Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quibus

Your search found 5513 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1152-1159:


1152. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

alii duo unus post alterum regnarunt, omnes tamen, ut melioribus locum darent, satis celeri morte de medio sublati sunt. Cęterum quam diu uixerunt usque adeo nostrę religioni infensi erant ut nonnulli ex Christianis persecutionibus afflicti ad eorum ritus declinarent, sed quibus fides uita charior erat, omnia extrema perpeti malebant quam gentilitatis erroribus implicari. Quintus ab his in regnum uocatus, nomine Satimerus, abstinuit a fidelium Rex VIIII Satimerus infestatione atque in omnes ęquo pariter animo


1153. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

in fide confirmasset, Romam profectus est iussis apostolicis id poscentibus; inter eundum ad Budimerum regem diuertens per dies aliquot plebi prędicauit nonnullisque qui reliqui erant fidei lauacro purificatis Romam uersus, quo iter habebat, discessit. Interea fideles, quibus pręerat Budimerus, omnes uno ore Deum laudabant et dominum nostrum Iesum Christum qui pro salute in se credentium sustinuit crucem. Rex autem quibusdam Latinę linguę non ignaris negotium dedit ut coactis in unum omnibus littoralis Delmatię quondam accolis atque


1154. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

usque ad montem Lippam. His ita separatis alibi banni, Bannus quos Latini tribunos uocant, alibi sublimioris potestatis duces pręfecti sunt, prout cuiusque regionis exigere uidebatur conditio; sub his creati sunt centuriones, ita dicti a militum numero quibus pręerant; singuli banni septem centurionibus imperabant, maior natu ex centurionibus cum bano suę ditionis gentibus ius dicebant. Duces uero ad ius populo dicendum cum quinque consiliariis prętoribus considebant, insuper magistratus officiaque diuidentes qui prouinciam


1155. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

et uigesimo regni sui defuncto successit Tolimerus filius. Quo regnante nihil contigit turbulentum; ocium et pax erat, ab armis quies. Vndecim regnauit annos. Et in eius locum XX rex suffectus est Pribislauus filius, qui cum multa in eos quibus pręerat intoleranda commisisset, a Mysis, qui nunc Bosnenses appellantur, interficitur. Interfecti cadauer in fluuium proiicitur, ut sepultura quoque hominis careret qui ab humanitate alienus erat. Loco eius regnare coepit Cepimerus filius; qui potestatem nactus


1156. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

degenerem sortitus est. Filium enim habuit in tantum uitiis corruptum ut Apostatam} cognomento appellarent; Seislauo autem nomen fuit. Ecclesię non obediuit, uiuente patre regnum affectauit, in omnes fere iniurius fuit. Bannus igitur Bilicus proteruitate eius offensus cum iis quibus pręerat a rege defecit. Rex autem Radoslauus desertores suos persecutus facile in potestatem redegit ultro se dedentes, ne regi quoque aduersari uiderentur dum filium eius detestantur. Bannus ipse fuga elapsus est, eis qui regi se tradiderant crimen remissum ueniaque data.


1157. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

bonis itaque dominis molesta, improbis autem et arrogantibus mitis erat. Porro Radoslauus regno exutus Lastum cum paucis quos secum habebat confugit. Vbi cum filium sibi adhuc infensum aduentare audisset, uehementer animo angi coepit, comitum magis quam suum dolens periculum; cum quibus inde raptim recedens ad mare usque sese fuga proripuit. Sed tunc etiam tergo instare hostem cernentes cum equis in mare simul irruunt et ad scopulum quendam continenti proximum natando peruenere; atque ita tandem infelix pater, ne una cum illis qui ipsum secuti fuerant


1158. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

silentio audientibus publice recitari; quę in hęc fere uerba scriptę erant: Romanus pontifex et Cęsar Augustus Zuonimero regi populoque eius salutem. Rem certe indignam et Christianorum principum ignauię adscribendam existimamus ut Hierosolymę sanctaque loca, in quibus Christus Dominus pro nobis nasci, pro nobis mori uoluit, ab infidelibus tam diu possideantur, possessa polluantur prophanenturque, et ab iisdem illa sacra, illa Domini mysteria, quę nobis uenerationi sunt, probro derisionique habeantur. Iccirco uos, sicut et reliquos


1159. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

quę nobis uenerationi sunt, probro derisionique habeantur. Iccirco uos, sicut et reliquos per orbem fideles, hortamur ut nobiscum socia arma iungentes ad res Christiano nomini repetendas in libertatemque uindicandas proficisci statuatis; huic rei cęteros reges ac nationes, quibus itidem scripsimus, consensuros speramus. Nobis autem tam pręclarum facinus conantibus Dei opem affuturam nemo diffidat quando quidem non nisi eius nutu atque instinctu talis menti nostrę incidere potuit cogitatio. Quid ergo uobis consilii sit, hoc est utrum, quod


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica (), Verborum 4606, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [marulmarrdcg].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.