Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quibus

Your search found 5513 occurrences

More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1620-1631:


1620. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

erat, aquę ductu peregisse laudi fuit. (Taurus VII) Taurum, a Pasiphe, Minois coniuge, ob insignem formam adamatum, a Creta ad Peloponessum aduexit Euristeoque obtulit. Sed inter uehendum plurima immensi cuiusdam roboris animique inuicti ędidit argumenta, de quibus postea dicemus, si te iuuabit etiam illa audire. THEOLOGVS: Tametsi cuncta hęc quidem fabulosa et a priscis uatibus conficta esse rear, patienter tamen te et attente audiam. PQETA: Sicut scripta reperi, ita narro. Si ficta sunt, illis,


1621. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

rapacissimi hominis reddidit securam. In Gallia cum Labione et Bergione, (Neptunni filii) Neptunni liberis, dimicaut. Vbi autem inter pugnandum tela sibi deficere uidit, Ioue patre inuocato adiutus est. Continuo enim lapidum imber ex alto ruens descendit, quibus lapidibus strenue, acriter alacriterque dimicans uictoria est potitus. Etiamnum lapidum littus appellant, ubi hoc contigisse ferunt, uereque illic lapidibus pluisse cernentibus apparet; adeo multi lapidum acerui passim iacent. (Centauri) In Thessalia Centauros,


1622. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

laudanda? POETA: Ita mihi quidem uidetur. Neque enim illis assentior, qui omnes uirtutes pares esse dixerunt. THEOLOGVS: Qua autem ratione discrimen istud nobis constabit? Nonne dicendum illis plus laudis deberi, quibus plus proponitur pręmii ab ipso bonorum omnium ęstimatore ac remuneratore, Deo? POETA: Neque id plane negari ullo modo potest. Iniquus enim arbiter munerumque dispensator esset ille, qui minus merenti plus concederet.


1623. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

magis congruum atque conueniens esse reor. THEOLOGVS: Cęterum, cum te Christianum esse noueram, non dubito, quin scripturis diuinis nobis datis plus fidei pręstes quam illorum fatuitati, qui non unum Deum esse arbitrati sunt, sed plurimos, quibus ne ipsi quidem gentiles philosophi assentire poterant, cum omnium, quę sunt, unum principium esse oportere deffinirent. POETA: Christianum quidem me esse non diffiteor, et diuinę scripturę autoritati spondeo me nequaquam


1624. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

alias uidebimus, si uidere opus fuerit. (Dracones) Igitur, antequam ad Euristei iussa peruentum est, dixisti duos dracones a Iunone ad Herculem adhuc puerum destinatos fuisse, quos ille ceruicibus pugno constrictis extinxit. Quanuis a poetis plurima fingantur, sub quibus alegoriam latere uolunt siue naturę siue morum siue etiam adumbratę circa rem gestam significationis. Propterea quidem Herculis pueritiam integre ętatis initium possumus intelligere, in qua sentire incipimus pugnam carnis et diaboli aduersus spiritum, dum ei


1625. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

parendo fidem seruare quam Euristeo imperante leonem interfecisse. Disce tamen leonem, superbissimum animal, deiicere nihil aliud esse quam arrogantiam et mentis elationem humilitate prosternere. Scriptum est autem: Superbis Deus resistit, humilibus dat gratiam. Illli ergo, quibus dat gratiam, nonne pluris habendi sunt quam hi, quibus resistit. (Hydra) At Hercules, inquis, terribilem etiam Lerneę paludis hydram, quę quinquaginta capita habens ferro occidi non poterat, pluribus repululantibus una ceruice recisa, igne admoto consumpsit.


1626. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

leonem interfecisse. Disce tamen leonem, superbissimum animal, deiicere nihil aliud esse quam arrogantiam et mentis elationem humilitate prosternere. Scriptum est autem: Superbis Deus resistit, humilibus dat gratiam. Illli ergo, quibus dat gratiam, nonne pluris habendi sunt quam hi, quibus resistit. (Hydra) At Hercules, inquis, terribilem etiam Lerneę paludis hydram, quę quinquaginta capita habens ferro occidi non poterat, pluribus repululantibus una ceruice recisa, igne admoto consumpsit. Magnum sane facinus et omni admiratione dignum, quod


1627. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

ergo Herculis aprum superantis gloriam tibi uendicare, immo illo maior apud Deum apparere, inconcessę libidinis foeditatem caue! Hoc enim uitium non immerito apris est comparandum, quos in uolutabro luti tota die iacere delectat. Tales ergo sunt illi, qui prostibuli inquinantur spurciciis. De quibus dicitur: Computruerunt iumenta in stercore suo. Tu uero, si obscenę pruriginis impetum ferre nequeas, duc uxorem et legitimo matrimonio uetitę Veneris crimen exclude. Scias tamen, quod, qui in matrimonio uiuunt, hi aprum morsibus eius adhuc obnoxii uiuum


1628. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

At uero, si ista, quę narrantur, spiritaliter intelligere uolumus, multo plus laudis fideli Christiano quam Herculi tuo dabimus. Hercules occidit Diomedem, hic quotidie perniciosas interimit cupidines non consentiens carni, sed spiritui. Hercules Diomedem mandendum apposuit equis illis, quibus humana caro cibus erat, hic malorum demonum, qui semper hominibus infesti sunt, mortiferam suggestionem repellendo omnem fraudem ad fraudis fallacięque autores demonas reuerti cogit. Euristeus uero Diomedis equos Iunoni tunc dedicat, cum misericors Dominus ipsos nequitię spiritus, ne


1629. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

quid est aliud quam cum hereticis Ecclesię Dei infestis certare et perniciosos eorum errores ueri assertione repellere? Hoc egit noster Hieronymus, hoc Augustinus, hoc alii ex doctoribus Euangelicę ueritatis quamplurimi. Tales Gygantes prosternere gloriosior est uictoria quam illos ferire, quibus in deorum subsidium Hercules adueniens insultauit. (Prometheus) Prometheum, inquis, ab aquilę iecur eius lacerantis iniuria erruit et ligato simul uincula dissoluit, quasi gratiam referens, quod ignem de cęlo ad usum hominum attulisset. Dic, quęso, corpori


1630. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Atque hoc illud est, quod Apostolus ait: Castigo corpus meum et in seruitutem redigo, ne aliis prędicans ipse reprobus inueniar. (Siculi) Hercules, inquis, et Sicanis ipsis imperauit. Regnet Hercules in terra, dum nostri multo felicius regnaturi sint in cęlo. Quibus dicturus est Christus: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi! Non quęrunt, ut imperent in terra, qui cum Christo regnare cupiunt in cęlo. Humiliantur et submittunt sese, ut Domino placeant dicenti: Sinite ad me uenire paruulos! Talium est


1631. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

deuicto, qui horrenda monstra, qui uastos Gygantes, qui immanes tyrannos uicerat, triumphum hodie egisti pręstantissimum sęculisque omnibus memorandum. THEOLOGVS: Nolo mihi uictorię huius laudem tribuas. Veritatem tuentibus Deus ipse uires suppeditat, quibus nixi uincant. Illi uni gratię agendę sunt, quod uicerimus. Sed tempus est iam sole ad occasum prone cęloque aduesperascente coeptum iter repetere. Tu, quorsum uis, abi atque uale. Ego quoque uiam ingrediar, quam intermiseram. POETA: At priusquam


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.