data viscera matris,
Tunc confessa palam) sensit quae prima pudorem
Pauperiemque domus convivarumque cavere
Murmur et opprobrium sponsi studiosa, potentem
Prodigii affatur sobolem, sic voce locuta:
“Nate, deest vinum!” Post haec audita ministris,
Certa velut voti, “Vobis quae


905. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

fatique omni maerore soluta,
Fronte pari reliquos abiens solatur amicos. 8.
At Dismas latronum unus, cui contigit atras
Felici penetrare domus, interque profundas
Regnatas Diti Paradison repperit umbras,
Quamvis ille sui necdum sortitus honorem
Corporis, evasit tenebras tamen atque petito
Aethere divini est consors mens fata triumphi.


906. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Christicolis demum sindon ea tradita natis
Durat adhuc: visa neque patris imagine socors
Natorum est pietas: stat adhuc Allobrogis orae
Palladium, stratos servans liventibus artus
Tela notis, istâque domus stat regia telâ,
Sollicitae valuit tantum custodia matris.
O genetrix, quantum nati tibi debet amica
Posteritas! Ipsumque etiam tua provida quantum
Obstringit natum cura, immortalis ut esset


907. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Sionem
Vocibus implebat: decimo lustraverat ortu
Iam Solymam et porta tantum distabat Eoa,
Quantum supremo medius quo fervet ab axe
Delius: hic subito commota furentibus auris
Alta domus tremere et ruere omnia visa repente;
Atque improvisus vibratus ab aethere turbo
Cum sonitu venit atque omnes pius occupat horror.
Suspiciunt, iterum, atque iterum fragor intonat ingens.
Aurae inter


908. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hoc solem iacuisse specu tropicumque, parentis
Virgineos habuere sinus, ubi fixit eundem
Frigidus Aegoceros, astri cognomen inertis.
Saepe etiam patrios voluit lustrare penates
Et sacrae conclave domus, ubi Numinis Ales
Nuntius assumpta iuvenilis imagine frontis
Almum dixit Ave Verbique aeterna potestas,
Humanae suscepit onus servile figurae.
Hic memor illius, quo se sublime levavit


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.