Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quibus

Your search found 5513 occurrences

More search results (batches of 100)
First 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1819-1825:


1819. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

persuasit. Atque ita mecum ipse tacitus ratiocinari coepi: si muliercula illa Samaritana cum Christo, Dei filio, colloqui non timuit, cur ego eius uicarium humiliter ac submisse affari formidabo? An non etiam Deum patrem quotidie ut nostri misereatur inuocamus et aduersa quibus praemimur ueluti praesenti atque audienti exponimus et explicamus? Decreui igitur hac epistola, etsi minus auribus tuis digna, nobis tamen necessaria, declarare primum mala quae patimur ipsi, deinde imminens omnibus qui fidei tuae commissi sunt periculum, non magis nobis qui prope


1820. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

sicuti debes, adhibere non destiteris. Mala quae nos premunt haec sunt. Quotidianis infidelium Turcarum incursionibus infestamur, sine intermissione carpimur; alii trucidantur, alii in captiuitatem abeunt; res diripiuntur, pecus abducitur, uillae uicique igni comburuntur; agri, quibus cultis uitam sustentabamus, partim uastantur, partim sublatis cultoribus deserti obsitique spinis, non frugibus germinant; muris tantum defendimus salutem satisque habemus quod nondum oppida ipsa Delmatiae nostrae obsideantur atque oppugnentur, intercedente nescio quo adumbratae pacis


1821. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

nondum oppida ipsa Delmatiae nostrae obsideantur atque oppugnentur, intercedente nescio quo adumbratae pacis foedere. Solis ergo urbibus parcitur; cetera omnia predae rapinisque exposita sunt. Tunc autem et urbes ipsas perfidus ille procul dubio inuasurus est et dominis nostris Venetis, quibus nunc se amicum simulat, bellum aperte indicturus cum aliorum regna oppresserit. Pax Maumetana cum Christianis Quomodo enim ullius Christiani amicus esse potest qui Christo aduersatur, qui neque religione neque legibus neque moribus nobiscum conuenit? Profecto ubi tanta


1822. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

et ex fidelibus infideles factos. Sed praeteritorum malorum pene obliuisci compellimur praesentibus oppressi angustiis, non quia grauiores sint sed quia recentiores. Vix enim ullo die cessant immanes infidaeque bestiae quamcunque possunt iniuriam Christi inferre cultoribus. Templa in quibus iugiter Deo sacrificabatur stabula iumentorum fiunt; sanctorum corpora, quae fidelibus uenerationi erant, infidelium pedibus conculcantur. Pictae ficteque beatorum imagines, ipsius etiam Saluatoris nostri et Mariae uirginis, eius matris, aut dissipantur aut in sterquilinium


1823. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

conflicturae ut nisi plurimis utrinque interemptis praelium dirimi non posse plerique opinentur. Nonne igitur praeda impiorum fient Deo ipsos ulciscente, qui tam nequiter inuicem dissident tamque capitali odio alii alios persequuntur? Quid enim magis iniquum quam in eos hostiliter agere quibus in omni necessitate adiumento esse deberemus? In eos, inquam, caedibus grassari pro quorum salute Christus mori non dubitauit? Resipiscite tandem, resipiscite insipientes! Quousque ratio uos fugiet, quousque perniciem uestram ignorabitis? Non uobis pugnatis, non uobis uincitis,


1824. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

infidelibus palmam triumphumque praestabit. Vt ergo Deo iuuante hoc fiat et sequatur, tuae partes erunt, Pater sancte, qui Christianorum omnium caput es, discordes componere, inter se praeliantes ad aequanimitatem mutuamque beniuolentiam reducere. Age igitur, nihil cunctatus tolle ab his quibus praesides funesta dissidia, tumultuantes mitiga, furentes placa, in gratiam reuocatos hortare ut societate inita coniunctisque copiis barbaricae gentis uim orbi minantem reprimant, fessis periclitantibusque Christicolis adsint et uniuersae Dei ecclesiae, quam Maumethana perfidia


1825. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

siquis Euangelio minus credulus dubitat, audiat etiam gentilem illum, qui ait: Concordia paruae res crescunt, discordia maximae dilabuntur . Audiat alium quoque ethnicum nomine Scilurum idem sentientem. Scilurus Hic octoginta (ut Plutarcus refert) filiorum erat pater. Quibus conuocatis hastilium fascem colligatum ut singuli confringerent iubebat. Non ualentibus ipse soluto fasce unumquodque hastile separatim assumens facile cuncta perfregit et ad illos conuersus: Videte , inquit, quod donec simul uniti eritis, inuicti permanebitis; sin uero


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica (), Verborum 2644, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepistadr].


More search results (batches of 100)
First 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.