Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quibus

Your search found 5513 occurrences

More search results (batches of 100)
First 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1826-1833:


1826. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

hic affectibus floret piis, et germinat operibus uirtutum.

Sed quoniam multi etiam a perfectionis culmine corruunt, Dauid a Zipheis proditur, et a Saule circumdatur. Sed Saul quum audisset hostes in regnum irruisse a Dauide recessit. Christus ad Iudeos uenerat, ex quibus Iudas Zipheus erat, dum apostolatus dignitate floreret, sed uitio subuersus uendidit Christum Iudeis; qui quum ipsum comprehendere parati essent, timuerunt plebem et recesserunt. cf. nos stulti propter Christum I Cor 4,10; quod stultum est Dei sapientius est


1827. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

Saulem et filios eius sepelierunt: quia gentiles Scripturę sensum bene intelligendo dixerunt, Lex et prophetę usque ad Ioannem.

Dauid dolore afficitur ob interitum Saulis et Ionathę et populi Israel. Quia Christus flebat eos perire, pro quibus ipse mortem passurus aduenerat; mortis eorum autorem diabolum interimi iubet dum eius potestatem sua passione compescit. VII.

Dauid ascendit in Hebron, ungitur in regem, benedicit Iabitis, qui sepelierunt Saulem.


1828. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

referamus Saluatori. Adadezer pręcipuus separator interpretatur, Soba serra secans. Separatores nostri heresiarchę fuerunt, serra erroris desecare nitentes quod catholicę ecclesię adhęrebat per fidem; sed Christo uincente illi perierunt. Christus enim equos eorum id est argumenta, quibus confidebant, ueritatis gladio subneruauit, eaque concidere fecit, ostendens nullam esse in eis uim, qua nixa stare possent; et cum spoliis id est cum conuersis, qui prius auersi erant, rediit in domum pacis, destructo errore qui ueritati repugnabat. Tunc conuersi


1829. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

potest conuersos, qui dicuntur Rabba, uincere non potest, nisi ipsi consenserint, ut uincantur. Christus autem tunc conuersos superat, quum ipsi non sinunt superari se a diabolo.

Hinc Dauid tulit regis diadema, populum serra disecuit et carpentis contriuit. In quibus uidelicet ante conuersionem regnabat diabolus, post conuersionem regnat Christus. Qui tunc serra secantur et carpentis conteruntur, quum per supplicia ad martyrii gloriam perueniunt. Et tunc Dauid reuertitur Hierosolymam, quum Christus martyribus suis largitur pacis ęternę coronam.


1830. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

id est synagogam Iudeorum. Thamar enim dicitur amara, quod illi conuenit, quę adhuc sub maledicto erat. Quam postquam apostoli cognitam refutarunt sequentes Christum, Iudei eos persequi coeperunt. Horum Iudeorum personam Absaloni tribuendam censeo, quum patris luctus interpretetur. De quibus pater per prophetam queritur dicens: Filios enutriui et exaltaui et ipsi spreuerunt me. Displicuit Christo suscitata seditio aduersus apostolos, et ait: Si me quęritis, sinite hos abire.

Absalon


1831. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

Et in Prouerbiis dicitur: Stultum interimit iracundia. Blanditur iracundis diabolus, ut uindictam appetant, et sic deceptos in ęternum trahat interitum. Seba obsidetur in oppido Abela, quę interpretatur commissio eius. Tunc hereticus in Abela obsidetur, quum ab his, quibus diuino nutu commissum est, impugnatur.

Mulieris prudentis suasu occiditur, quum Diuinę scripturę conuincitur testimoniis.

Et tunc ab eius persecutione Ioab recedit, quum iam illum sua obstinatione damnatum uidet.


1832. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

persecutione Ioab recedit, quum iam illum sua obstinatione damnatum uidet.

Famem triennem sustinet populus pro Saulis crimine, qui contra Iosuę iusiurandum occidit Gabaonitas. Dauidis iussu satisfactum est Gabaonitis, septem hominibus traditis de genere Saulis, in quibus duo filii erant Saulis ex Respha coniuge. Hos illi suspendio necauerunt. Respha ab eis non recessit, donec sepelirentur. Gabaon interpretatur uallis moestitię, Saul abutens, Respha currens uelox. Saul abutens foenerator est. Domestici Saulis foeneratoris hęredes


1833. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

quia supra sortem usuram soluendo tristantur, noster ergo Dauid Christus tradit illis foeneratoris hęredes, qui male partam hęreditatem dispensare neglexerunt. Et ipsi eos suspendere dicuntur, quia ipsorum causa damnantur. Respha, id est auaritia, mater usque ad suspendium eos comitatur. Quibus damnatis fames cessat in populo, quia sublata usura et illicitis contractibus legis poena repressis, cessat auri sacra fames,66 ex qua omne malum oriri solet. 149v cf. stultum interficit iracundia Iob 5,2


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].


More search results (batches of 100)
First 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.