Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quibus

Your search found 5513 occurrences

More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1634-1642:


1634. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Nonnulli a Rhadagaso, Slouinorum seu Gothorum rege, a quo Polimirus ipse urbis conditor uetustam ducebat originem, nuncupatam credunt. Alii, ut paulo ante dictum est, ab Epidauriis inditum arbitrantur, qui quidem eam a rupibus in quibus oppidum constructum est eorum lingua Lauusam appellarunt, paulatimque vulgo per linguae corruptelam literas immutante nomenque deprauante pro Lauusa Rhacusam esse nominatam. Satis enim


1635. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Pyrrhus Benessa, tyranni ipsius gener, aduocatis clam domum suam e Rhacusano senatu potioribus et qui Demiani tyrannidem molestius ferebant, accusat socerum iniustitiae, quod scilicet ui patriae illata ciues suos oppressisset, et cum quibus aequo iure uiuere deberet, his dominaretur, profiteturque principem se fore libertatis recuperandae. Vbi Benessam soceri tyrannidem auersantem animaduertunt qui huic concioni interfuerant, fidesque dictis eius habita est, omnes ad


1636. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

ad utrosque perueniebat (id enim temporis omnia fere promercalia in mediterraneum Illyricum a Rhacusanis mercatoribus ad Slouinos regulos importanda Venetiis in diem accepta petebantur), publicum quia inde leges, quibus nunc quoque in litibus dirimendis Rhacusani utuntur, descriptas attulerant, quamquam Rhacusani, temporibus ita postulantibus, ad Venetas leges multas ipsi a se latas addiderunt. Itaque nihil


1637. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

aperta pelli urbe tyrannus non poterat- id enim temporis Veneti nullas fere, ut dictum est, uires habebant- rem astu hunc in modum aggrediuntur. Per speciem legationis ad Constantinopolitanum imperatorem mittendae creantur duo oratores, quibus singulis singulae triremes armis ac uiris instructae attribuuntur iussique sunt nauium praefecti Rhacusano parere. Nam et Benessa, una cum Venetis atque iisdem etiam nauibus, in patriam est regressus. Vbi Rhacusam uentum est, adit


1638. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

in suam redigere cupit potestatem, Rhacusanos bello per septennium uexauit. Nonnunquam tamen in ea oppugnatione et ipse ab obsessis crebro ex urbe erumpentibus magno affectus est incommodo, propterea quod promptissimum quemque militum, in quibus uxoris quoque fratrem, uirum fortissimum, Chosarem nomine, quem ob uirtutem magni faciebat, amisit, dum is cum Capare, eorum qui obsessi erant duce, Branislaui cognato, congreditur. Quippe Branislaui liberi in Rhacusana iuuentute


1639. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Sane prisci Rhacusani finitimos reges omnibus officiis adeo prosequuti sunt ut uir religione insignis, Stephanus Nemagna, Bossinatibus in Illyrico id temporis imperans, Rhacusanorum in se officiis, quibus eius gratiam promeruerant, permotus non mediocrem his Staei agri partem dono dederit cum tota chersoneso a Rhataneo castello denominata. Distat autem Rhatanea chersonesus ab urbe Rhacusa, qua illa continenti adnectitur, triginta


1640. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

cui ad inuadendam urbem festinanti omnis cunctatio ob praedae cupiditatem longa esse uidebatur, ratus incoepta a coniuratis siue poenitentia facinoris omitti siue socordia animi differri, dat literas ad coniuratos cuidam agresti, quibus adhortabatur ipsos coniuratos uti promissa mature praestare curarent, se cum exercitu ad urbem constituto die praesto affuturum. Literae, dum parum caute ab agresti consciis redduntur, interceptae proditionem manifestam fecerunt.


1641. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

nuper attributae liberae sub Caesaris imperio de caetero essent, ne Rhacusanorum simul regendi inscitia, simul tyrannide perditum eant. Sigismundus uxoris oratione inductus dat Iaxiae Naresio literas ad Rhacusanos, quibus iubebat eos insulis excedere atque a potestate Rhacusanorum omnino exemptas Iaxiae tradi, Rhacusanis oratoribus apud Caesarem nequicquam nitentibus ne insulae fidelibus sociis, falsis Iaxiae criminibus, adimerentur.


1642. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Rhacusano ciui debitorem suum indicta etiam causa, ac nulla magistratus interposita auctoritate, ob aes creditum nectere atque in neruo domi suae tenere permisit. Quo facto multi ex Rhacusanis id temporis amplissimas nacti sunt opes, quibus sane, et publice et priuatim, urbs magnopere est exculta. Caeterum Rhacusani, mente eorum secundis, ut fit, rebus sublata, fortuna sua haud modeste uti coepere. Itaque cum Stephano Cossacio, Volcatii


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520], Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica (), Verborum 5404, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio – historia] [word count] [tuberocommrhac].


More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.