Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quibus

Your search found 5513 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 11-43:


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Anthiocenum, qui Dalmatie populis uerbum uite, quod per Titum inchoatum fuerat, predicaret. Hoc enim beatus Petrus statuerat, ut pontificia christiane religionis sic disponerentur per urbes singulas totius orbis, quemadmodum apud gentiles fuerat antiquitus constitutum. In illis enim urbibus, in quibus erant gentiles antistites, qui dicebantur protoflamines, fecit ordinari episcopos, in metropoles uero prouintiarum, ubi erant archiflamines, archiepiscopos censuit statuendos. Unde per horas Adriatici sinus tres direxit pontifices: Apollinarem Rauenne, que est metropolis totius prouincie


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

pape notitiam deuenisset, magno fuit dolore permotus statimque misit ad eum districte precipiens, ne missarum solempnia celebraret. Maximus uero scismatico scelere inuolutus obstinata mente contempsit pape preceptum, sed confisus de suorum potentia propinquorum et aliorum secularium uirorum, quibus denudata sua ecclesia multa donaria largiebatur, missas celebrabat et omnia pontificalia presumebat. Tunc beatus Gregorius scripsit clero et populo Salonitano precipiens, ut nullus communicaret eidem Maximo sacerdotium rapienti. Sed tantus erat metus ipsius et suorum complicum, quod nullus


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sui territorii incolere sine magno timore ualerent, donec rebus prosperius succedentibus Salonam reedificandi possibile foret. Et tandem placuit hoc consilium nobilibus et popularibus uniuersis et tale pactum inter se statuerunt, ut ditiores sibi domos propriis sumptibus edificarent, ceteri uero, quibus res non erat sufficiens pro domibus construendis, haberent turres circumpositas pro habitaculis suis, reliquum uulgus habitaret in fornicibus et in criptis. 2Tunc auferentes omnia, que habebant in insulis, ac nauibus imponentes transtulerunt se cum mulieribus et paruulis


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

loco sarcofagum beati Domnii effoderunt et cum summa festinatione Spalatum transferentes deuotione nimia amborum martirum pignora pretiosa locauerunt in prenominata Dei Genitricis ecclesia, ubi dante Domino usque hodie requiescunt. XIII. Cathalogus archiepiscoporum de quibus extat memoria 1Igitur duces Sclauonie habere ceperunt in magna ueneratione ecclesiam beati Domnii donantes ei predia et possessiones multas, decimas et oblationes corde ylari offerentes. 2Fuerunt autem in ecclesia Spalatensi archiepiscopi multi,


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

de quibus extat memoria 1Igitur duces Sclauonie habere ceperunt in magna ueneratione ecclesiam beati Domnii donantes ei predia et possessiones multas, decimas et oblationes corde ylari offerentes. 2Fuerunt autem in ecclesia Spalatensi archiepiscopi multi, quibus ex priuilegio Salonitane ecclesie omnes episcopi superioris et inferioris Dalmatie obediebant utpote suffraganei ab antiquo. Ipsi autem archiepiscopi non Spalatenses sed Salonitani appellabantur. Postquam autem per predicationem predicti Iohannis ac aliorum presulum Salonitanorum duces


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Mageria nuncupatur, uenit in multitudine graui obstantia queque deuastans, totam Pannoniam ex utraque parte Danubii occupauit. Interfectis namque incolis regionis illius aliisque in seruitutem redactis posuerunt se in planitie illa, quia propter raritatem hominum abilis erat animalibus alendis, ex quibus maxime multitudo ipsa uictum habebat. Hec regio dicebatur fuisse antiquitus pascua Romanorum. Ceperunt ergo circumpositas regiones bellis assiduis infestare, ecclesias destruere, christianos affligere. Erant enim pagani crudelissimi, prius uocabantur Hunni, postea sunt Hungari nuncupati.


