Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quibus

Your search found 5513 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 130-135:


130. Vitez od Sredne,... . Epistolae duo a. 1448, versio... [page 123 | Paragraph | Section]

regni et patriae nostrae adhaesit lateribus. Miretur pater beatissime, qui novit, quo pacto ad tanta, tamque dura patienda potius, quam propulsanda haec, patria nostra sufficiens fuerit, quae nisi stetisset fide, opibus, reor, non fuisset statura. Jam supra sexaginta numeramus annos, quibus pene continuis furiam illam, facemque bellorum sustulimus, in privatam curam, in privata quoque unius gentis arma conversam. Stetitimus utcunque multis cladibus, bellis, funeribus exhausti, doloribus affecti, occidione occisi. Quantum terroris, pavorisque meminimus, visa saepe numero hostium


131. Vitez od Sredne,... . Epistolae duo a. 1448, versio... [page 124 | Paragraph | Section]

missos, sponsione infami obligatos, vectigalia Christianorum capitum, flagitiosas compeditorum nundinas, quotannis religionis nostrae ludibrio ire. Satis inquam, erit pia credulitate et coelesti flagello super tot miserandas terras christiani nominis, busto insignes, exsatiari, in quibus, si quae sunt, tantorum naufragiorum reliquiae, gemunt magis, quam vivunt. Impedimento erat hactenus haec nova vis morbi, intestinae dissensionis, quae nimirum plurimum nostri laboris florem depasta, in eam conditionem propulerat, ut, nec incommoda nostra, nec remedia pati posse videremur;


132. Vitez od Sredne,... . Epistolae duo a. 1448, versio... [page 125 | Paragraph | Section]

oculos ponere, taliterque curare et providere, ut non hanc inceptam, defectu aliquo perurgente vel remissius agere, vel omnio deserere non compellar, neve cogar et parta relinquere, cum detrimento et ignominia catholicae fidei et iactura sempiterna. Opibus et numero validi sunt, cum quibus arma conferenda erunt, vereorque, ne cum Teucro inceptum hoc bellum, cum tota Asia gerendum occurrat, quam ob rem spes maior christianae servitutis propulsandae, in perseverantia est. Aut enim non persuaderi bellum debuit, nec suscipi, aut si persuasum susceptumque exstitit, gerere pro


133. Vitez od Sredne,... . Epistolae duo a. 1448, versio... [page 125 | Paragraph | Section]

si beatitudo vestra perseverantiae nostrae opem tribuet; brevis erit res, si uno tempore ageretur, et si per intermissiones, intervallaque lentiorem spem nostram non fecerimus. Habet iam beatitudo vestra aequalem his stipendiis exercitum, habet milites domesticorum funerum avidissimos vindices, quibus non precaria, sed perpetua arma exstant, adversum illos nostros semper hostes, christiano nomini nunquam amicos. Placeat modo provisionem non postponere, et eum finem, ut liberata Europa et fidei consors et sedis illius gloria fiat, atque decus. Haec


134. Vitez od Sredne,... . Epistolae duo a. 1448, versio... [page 125 | Paragraph | Section]

eas multo prius gestas audire, quam gerendas orator ipse nunciare potuisti; verum ne varii rumoris, ut fit, te involucra teneant, neve plus temporis turbationi, quam commendatae operae accomodes, placuit, ut saltem de reditu nostro, ac paucis desuper avisamentis, te utcunque solaremur, quibus imprimis certior fias, hac vice nos fortunae magis, quam animi possessione exutos; in caeteris, quae passi sumus, divino, non humano flagello, gloriam, laudemque tribuimus. Pridie penultimam Septembris ab Danubio, te vidente, castra mota fuere. Item deinde et provisum de omnibus, demum tam


135. Vitez od Sredne,... . Epistolae duo a. 1448, versio... [page 128 | Paragraph | Section]

ex hoc adverso principio ad ultionem magis, quam ad defectionem ferri conspexeris. Tu vero, quidquid dicatur, apud alios, ex casu isto in nullo despera, nam ampliorem hostes cruorem pro occupanda quam nos pro recuperanda adhuc Macedonia dedimus. Cura solum, ut bono tempore responsa exigas, de quibus suo ordine, sed et de omni statu tuo nos celeriter avisare non postponas, redditurus nobis largam consolationis vicem, si hoc; quod summe optamus, maturasse videberis. Sanctissimo Domino nostro et Sacro Collegio nos recommissos facias, certificando rem nostram minoris esse periculi, quam


Bibliographia locorum inventorum

Vitez od Sredne, Ivan (c. 1405-1472) [1448], Epistolae duo a. 1448, versio electronica (, Servia; Segedinum), Verborum 1682, Ed. György Fejér [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [viteziepist1448].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.