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Tu autem receptis nostris apicibus ad archiepiscopum et regem et ad ceteros prelatos illius prouincie perfer, ut duo episcopi pro his negotiis ad nos accedant, quia te, utpote ignotum, super his exaudire minime possumus. 10Malignus ergo presbiter papalia scripta non quibus missa erant detulit, sed ad Gothos, qui eum miserant, reuerti otius properauit. Tunc percontantibus eum, quid de suis petitionibus apud sedem apostolicam actum esset, respondit dicens: Ecce per Dei gratiam, quicquid uoluistis a domino papa impetraui, nam ecclesie uestre apperte sunt,


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

tempore permanerent. Tunc rex ciuitatem ingressus, ualde honorifice a clero et populo susceptus est. Et ea die procuratione affluenter a comuni suscepta confectisque ac traditis emunitatis priuilegiis, profectus est. 8Inde autem pertransiens uenit Tragurium et deinde Iaderam. A quibus ciuitatibus simili exemplo susceptus fecit eis libertatis priuilegium. Et sic in Hungariam est regressus anno Domini M.C.III. Qualiter Manases uoluit prodere ciuitatem 1Defuncto autem bone memorie Crescentio archiepiscopo


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

epistolam satis loquacem, commendando Guncellum, et suadendo, ut eligeretur, ac promittendo suum seruitium et amorem. Tunc predictus Petrus diaconus, ut erat uerbosus, nacta occassione, abiit susurrando per clericos et per laycos, laudando Guncellum de potentia, de honestate, de scientia, de quibus ipse nullam habebat certitudinem, sed ut seniorum intentionem elideret, modis omnibus satagebat, ut eligeretur Guncellus. 4Erat autem tunc temporis Domaldus comes ciuitatis Spalatine, uir satis circumspectus et prouidus. Hic quia bene Guncellum nouerat, ueritatem asserebat


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

contempnebat. Interea nuntii redierunt de curia, legationis officium eidem Acontio plenissime perferentes. Tunc Acontius, sedis apostolice auctoritate suffultus, cepit multa circa clerum populumque corrigere, ecclesiam nouis studiis informando. Fecit enim a clero cunctas expelli focarias, de quibus archiepiscopo nulla suberat emendationis cura. 9Conuocauit autem totam Dalmatiam et Chroatiam in adiutorium suum contra hereticos et piratas, faciens indulgentias omnibus, quicumque zelo diuino succensi in personis uel expensis ad eorum interitum laborarent. Tunc


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quod gestum est cum Domaldo 1His ita gestis Petrus comes ad propria reuersus morabatur in Chulmia. Ciuitas uero Spalatensis, quia sine rectore manebat, in bono statu esse non poterat. Templarii autem, sicut rex preceperat, castrum Clisie tenebant. Spalatensibus autem, quibus plerumque solent utilia displicere et inutilia complacere, uerti cepit in tedium quietis pacisque bonum. Tunc multas oblocutionum calumpnias contra templarios concinnantes ceperunt multifarie moliri, ut de castro illis exeuntibus eorum uicinitatem modestam ac sobriam euitarent. Sicque factum


22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

pro potestate eligerent, nisi nobilem uirum Garganum de Arscindis, qui testimonium habebat bonum ab omnibus. Tunc nuntii eundem Garganum adeuntes, ceperunt alloqui ipsum, exponentes ei suum propositum, quod de ipso habebant et querentes, an uellet ad unum annum uenire pro eorum regimine ciuitatis. Quibus ipse benigne respondit, quod deliberaret primo cum propinquis et amicis et tunc demum certum quid responderet. Facta autem deliberatione per aliquot dies, reuersus ad eos acquieuit uoluntati eorum. Et pacti sunt cum eo in quingentis libris Anconitane monete pro salario unius anni. Et multis


23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

exquisitis conuiuiis aut mollibus expendebatur iocis. Nocturnos sopores uix hora diei tertia terminabat. Cuncta quidem sue uite tempora in apricis siluis et amenis pratis cum uxoribus transigentes non de bellorum strepitu cogitare poterant qui non seria sed ludicra cotidie contrectabant. At uero, quibus erat mens sanior, feralibus nuntiis excitati pestifere gentis metuebant incursum. Quam ob rem regem et principes crebris sollicitabant alloquiis, ut tanto precauerent malo, ne forte subita fieret impie gentis irruptio et maiorem pernitiem inferrent incautis. 3Vix tandem


24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

confligendum cum eis, utpote cum hominibus barbaris et desperate salutis, qui non pro regnandi cupiditate sed pro predarum auiditate per mundum pugnando discurrunt. At uero alii securitate fatua dissoluti dicebant ad primam ostentationem nostre multitudinis eos esse in fugam uertendos. Sic autem quibus repentinus parabatur interitus, non ualebant in unum consilium concordare. 4Illis ergo consulendo cunctantibus, morasque inaniter protrahentibus, ecce nuntius inopinatus ad regem cucurrit, nuntians ex certo, quod infinita iam multitudo Tartaree gentis regnum intrauerat et


25. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

est ergo sicut populus sic sacerdos, et quos unum agmen commisit ad pugnam, unus interitus inuoluit ad penam. Igitur si qui ex illa uoragine euadere potuerunt, nullam spem habebant diffugii a facie gladii imminentis, cum tota terra quasi locustis esset repleta hostilibus turmis, quibus nulla erat pietas parcere prostratis, misereri captiuis, preterire lassos, sed uelud agrestes belue nil nisi humanum sanguinem sitiebant. Tunc uideres omnes uias, cuncta diuerticula densis cadaueribus repleta. 12Transierat iam prima communis exitii dies, quam alie


26. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et tunc missi carnifices singulorum brachia eleuantes figebant leniter telum in corde et extinguebant omnes. Preterea mulieres Tartarorum uirili more armis accinte in pugnam audacter ferebantur, ut uiri, he in mulieres captiuas atrotius seuiebant. Si quas enim uenustiores uultu cernebant, ex quibus zelotypie motum possent aliquatenus formidare, statim extracto gladio perimebant uel si quas uidebant ad seruiendum habiles, preciso totaliter naso, deturpata facie seruili ministerio deputabant. Pueros quoque captiuos ad se uenire iubentes, tale de ipsis ludibrium faciebant: primo seriatim


27. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

de uilla ignem undique posuerunt, quam totaliter in conspectu hostium absque ulla mora uorax flama consumpsit. Ad locum predicatorum pars quedam miserande plebis cum uxoribus et filiis confugerant putantes se murorum ambitu interclusos summum frustrari discrimen. Sed nil profuit loci munitio, quibus non aderat diuina protectio. Nam uenientibus Tartaris et locum fortiter impugnantibus communi exitio traditi sunt appositoque igni ad decem milia ferme hominum cum loco et rebus miserabiliter conflagrarunt. Huius tam grandis et orribilis cedis testis est multitudo inhumatorum ossium, que in


28. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

locauerunt. Alii uero puerulos lanceis affigentes, quasi pisces in ueru, per horas aluei baiulabant. Iam uero captarum predarum non erat numerus uel mensura. Quis extimaret inumerabilium equorum et ceterorum animalium multitudinem? Quis diuitias et thesauros? Quis spoliorum copias infinitas, quibus hostes locupletati gaudebant? Quanta erat hominum captiuitas, uirorum et mulierum, puerorum et puellarum, quos diuersis seruitiis subigentes sub arta custodia detinebant! 18 Cum quidam relligiosus uir nimio afficeretur dolore super tanto casu populi christiani admirans et


29. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et ecclesiarum honor optimo statu polleret, audiuit nocte per uisum: Noli admirari, frater, nec diuina iudicia tibi uideantur iniusta, quia licet multa facinora huius populi summa Dei clementia supportasset, scelus tamen nefande libidinis trium episcoporum nequaquam potuit tollerare. De quibus tamen hoc dictum sit, mihi non est compertum. 19Tunc Bela rex de Austria reuersus uenit cum omni familia sua et demoratus est in partibus Zagrabie. Congregati uero sunt circa eum omnes, qui effugere poterant gladium Tartarorum et erant ibi per estatem rei exitum


30. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cor eius uehementer intumescere et ad superbiam eleuari. Ratus autem, quod non esset in toto orbe gens aut regnum, quod eius potentie resistere posset, proposuit ex cunctis nationibus tropheum glorie reportare. Voluit ergo potentatus sui magnitudinem toto stentare mundo demonum fretus auspiciis, quibus uacare solebat. Itaque uocatis duobus filiis suis Batho et Caydano tradidit eis robur exercitus sui precipiens eis, ut ad debellandas totius mundi prouincias exire deberent. Exierunt ergo et triginta fere annis perambulauerunt omnia regna orientalium et aquilonarium regionum, donec uenirent


31. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

tumulum et locum equorum pedibus conculcantes, ne quod sepulture appareat signum. Nulla pene rapidorum fluminum eis aqua obsistit, quominus equis transeant insidendo. Si qua uero immeabilis unda occurrit, continuo in modum lemborum ex uiminibus cistas intexunt superducentes crudas animalium cutes, quibus sarcinas inferentes intrant et transeunt absque metu. Tentoriis utuntur filtrinis et ex coriis factis. Equos ita bene habent edomitos, ut quotcumque unus habeat homo, omnes ipsum tamquam canes secuntur. Cum autem tanta sit hominum multitudo, quasi muti nullam fere uocem emittunt, sed taciti


32. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

desperabili metu constringi, cogitabant aliqui ciuitatem deserere et cum rebus et familiis ad insularum presidia se conferre. Ceperunt autem uanos agitare rumores, confingentes opiniones uarias et inanes. Dicebant alii, quod ingentes machinas et plurima instrumenta bellica Tatari fabricarent, quibus ciuitates has deicere conabuntur. Asserebant alii, quod ad montis instar terre ac lapidum congeriem aceruabant et sic ciuitatibus supereminentes facile eos esse capturos. 5Sed Tatarorum agmina cum duce impio in Traguriensi litore consederunt. Porro rex uidens Tatarorum


33. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

impetentes. Precipue in archidiaconum impias inicientes manus totam eius tunicam lacerarunt. Mox in monachorum cellulas irrumpentes diripiebant sarcinulas, uasa frangebant, scrutantes, si dictum possent inuenire Leonardum, ut eum cederent uel forsan morte punirent. Erant tamen nonnulli ciues, quibus tanti facinoris temeritas displicebat, tam stolida facta corde et animo detestantes. Sed quia stultorum infinitus est numerus, necesse erat multitudini cedere et eam coniuentibus oculis supportare. 5Reuersi tandem de claustro, quasi deuictis hostibus gloriantes, coadunati


34. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

armatorum. Sed potestatis miles, qui secundus erat ab ipso, uir plus quam decebat impetuosus et audax, non passus longiores moras certaminis admisso equo ferri cepit in hostes. Sperabat enim prospere sibi succedere, quia de ipsis palam uictorie pluries reportarant. Cuccurrerunt et alii post ipsum, quibus ardentius extuabat animus ciuitatis iniurias uindicare. Potestas uero cum ceteris nolentes in dubiis rebus ludum attemptare fortune a longe substiterunt. Tunc permixti hostium cunei ceperunt uiriliter preliari. Sed quia non habuerunt succursum a suis, facile pauci a multis superati sunt. Nam


35. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Erat enim homo magnanimus et glorie cupidus, ad arma promptus, ad ciuile regimen tardus. XLII. De secunda captione Iadre 1Hoc tempore Iaderenses ciues, letis successibus subleuati, ceperunt animos ad insolentias retorquere et contempnentes uetera, quibus optimo statu florebant, uoluerunt noua et incerta moliri. Etenim Venetico dominatui rebellantes cupiebant se ab ipsius iugo prorsus subtrahere. Cum enim inter ceteros comprouinciales suos terra marique forent potentia et diuitiis sublimati, fastidio habere ceperunt nauticis lucris incumbere,


36. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

adaptatis, circa festum beati Petri in magna classium multitudine Iadre applicuerunt. Quam undique impugnantes machinis et balistis acre certamen eis iugiter inferebant. Fecerunt etiam Iaderenses machinas contra machinas Venetorum habebantque magnas oppugnantium copias Sclauorum et Hungarorum cum quibus, quantum poterant, hostili uiolentie resistebant. Octo autem siue decem diebus elapsis contigit banum Dyonisium saggitte ictu paululum uulnerari. Hunc rex ad auxilium Iaderensibus miserat, ut esset dux et signifer exercitus militaris. Quo uulnere pauefactus fecit se extra ciuitatem a


37. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

discidia uoluntatum, sed sacrorum canonum preuio documento ad electionem iuste et canonice celebrandam unanimiter et concorditer procedatur. Et ymno solempni uoce ac deuoto corde cantato consenserunt omnes, ut electio canonica fieret. Tunc electi sunt tres de senioribus capituli fide digni, quibus dato sacramento commissum est, ut perscrutatis uoluntatibus singulorum in scriptis eas redigerent et post hec in conuentu omnium publicarent. Sic et factum est. Nam predicti tres cameram ingresi conuocauerunt singilatim canonicos, qui erant numero uiginti et dantes eis ad sancta Dei


38. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

singulorum in scriptis eas redigerent et post hec in conuentu omnium publicarent. Sic et factum est. Nam predicti tres cameram ingresi conuocauerunt singilatim canonicos, qui erant numero uiginti et dantes eis ad sancta Dei euangelia iuramentum iusserunt, ut postponentes eas affectiones, quibus ad ueritatem dicendam sepe humanus animus prepeditur, et sine amore et odio uel inuidia seu temporali comodo exprimerent, quem magis scirent ydoneum in archiepiscopum assumi et eundem eligerent nominantes. Quod cum factum fuisset, exierunt tres iurati de camera scriptum scrutinii deferentes.


39. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

exeniis et blandis alloquiis eorum demulcere pectora satagebant. Sed ipsi regium exequentes edictum non rectis oculis aspiciebant ciues, sed aspera cominantes petebant obsides et magnum pecunie quantitatem. Sed cum graue uideretur ciuibus a statu sue cadere libertatis, allegabant priuilegia, quibus eorum ciuitas a tali exactione debebat esse libera et immunis. Ceterum ipsi priuilegiorum lege contempta ad exhibitionem dictarum rerum tota ciues instantia perurgebant. Verum cum Spalatenses omnino facere denegarent, comouit se uniuersus exercitus et prope ciuitatem accessit. Anno Domini


40. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Octub., gerens annos natu circiter XL. Fuit autem utraque preditus dignitate, archiepiscopatus et comitatus, nec his contentus ad altiora semper et ditiora toto mentis desiderio hanelabat. Erat autem sanguinis nobilitate turgidus, iuuenili calore pomposus, stature proceritas et faciei uenustas, quibus ceteros precellebat, non permittebant eum mediocria de se sentire. Secularibus quidem negotiis totus intentus, ecclesiastica uelud superflua quedam et minoris cure indigentia segniter procurabat. Ita demum omnia studio mundane deditus cenodoxe, non sapientum, non relligiosorum appetebat


41. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quemdam fratrem Iohannem natione Hungarum, de ordine predicatorum, eligi in episcopum ecclesie Scardonensis. Qui presentatus archiepiscopo in illis tunc partibus existenti, confirmationem ab eo suscepit secumque duxit ad metropolitanam ecclesiam consecrandum misitque et uocauit suffraganeos, cum quibus eadem erat consecratio celebranda. 19Eo autem temporis articulo infelix Hugrinus graui languore corripitur et ingrauescente paulatim morbi feruore undecimo die ad extrema uite peruenit. Sic autem contigit, ut pridie quam prima uice decoratus pallio, consecrationem eiusdem


42. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

delatus et ita dumtaxat funereas pompas, non autem diuina, potuit sacramenta pallio decorare. Illis autem diebus, cum in lecto infirmitatis decumberet et iam de uita pene penitus desperaret, uocauit fratres de capitulo et in eorum presentia satis bene et ordinabiliter condidit testamentum. Coram quibus et coram aliis religiosis uiris mirabiliter de peccatis compunctus publice de quibusdam excessibus est confessus. Nichilominus autem cum multis lacrimis et gemitibus ualidis secreta confessione coram suo confessore penitendo, uehementer afficiebatur de omnibus, si superuiueret, satifactionem


43. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ad eam Spalatenses cotidie uiros religiosos, et nuntios mittentes exenia et delitias, si forte aliquo modo placari potuisset. Sed ipsa obfirmato ad ultionem animo ferocitatem sui pectoris ad clementiam nullatenus relaxabat. Erat autem cum ipsa exercitus magnus Hungarorum, Sclauorum, Cumanorum, quibus precepit arma capere, ad ciuitatem descendere, predas animalium facere, domos incendere, uineas et agros inuadere et cuncta, que possent, absque remedio deuastarent. 4 Spalatenses uero uidentes tam magnum sibi instare periculum ceperunt uigilanter ad custodiam ciuitatis


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.